Skip to the text

Sermo 5

DE ENORMITATE FRATERNI ODII, MULTIPLICIQUE HOMICIDIO; ET CONTRA DETRACTIONIS VITIUM.

QUI non diligit fratrem suum, manet in morte; omnis autem qui odit fratrem suum, homicida est. I Joann. III, 14, 15.

Non poterat sanctissimus evangelista Johannes caritatem sublimius commendare, nec ejus oppositum, utpote odium, horribilius vituperare, nisi dicendo verba hæc thematis hujus. In quibus odium homicidio comparat, et odientem homicidam appellat; eum quoque qui non diligit Deum ac proximum, asserit in morte, hoc est in mortali peccato, manere.

Quocirca quæri potest, an odium proximi sit gravius peccatum quam homicidium, vel saltem tam grave ut illud. Videtur enim quod imo. Nam optimum opponitur pessimo, quemadmodum malum bono. Unde, quemadmodum caritas Dei, absolute loquendo, est omnium virtutum dignissima, et odium Dei, omnium enormissimum vitiorum; ita apparet, quod sicut caritas fraterna est cunctarum quæ circa proximum versantur virtutum altissima, sic odium proximorum sit universorum in proximos peccatorum gravissimum: sicque homicidio gravius erit. Imo, quum caritas Dei et proximorum habitualis, sit realiter una et eadem virtus, sequi videtur quod post odium Dei, enormissimum crimen sit odium proximi. Ad hoc S. Thomas respondet, quod peccata in proximum, ex duobus malitiam et gravitatem suscipiunt: primo, ex inordinata voluntate peccantis; secundo, ex illato proximis nocumento. Primo modo odium homicidio et omni in proximum peccato est gravius, quia per ipsum præcipue in se ipsa deordinatur voluntas. Secundo modo homicidium est gravius odio, quia nocet plus proximo. Quum ergo tanta sit enormitas odii, inenarrabiliter vitandum est omni Christiano, potissimum religioso, cujus totus conatus, tota intentio, universa diligentia, esse debet ut in caritate Dei et proximorum jugiter crescat, et indesinenter proficiat.

Porro, Thoma testante, odium directe et formaliter ex invidia seu tristitia oritur, quamvis dispositive nascatur ex ira. Siquidem omne animal sicut naturaliter diligit delectationem, ita et naturaliter fugit tristitiam inordinatam, ut decimo Ethicorum habetur. Ideo sicut ex delectatione quam unus ab alio et in alio habet, oritur quidam amor ad ipsum; ita ex tristitia quam ab alio quis incurrit ac patitur, odium concipit circa eum. Eos namque qui quemquam contristant incitatur odire, in quantum sub ratione mali et afflictivi concipit eos. Quum ergo invidia sit de bono alicujus tristitia, constat quod odium directe ex invidia oriatur. Hinc innotescit quam diligentissime vitare debeamus ne aliquem contristemus inordinate, aut irrideamus, seu indebite affligamus, ne ei tam mortalis gravissimique peccati, videlicet odii, simus occasio. Et quia invidia ex ira causatur, ira autem ex parvipensione aut injuria alicui irrogata, etiam vitare oportet nos ne quempiam concitemus ad iram irrisione, læsione, verbo aut signo, aut alio modo, ne poculum mortis proximis porrigamus, quibus vitæ exempla exhibere tenemur. Propter quod Solon philosophus dixit: Non derideas aliquem, quoniam ex derisione procedit invidia. Quumque melancholici sint ad tristitiam atque invidiam naturaliter proni, specialiter est cavendum ne quis odii sive invidiæ occasionem aut incitamentum eis ministret: alioqui de mortali timeat culpa, quia omnino caritas id requirit.

