Skip to the text

Sermo 1

QUIBUS MODIS ET MEDIIS STUDERE DEBEANT FIDELES POTENTEM DEI MANUM EVADERE, EJUSQUE MISERICORDIA SALUTEM CONSEQUI.

SOBRII estote et vigilate, quia adversarius vester diabolus tanquam leo rugiens circuit, quærens quem devoret. I Petr. v, 8.

Summus prælatus ac beatissimus pastor totius Ecclesiæ, S. Petrus, de ovium sibi commissarum salute sollicitus, in præsenti epistola vere saluberrima ac sententiosissima nobis dat documenta. Et primo docet ut coram Deo semper humiles simus, quoniam virtutum omnium fundamentum est humilitas, sine qua qui virtutes colligere aut tenere conatur, similis ei est qui pulveres in aere ferre conspicitur. Et quamvis sint multa quæ ad humilitatem nos possunt inducere (de quibus in nonnullis sermonibus de humilitate factis plura sunt introducta), unam tamen rationem humiliandi se tangit in præsenti epistola S. Petrus : Humiliamini (inquiens) sub potenti manu Dei.1

Consideratio ergo omnipotentiæ Dei creatoris ac judicis nostri, ad profundam humilitatem nos debet inducere. Primo, quoniam comparatione Dei et omnipotentiæ ejus, nihil et infirmissimi sumus, quemadmodum Psalmista loquitur Deo : Substantia mea tanquam nihilum ante te. Deus namque in infinitum excedit essentiam, scientiam atque potentiam nostram. Secundo, quoniam coram Judice summo metuendissimoque jugiter ambulamus : cujus nec omnipotentiæ valemus resistere, nec sapientiæ respondere, qui et omnia etiam minima certissime noscit atque justissime judicabit; sed per solam humilitatem ac pœnitentiam manum ipsius evadere, atque ab ejus misericordia salvari valemus. Unde, secundum Augustinum, quia non possumus a divina justitia ac omnipotentia fugere, debemus ad Dei pietatem confugere, eique dicere : Iniquitatem meam ego cognosco, et peccatum meum contra me est semper.2 Hinc Job dixit : Cogitationem Dei nemo avertere potest; et quodcumque voluit, fecit :3 idcirco a facie ejus turbatus sum, et considerans eum, timore sollicitor. Judith quoque ait : Humiliemus Deo animas nostras, et in spiritu contrito et humiliato serviamus ei.4 Tertio, quoniam quidquid boni in nobis est, a Deo judice nostro accepimus, et ei de hoc regratiari tenemur; ac inde inaniter gloriari, extolli, præsumere prohibemur. Ideo ait Salvator : Cui plus datum est, plus requiretur ab eo.5

Si igitur ab Omnipotente desideramus in cœlestibus exaltari, et nunc quoque ejus gratiis adimpleri, non cessemus nos sub Omnipotente nunc humiliare, nos ipsos despicere, proprias defectuositates, fragilitates, pericula et peccata inspicere, in sola Creatoris misericordia infinita sperare, eumque mente, verbis atque operibus omni cum diligentia honorare. Ipse enim primo Regum testatur : Quicumque glorificaverit me, glorificabo eum; qui autem contemnunt me, erunt ignobiles.6 Hinc ait Ambrosius : Quisquis cupit divinitatis obtinere fastigia, humilitatis ima sectetur.

Quicumque vult fratrem seu proximum prævenire in cœlis regnando, prius illum in terra præveniat obsequendo, sicut ait Apostolus, Honore invicem prævenientes; vincat eum officiis, ut possit vincere sanctitate. Si enim te non læsit frater, obsequium promeretur ut diligas eum; si autem fortassis te læsit, nihilo minus obsequere ei ut vincas. Hæc enim christianæ sapientiæ summa est, ut amantibus vicissitudinem, lædentibus patientiam rependamus. Qui ergo ad injuriam patientior ac humilior fuerit, in regno cœlesti potentior atque sublimior erit.

