Skip to the text

Sermo 2

DE QUADRUPLICI COENA.

BEATI qui ad cœnam nuptiarum Agni vocati sunt. Apoc. xix, 9.

Sacra Scriptura de quadruplici loquitur refectione seu cœna. Prima est cœna sive refectio corporalis. Unde scribitur apud Lucam, quod Jesus intravit in domum cujusdam principis Pharisæorum, a quo fuerat invitatus, ut manducaret cum illo. In Joanne quoque legitur, quod quum ante sex dies Paschæ venisset Jesus Bethaniam, fecerunt ei cœnam ibi, in qua Lazarus paulo ante a Christo resuscitatus, fuit discumbentium unus, Marthaque ministravit.1 Quales autem ad hanc corporalem cœnam seu prandium sunt vocandi, docet Salvator, loquens ei qui se invitaverat, scilicet principi Pharisæorum : Quum facis prandium aut cœnam, noli vocare amicos tuos, neque fratres, neque cognatos, neque vicinos divites, ne forte et ipsi te reinvitent, et fiat tibi retributio in hac vita.2 Sed quum facis convivium, voca pauperes, debiles, claudos et cæcos; et beatus eris, quia non habent retribuere tibi: retribuetur enim tibi in resurrectione justorum.

Sed circa hæc quæri potest qualiter intelligi debeant, præsertim quum sancti viri legantur divitibus, et amicis ac propinquis frequenter fecisse convivia, sicut et Joseph fratribus suis in Ægypto, et Isaac patriarcha regi Palæstinorum ac principi militiæ ejus, ut in Genesi recitatur. Denique David rex fecit convivium Abner principi militiæ regis Israel, ut secundo Regum habetur. Quotidie etiam viri honesti, non solum sæculares, sed et religiosi, convivium faciunt amicis suis, fratribus, et propinquis atque divitibus: et laudabiliter agunt hoc, ut videtur. Imo contingere potest quod amici et propinqui sint pauperes: et tunc bene tractandi sunt. Ad hæc venerabilis Beda respondet: Fratres, et amicos, ac divites alterutrum convivia celebrare, non quasi peccatum prohibet Christus, sed sicut cetera necessitatis humanæ commercia, ad promerendum cœlestis beatitudinis præmia nil valere ostendit. Juxta quem modum et alibi dicit: Si benefeceritis iis qui vobis benefaciunt, quæ vobis est gratia? Hinc ait Nicolaus de Gorra: Amici, et fratres, et cognati, atque vicini, aut sunt pauperes: et tunc meritorie invitantur; aut sunt divites. Et tunc vel invitantur ad fovendum mutuam caritatem: et ita meritorium est, dum invitator sit in statu salutis; aut propter lasciviam, seu aliam malam causam, ut propter carnalia immoderata solatia: et tunc est demeritorium; aut propter quamdam liberalitatem ac amicitiam naturalem: et ita est quasi indifferens.

Præterea, advertenda sunt diligenter verba Chrysostomi asserentis: Non sub hac spe aliis beneficia conferamus aut convivium præbeamus, ut nobis retribuant. Hæc est enim frigida intentio; et talis amicitia celeriter evanescit. Si autem pauperem ad mensam tuam vocaveris, Deum nunquam obliviscentem debitorem habebis. Quanto enim minor, vilior sive pauperior est proximus, tanto magis Christus per eum accedit et visitat. Nam qui magnum suscipit, sæpe propter vanam gloriam facit hoc; atque utilitas propria sæpe in hoc quæritur, ut suscipiens per illum promoveatur. Sed dicis: Immundus est pauper et sordidus. Lava eum, et fac tecum in mensa sedere; si sordidas habet vestes, mundum exhibeas indumentum. Christus accedit per eum, et tu frivola loqueris? Insuper Gregorius Nyssenus hortatur: Non negligas jacentes egenos, quasi nullo sint digni honore. Cogita quid sint, et pretiositatem eorum invenies. Salvatoris induerunt imaginem; futurorum bonorum heredes sunt, et regni cœlestis clavigeri; accusatores et excusatores idonei, non loquentes, sed adspecti a Judice. Itaque, sicut ait Chrysostomus: Decet eos in solario reverenter locari; sed si hoc non placet, saltem deorsum ubi sunt ministri, Christum suscipias. Fiat pauper saltem domesticus tuus; et si tecum non sedeat, mitte ei fercula de mensa tua. In hoc quoque corporali convivio vitanda sunt lasciva solatia, et detractoria, irrisoria mendosaque verba.