Insuper, sicut hic ait Apostolus, « Omnis qui odit fratrem suum », id est aliquem hominem viatorem, « homicida est », scilicet opere vel effectu, aut similitudine culpæ. Nam et odiens quemquam aut invidens ei, in primis se ipsum spiritualiter necat: ideo sibi ipsi gravissime nocet. Specialiter vero odium et invidia etiam in hac vita sunt miserrimi hominis gravissime afflictiva, corrosivaque cordis, et vitæ abbreviativa, Salomone loquente: Sicut tinea vestimento, ita tristitia nocet cordi.1 Ideo invidus sive odiens stultissimus comprobatur, quoniam propriam animam ita dilaniat, corrodit ac torquet. Unde hæc vitia præcipue essent cavenda, quamvis non essent post vitam hanc punienda. Quemadmodum autem melancholici non sunt ad odium aut invidiam incitandi, sic et ipsi cavere debent ea quæ aliorum sunt offensiva, et passiones illas gravissimas ad quas ex suæ complexionis malitia sunt proclives reprimere, quanquam hoc ipsum sit ipsis difficile:2 unde compatiendum et cedendum est eis ex caritate et pietate fraterna. Ipsi quoque auxilium Dei incessanter implorent, quo vincere queant se ipsos. Verumtamen nos religiosi debemus esse tam virtuosi, tam fortes tamque perfecti, ut nullus quantumlibet importunus et improbus, possit nos ad tam abominabilia provocare peccata ut sunt odium atque invidia, sed neque ad iram. Ideo patientiam veram et firmam incessabiliter habeamus, et in derisionibus, subsannationibus, persecutionibus, adversitatibus, quasi in omnibus divitiis gloriemur, tribulatoribus ex corde regratiantes. Nam ut sanctus ait Basilius, tales maximum nobis beneficium præbent, et maxime prosunt, dummodo æquanimiter toleremus: quia per eos purgamur a culpa implemurque gratia, Christo propter nos passo conformamur, atque æternæ beatitudinis incrementum sortimur.

Præterea, prout sanctus martyr, ac doctor et Pontifex summus, S. Clemens testatur, beatissimus princeps Apostolorum Petrus dixit triplex esse homicidii genus. Unum reale et corporale, quo alicui aufertur vita naturæ. Secundum asseruit esse odium, quo quis alicui aufert aut auferre cupit vitam gratiæ. Tertium dixit detractionem, quo aufertur esse laudabilis famæ. Quum ergo, tam gloriosissimo Archiapostolo protestante, odium atque detractio sint homicidii genera, patet quam vigilantissime sint vitanda. Et certe qui alium scandalizare non veretur, nonne animam illius quantum in se est trucidare cognoscitur? Porro, quum peccata in proximum tanto sint graviora, quanto nociviora seu magis nocumentum inferentia, et ipsa detractio auferat proximo bonam famam, quæ exteriori substantiæ rite præfertur, innotescit quod detractio sit gravius crimen quam rapina aut furtum. Et sicut rapina est gravior furto, quia majorem injuriationem et contemptum includit quam furtum; sic contumelia est gravior culpa quam detractio. Idcirco summe cavendum est ne quis alteri contumeliose loquatur. Seminatio vero discordiæ quum caritatem et amicitiam atque concordiam tollat (quæ sunt præcipua animæ bona, et bono famæ præstantiora), est scelus gravissimum: præsertim quum non solum tam ingentia auferat bona, sed etiam tam periculosissima ingerat mala, puta aversionem, discordiam, odium. Qui ergo tam detestabilia non abhorret ac vitat facinora, ipse quoque habitu ac nomine religiosi prorsus indignissimus verissime reputatur. Absint ergo et distent a nobis hæc scelera distantia infinita; et verbis, signis et factis, omnique modo nobis possibili, ac viribus totis conemur nos mutuo in vera caritate, pace, concordia confovere, roborare, accendere, ac jugiter conservare, quum et sapiens quidam dicat: In tribus beneplacitum est spiritui meo, quæ sunt probata coram Deo et hominibus: amor proximorum, concordia fratrum, et vir et mulier bene sibi consentientes.3 Susurro autem et bilinguis maledictus: multos enim turbavit pacem habentes.