Rom. xii, 10.

Secundo, in ista epistola docet nos princeps Apostolorum, ut omnem sollicitudinem nostram projiciamus in Deum, hoc est, ut ei curam nostram ac provisionem fiducialiter committamus, quoniam ipsi cura est de nobis, secundum quod ait Propheta: Dominus sollicitus est mei. Hinc loquitur Christus: Nolite solliciti esse, dicentes, Quid manducabimus, aut quid bibemus, aut quo operiemur? Scit enim Pater vester cœlestis, quia his omnibus indigetis. Quærite ergo primum regnum Dei et justitiam ejus, et hæc omnia adjicientur vobis.

1 Petr. v, 7.

Ps. xxxix, 18. Matth. vi, 31-33.

Verumtamen ista intelligenda non sunt, quasi homo non debeat moderatam habere sollicitudinem de necessariis sibi ad victum. Est ergo sciendum, quod duplex est sollicitudo. Una est circa spiritualia et necessaria ad salutem, videlicet, ne Deum offendamus, ne caritatem et gratiam aliasque virtutes perdamus, ne beatitudinem amittamus cœlestem, et ne infernalia incurramus supplicia. Ista est sollicitudo bona ac virtuosa, ad prudentiam ac sapientiam pertinens. De qua ait Apostolus: Solliciti sitis servare unitatem spiritus in vinculo pacis; Michæas quoque: Indicabo tibi, o homo, quid sit bonum, et quid Dominus requirat a te: utique sollicitum ambulare cum Deo tuo. Alia est sollicitudo circa temporalia et necessaria vitæ præsenti: et hæc sollicitudo potest esse ordinata ac inordinata. Est equidem ordinata, dum homo secundum exigentiam sui status quærit necessaria vitæ in ordine ad spiritualia ac divina: quam non habere esset, secundum communem legem loquendo, Deum tentare. Inordinata vero ac superflua est, dum homo circa temporalia et exteriora bona tam immoderanter et anxie occupatur, quod a virtutum operibus impeditur, vel talia abundantius quærit quam necessaria sunt. De qua sollicitudine loquitur Christus, et item Apostolus: Volo (inquiens) vos sine sollicitudine esse; et rursus, Nihil solliciti sitis; Salomon quoque: Exspectatio sollicitorum peribit.

I Cor. vii, 32. Matth. vi, 25; Philipp. iv, 6. Prov. xi, 7.

Debemus ergo sollicitudinem nostram in Deum projicere, ita quod nequaquam immoderanter pro temporalibus sollicitemur, sed divinæ nos committamus providentiæ, peracto quod in nobis est. Hinc ait Gregorius: Qui rebus temporalibus occupantur, tunc bene exteriora disponunt, quum sollicitudine ad interiora refugiunt, quum nequaquam foras perturbationum strepitus diligunt, sed intus in tranquillitate mentis quiescunt. Sit ergo sollicitudo nostra ordinata ac virtuosa; et quanto anima corpore exstat præstantior, tanto amplius pro spiritualibus Spiritus Sancti donis quam pro rebus sollicitemur terrenis.

Tertio, docet nos sacratissimus Petrus apostolus, ut sobrii simus, non crapulosi, sed moderati ac parci in cibo potuque, quatenus mens nostra vigeat in consideratione divinorum ac pertinentium ad salutem, nec obliviscatur quanta sibi instent pericula, qualiterque a dæmonibus sit vallata. Hinc asserit Augustinus: Sobrietas est mentis ac sensuum omniumque membrorum custodia seu cautela, castitatis pudicitiæque munimen, pacis ac amicitiæ conservatrix; honestati semper conjuncta, temeritatem fugit, domum atque familiam cum moderatione gubernat. Denique ista sobrietas vitam prolongat, sanitatem efficit et conservat, mentemque acuit, illuminationem divinam meretur. Ideo scriptum est, Sanitas animæ et corporis est sobrius7

1 Petr. v, 8.

Ephes. iv, 3. Mich. vi, 8.