Secunda est cœna spiritualis, de qua in Apocalypsi loquitur Christus: Ego sto ad ostium, et pulso; si quis aperuerit mihi, intrabo ad illum, et cœnabo cum illo, et ipse mecum. Christus etenim, verus et incircumscriptibilis Deus ubique præsens, stat ad ostium cordis, id est, libero arbitrio præsens est; et pulsat, hoc est, ad sui gratiosam susceptionem excitat seu admonet illud per divinas Scripturas, per prædicationes ecclesiasticas, per inspirationes angelicas, per divinos instinctus, per prospera et adversa, atque miracula. Unde loquitur animæ amorose: Aperi mihi, soror mea, amica mea, columba mea. Si itaque iis pulsationibus homo consenserit, intrat Christus cor ejus, gratiam suam infundendo, aut infusam augendo; et cœnat cum ipso, hoc est, simul cum ipso reficitur, ejus bonis actibus congratulan-

Gen. xliii, 16, 31-34.

Ibid. xxvi, 30.

II Reg. iii, 20.

Luc. vi, 33.

Apoc. iii, 20.

Cant. v, 2. do, juxta illud in Psalmo : Beneplacitum est Domino in populo suo. Et Nehemias ait : Gaudium Domini est fortitudo vestra. Talis quoque cœnat cum Christo, quia per conscientiæ puritatem delectatur in eo, atque in cœlestis beatitudinis exspectatione humiliter gloriatur. Ecce quam ineffabiliter magna est caritas, misericordia atque dignatio Dei nostri ad nos tantillos vermiculos. Nam et in Proverbiis testatur : Deliciæ meæ esse cum filiis hominum. Sed et Jeremias fatetur : Lætabor super eis, quum benefecero eis. Tantum igitur pulsatorem non repellamus, cum tanto hospite cœnare quotidie properemus; quidquid ejus introitum impedit, quidquid ipsius vultum offendit, omni cum diligentia fugiamus.

Sed quæri potest, cur Christus potius ait, Cœnabo cum illo, quam, Prandebo. Et respondendum quod ideo, ut innuat se velle pernoctare nobiscum atque in thalamo mentis nostræ quiescere, ut in pace in id ipsum dormiamus et requiescamus. Sic cœnat cum Christo, et in castis ipsius quiescit amplexibus, qui corde devoto pergit ad stratum, et in meditationibus sanctis obdormit. Talis non timet a timore nocturno, sed de mentis securitate reficitur. Secura etenim mens, Salomone testante, est quasi juge convivium. Hæc ergo spiritualis cœna non est nisi mutua congratulatio, qua Christus nostris congaudet actibus virtuosis, et nos in ejus bonitate ac pietate lætamur, ejusque beatitudini congratulamur.

Hujus cœnæ mensa, est anima devota, in qua tot fercula proponuntur, quot actus virtuosi in ea gignuntur. Ideo juxta triplicem gradum ac statum hominum, utpote incipientium, proficientium et perfectorum, tripartita fercula proponuntur in ea. Siquidem incipientes seu peccatores pœnitentes, tria fercula potissimum ponere debent in cœna ista, videlicet contritionem, confessionem, satisfactionem; et in iis eorum operibus Christus Dominus delectatur : quemadmodum ait Gregorius, quod apud Pharisæum Christus discumbebat exterius, apud pœnitentem vero mulierem, videlicet Mariam Magdalene, discumbebat interius.3 Porro proficientes ponere debent in cœna ista tria fercula, quibus Christus non mediocriter delectatur, utpote humiliationem, orationem et gratiarum actionem : debent enim se humiliare propter peccata sua præterita, Deumque jugiter invocare pro gratia proficiendi in bonis, gratias quoque ei referre quod tam misericorditer egit cum eis. Perfecti vero in cœna hac tria ponere fercula debent, videlicet divinorum contemplationem, summi et incommutabilis boni fervidam dilectionem, firmam ac cordialem in Deo complacentiam, pacem seu delectationem, vel certe continuam Dei laudationem, secundum illud :4 Benedicam Dominum in omni tempore. Itaque, quanto purioribus ac sublimioribus virtutum exercitiis mens nostra est intenta, tanto delicatiorem et complacentiorem Christo exhibet cœnam. Qui vero turpibus cogitationibus, pravis affectionibus et vitiosis inhæret operibus, cum dæmonibus vescitur, cœnat et permanet.