Porro multis modis unus detrahit alteri: primo, ei falsum imponendo; secundo, vere de eo loquendo ea quæ denigrativa sunt famæ, quando hoc facit intentione perversa, ut sic famam ejus commaculet, et ratione non exigente, videlicet loco et tempore non opportuno; tertio, occulta revelando; quarto, dum id quod bonum est asserit mala intentione peractum: in quo etiam temerarii judicii reus est. Est itaque detractio valde mortale ac nimis grave peccatum, præsertim in religiosis. Nec solum obest ei cui detrahitur, sed audientibus quoque, qui vel consentiendo, aut libenter audiendo, aut non resistendo seu fugiendo, de facili incidunt mortale peccatum; conformiter audiendo malum de altero, scandalizari possunt in illo et animari ad prava. Hinc contra detractionem Sancti terribiliter conscripserunt. Est autem detractio locutio ex prava radice procedens, intentione denigrandi famam aliorum prolata. De qua sanctus ait Hieronymus: Nulli omnino unquam detrahas, nec aliorum vituperatione te laudabilem videri velis; magis tuam vitam ornare disce, quam alienam discerpere.

Insuper de hoc vitio sapientissime sic sanctus scribit Bernardus: Annon amittunt vitam detractores, Deo odibiles, odibiles vitæ? Fugit vita quos odit; et quos fugit vita, mori necesse est. Annon et ipse moritur qui venenum bibit, quod ei malesuada detractoris lingua propinat? Siquidem furtim ei dilectionis vita subtrahitur; et dum nescit, in eo paulatim fraterna caritas refrigescit. Auditurus est forsitan ea quæ dicta sunt contra se, ipse quoque cui detrahitur: undique enim verba volant, et multorum prius ora pertransiens sermo, difficile fieri potest quin in singulorum creverit linguis, et quasi jam provectus referatur ad eum ad cujus spectat offensam. Itaque scandalizabitur audiens et tabescet; eoque facilius exstinguetur in eo caritas, quo amplius ante vivere videbatur. Et quidem sibi cavet prudens auditor; cavet et ipse, si non desipit, qui sibi novit esse detractum: ille ne veneno inficiatur, iste ne scandalo perturbetur. Sed quod in se est, lingua detractoris maledica, et illius percutiens conscientiam, et istius vulnerans caritatem, secum pariter utrumque perimit. Numquid non est vipera lingua ista? Ferocissima plane, quæ tam letaliter tres inficit flatu uno. Numquid non lancea est lingua ista? Profecto etiam acutissima, quæ tres penetrat ictu uno. Gladius utique anceps, imo et triceps, est lingua detractoris.

Caveamus ergo tam detestabile vitium, ejusque fomitem, scilicet irrationabilem displicentiam, impatientiam, aversionem, invidiam, appetitionem laudis humanæ: ex his namque causis, aut earum aliqua, solet oriri detractio. Ideo caritativi simus, timorati et humiles, custoditi in verbis; et caritatem nostram ad proximum opera magis loquantur quam verba, in tantum ut sicut Christus animam suam pro nobis exposuit, ita et nos in tantum diligamus nos invicem, ut casu se offerente parati simus pro fratribus nostris animam ponere, id est vitam corporalem morti offerre, quia illorum salutem seu animam magis quam propriam vitam corporalem tenemur diligere.4 Verum de ista materia inferius intendo diffusius loqui, præsertim de detractione. Hæc igitur jam prædicta modo sufficiunt.

Footnotes

  1. Prov. XXV, 20. ↩

  2. 1 Joann. III, 15. ↩

  3. Eccli. xxv, 1, 2; xxviii, 15. ↩

  4. Joann. x, 15. ↩

Chapter 56 of 243