Enarratio in epistolam
CARISSIMI, NOLITE MIRARI SI ODIT VOS MUNDUS, ETC. I Joann. III, 13-18.
SANCTUS Joannes apostolus in hodierna epistola, inter justos et injustos, inter electos et reprobos distinguit, dicendo: Carissimi, nolite mirari si odit vos mundus, id est homines vitiosi, carnales, mundani. Quemadmodum enim similitudo est causa amoris, sic dissimilitudo est causa rancoris. Quum ergo justi se invicem diligant, quia in bonis concordant et mente consimiles sunt, vitia detestando atque virtutes amando; sic impii odiunt justos, quia mente ab eis dissentiunt, et voluntate difformes sunt. Hinc ait Salvator: Si mundus vos odit, scitote quia me priorem vobis odio habuit. Si de mundo essetis, mundus quod suum erat diligeret; quia vero1 de mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo, propterea odit vos mundus.
Nos scimus quoniam translati sumus de morte culpæ ad vitam gratiæ, quoniam diligimus fratres: id est, ex hoc quod proximos universos spirituali amore diligimus, scimus nos esse per gratiam Dei a mortali omni peccato mundatos, et spiritualiter vivificatos. Nam gratia gratum faciens, seu caritas, vita est animæ, sicut anima vita est corporis. Sed quum Salomon dicat, Nescit homo an amore sit dignus an odio, quomodo ait modo Apostolus, « Nos scimus », etc.2 ? Et respondendum, quod Apostoli ex speciali dono certitudinaliter agnoverunt se esse in caritate et gratia, imo et confirmatos in ea, quum Paulus testetur:3 Nos ipsi primitias Spiritus habentes; et item, Quis nos separabit a caritate Dei?4 Ideo verbum istud in persona Apostolorum exponitur de scientia certitudinali, per divinam revelationem concessa; porro in persona aliorum taliter non certificatorum, et tamen virtuosorum, exponitur de scientia conjecturali probabili. Qui non diligit Deum ac proximos caritate infusa, manet in morte, id est, in mortali jacet peccato, estque in statu damnationis; et nisi se emendaverit, in æternum damnabitur.
Omnis qui odit fratrem suum, homicida est, id est similis homicidæ, et quodammodo homicida, quamvis non peccet tam graviter ut is qui ex odio procedit in homicidii actum. Est etiam homicida, quia se ipsum spiritualiter necat peccando mortaliter.5 De gradibus autem homicidii in sermone dicetur. Et scitis quoniam omnis homicida non habet vitam æternam in se manentem, id est, nullus homicida habet in se vitam gratiæ, quoniam subest mortali culpæ, tam ille qui solo rancoris affectu homicida est, quam qui illud opere perpetrat.
Deinceps hortatur ad caritatem fraternam, Christi exemplo. In hoc cognovimus caritatem Dei, id est Christi, ad nos, quoniam ille pro nobis animam suam posuit, id est, vitam suam corporalem pro nobis ab æterna morte eruendis amarissimæ morti exposuit, quemadmodum ipsemet protestatur: Majorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis.6 Et nos debemus pro fratribus animas ponere, hoc est pro eorum salute vitam nostram corporalem morti exponere, secundum quod ordo exigit caritatis. Siquidem primo et maxime obligamur Deum diligere, deinde nos ipsos, tertio proximos, quarto proprium corpus, ita ut plus diligatur anima proximi, quantumlibet adversarii, quam proprium corpus corporalisque vita. Idcirco, si quis viderit proximum suum periclitari in anima, ut si quis velit eum a fide avertere, debet ei adstare, et potius velle mori quam ab ejus confortatione cessare: quemadmodum S. Sebastianus martyr dignissimus, quum vidisset quosdam in martyrio vacillare, protinus eos roboravit, non metuens mortem. Porro animarum curam habentes, istud præcipue implere tenentur, quatenus lupo venienti et gregem invadere cupienti resistant, gregem suum salubriter exhortando, ne a persecutoribus vel hæreticis seducantur.
Qui habuerit substantiam hujus mundi, id est temporalia bona, et viderit fratrem suum necesse habere, id est extreme seu notabiliter indigere, et clauserit viscera sua ab eo, id est, pietatis affectum circa illum non demonstraverit, impendendo ei caritatis et compassionis effectum, quomodo caritas Dei manet in eo? quasi dicat: Non manet nec est in homine tali, quia divinum mandatum transgreditur, nec vere diligit proximum, sed impius est et crudelis atque avarus.
Filioli mei, non diligamus Deum et proximos verbo neque lingua tantum, id est sola verbositate et adulatione, sed opere et veritate, id est divinorum præceptorum adimpletione, quantum ad Deum, et caritativa ac pia subventione, quantum ad proximos. Hinc S. Jacobus etiam ait: Si frater aut soror nudi sint, et indigeant victu quotidiano, dicat autem aliquis de vobis illis, Ite in pace, calefacimini et saturamini; non dederitis autem eis quæ necessaria sunt corpori:7 quid proderit?
Footnotes
Chapter 50 of 243