Tertia est cœna infernalis, de qua ait Propheta, scribens de reprobis :5 Sicut oves in inferno positi sunt, mors depascet eos. Unde apud Jeremiam loquitur Deus :6 Ecce ego cibabo eos absinthio, et potabo eos felle. Hujus cœnæ mensa, est damnatorum universitas dolorosa; fercula hujus cœnæ, sunt cuncta inferni supplicia, quibus quasi veneno cibantur mortifero. — Primum ferculum, est omnium gaudiorum ac divinæ visionis carentia, sicut per Jeremiam Dominus loquitur : Dabo eos in vexationem, et maledictionem, et stuporem, et in sibilum et opprobrium, eo quod non obedierunt mihi.7 Quemadmodum enim gaudium Beatorum in cœlo est purum, id est nihil tristitiæ habens admixtum; sic tristitia damnatorum est pura, quia nulla consolatio est ei admixta. Idcirco esse et vivere, quæ creaturis naturaliter valde sunt appetibilia, sunt damnatis odibilia atque gravissima, juxta illud in Apocalypsi : In diebus illis quærent homines mortem, et non invenient eam;8 et desiderabunt mori, et fugiet mors ab eis.9 Unde et Christus dixit de Juda proditore:10 Bonum ei esset, si natus non esset homo ille. Hoc de quo libet condemnato æternaliterque damnando poterit dici. — Secundum ferculum cœnæ infernalis, est illa inæstimabilis tartarei ignis punitio, qui incomparabiliter affligit damnatos juxta exigentiam pravitatis seu demeritorum eorum, quemadmodum præcipit summus et infallibilis Judex: Quantum glorificavit se et in deliciis fuit, tantum date illi tormentum et luctum.11 Pœna equidem ignis molestior est. Cogitet ergo unusquisque quam intolerabile sibi esset nudo corpore per unum diem jacere in igne quem cernimus hic fervere: qualiter igitur infernalis ignis incendium sustinebit? Unde apud Ezechielem Dominus contestatur: Conflabo vos et succendam vos in igne furoris mei, et conflabimini in medio ejus, sicut conflatur argentum in medio fornacis.12 — Tertium ferculum, est vehementissimum illud frigus gehennæ. Unde et Job ait:13 Ad nimium calorem transeat ab aquis nivium. Quum enim terra sit naturaliter frigida, et infernus in medio terræ esse credatur, constat quod maximum frigus sit ibi: quod per aquas nivium designatur, quum aquæ illæ sint frigidæ valde. Sed contra hoc objici potest, quia si damnati transeunt de maximo calore ad maximum frigus, ergo refrigerium habent, accedendo ab excessu caloris ad aliquale frigus: quia non transitur de extremo ad extremum nisi per medium, ut divinus Dionysius loquitur.14 Ad hoc super Apocalypsim respondet Albertus, quod damnati transeunt a maximo calore ad maximum frigus immediate, et non per gradus, faciente hoc omnipotentia Dei: idcirco ex hac alternatione non habet eorum pœna refrigerium, sed augmentum. Nam sicut opposita juxta se posita clarius innotescunt, ita dum uni eorum alterum succedit, magis sentitur, graviusque affligere solet, sicut dum aliquis post opulentiam grandem repente depauperatur. Quod sanctus Job sibi accidisse conqueritur: Ego (inquiens) quondam ille opulentus, repente contritus sum.15 — Quartum ferculum damnatorum, est desperatio sempiterna, qua magis torquentur in mente, quam igne in corpore. — Quintum ferculum, est infelicissima societas eorum ad invicem, quæ pœnas sibi mutuo auget. Sic et alia possunt diversa assignari fercula cœnæ infernalis. In qua etiam triplex ponitur sonitus miserorum, loco musicorum instrumentorum. Primus, est stridor dentium; secundus, est planctus omnium damnatorum; tertius, ululatus est dæmonum.

Quarta est cœna cœlestis, id est beata refectio Beatorum. In qua tria sunt principalia fercula, quæ sunt tres dotes animæ succedentes et correspondentes theologicis tribus virtutibus. Primum ferculum, est divinæ essentiæ clara notitia, quia ut ait Joannes, Videbimus eum sicuti est:16 quæ visio est inæstimabiliter gratiosa, quum Deus sit infinitæ pulchritudinis, convenientiæ et deliciositatis. Secundum, est fruitio beatifica summæ et infinitæ bonitatis: quæ quum sit infinitæ dulcedinis, ea frui plenarie in se ipsa, est prorsus magis quam credi potest jucundum. Tertium ferculum, est tentio, hoc est firma, secura perpetuaque mentis in Deo defixio sive inhæsio. In quibus tribus præmium essentiale consistit. Sunt et alia multa prædulcia fercula Beatorum, videlicet conspicere Christi humanitatem et Virginem gloriosam, omnes quoque angelicorum spirituum ordines, et omnium beatorum hominum gradus ac distinctiones, horumque omnium secura atque æterna perfrui societate.

Ut ergo infernalem illam cœnam valeamus evadere, et istam cœlestem acquirere, studeamus nunc Christo quotidie spiritualem facere cœnam, et vitia illa vitare de quibus in evangelio legitur hodierno, hoc est superbiam, avaritiam atque luxuriam, et cetera universa, virtutesque illis contrarias obtinere, conservare atque perficere in nobis; et ad ista unusquisque pro posse suo proximos suos hortetur.

Legitur de S. Bernardo, qui maximum fecit fructum in prædicando, innumerabiles homines convertendo, quod quum quadam die prædicasset Parisiis et convertisset perpaucos, ingressus domum cujusdam prælati, et in loco se claudens secreto, cœpit vehementissime lacrimari, in tantum quod hospes ille audivit ejus singultus, gemitus et ploratus. Unde multum admirans, interrogavit unum ex religiosis cum S. Bernardo pergentibus: Quæ est horum am Dei. gemituum ac planctuum hujus sancti Patris jam causa? Cui religiosus ille respondit: Vir iste mirabilis, Divinitatis amore et zelo animarum totus vehementer succensus est; et quoniam in prædicatione proxima paucos convertit, putat Deum sibi iratum: idcirco sic gemit ac luget. Sed nunc scio quia crastina die copiose recuperabitur quod hodie minus factum videtur. Et contigit ita: nam die sequenti, oratione præmissa, cœpit sanctissimus prædicare Bernardus, plurimosque convertit ad glor

Footnotes

  1. Joann. xii, 1, 2. ↩

  2. Luc. xiv, 12-14. ↩

  3. Luc. vii, 36 et seq. ↩

  4. Ps. xxxiii, 2. ↩

  5. Ps. xlviii, 15. ↩

  6. Jer. xxiii, 15. ↩

  7. Jer. xxix, 18, 19. ↩

  8. Ps. cxlix, 4. ↩

  9. Apoc. ix, 6. ↩

  10. Matth. xxvi, 24. ↩

  11. Apoc. xviii, 7. ↩

  12. Ezech. xxii, 20-22. ↩

  13. Job xxiv, 19. ↩

  14. Cf. de Cœlest. hier. c. iv. ↩

  15. Job xvi, 13. ↩

  16. I Joann. III, 2. ↩

Chapter 53 of 243