D

Eccl. xxxi, 37. potus : nec dubium quin et sobrius cibus.

In bonis demum operibus debemus esse diligentes, et circumspecti ac stabiles, non ignavi, remissi et pigri, quia adversarius noster diabolus tanquam leo rugiens circuit, quærens indesinenter qualiter nos seducat et ad æternam calamitatem perducat.8 Cui fide robusta per caritatem et bonos actus formata debemus resistere, divinum auxilium invocando, Christi passionem diligenter ac multoties recolendo, præsentis vitæ brevitatem, futuri judicii districtionem, æterni supplicii intolerabilitatem, cœlestis gloriæ immensitatem sagaciter intuendo, quemadmodum in Ecclesiastico scriptum est : Memorare novissima tua, et in æternum non peccabis.9 Consideremus ergo crudelitatem, infatigabilitatem atque implacabile odium dæmonum contra nos, et quanta damna nobis inferre conentur : sicque contra eos magnanimiter provocemur, humilitatem, patientiam, sobrietatem, caritatem, ceterasque amplectendo virtutes, et per eas repugnando dæmonibus, quos gravius cruciare non possumus, nisi ita agendo. Hinc S. Cyprianus, martyr, doctor ac pontifex, loquitur : Contra omnes diaboli fallaces insidias apertasque minas stare debet instructus animus et armatus, tamque paratus ad resistendum, quam paratus est ille ad impugnandum.

Præterea, ad resistendum diabolo incitat nos S. Bernardus, dicendo : Dæmonum est mala suggerere, nostrum est non consentire ; quoties eis resistimus, toties eos superamus, angelos lætificamus, Deumque honoramus, qui incitat ut pugnemus, adjuvat ut vincamus, confortat ne deficiamus. Et ut idem ait Bernardus : In principio gravior est impugnatio dæmonum; sed si quis forti animo sustinuerit atque restiterit, inveniet eos quotidie debiliores. Hinc resistendum est principio diabolicæ tentationi, videlicet pravæ suggestioni : quia ut ait Chrysostomus, diabolus serpens est lubricus, cujus si capiti, hoc est primæ suggestioni, non resistatur, totus in intima cordis, dum non sentitur, illabitur. Insuper unusquisque contra ea vitia fortius prælietur, ad quæ se proniorem consistere experitur : quoniam teste Chrysostomo, diabolus quando decipere quempiam quærit, prius ejus naturam considerat, et inde applicat unde eum conspicit ad peccandum procliviorem.

Sit ergo tota spes nostra in Deo, et projiciatur in eum nostra sollicitudo, ne circa temporalia superflue occupati, impediamur a Dei obsequio, a contemplatione et amore summi et incommutabilis boni.

Legitur de Diogene philosopho, quod dum quadam nocte jaceret in lecto, et sacculum cum pecunia suspendisset prope lectum, ne furto ei abstraheretur, in ipsa nocte fur cameram ejus introiit, sacculumque cum pecunia tollere nitebatur. Quod quum sensisset Diogenes, dixit ad furem : Tolle, miser, hunc sacculum, ut facias duos dormire. Hoc autem dixit Diogenes, quoniam ipsemet quamdiu habuit illum cum pecunia sacculum, timuit eum amittere, sicque impediebatur a somno. Fur quoque aviditate acquirendi pecuniam illam, impediebatur a somno; sed eam adeptus, ambo dormierunt quietius. Divitiæ namque cum labore acquiruntur, cum timore possidentur, cum dolore perduntur : ideo expedit eas contemnere, et solis necessariis esse contentum.

Footnotes

  1. I Petr. v, 6. ↩

  2. Ps. L, 5. ↩

  3. Job XXIII, 13, 15. ↩

  4. Judith VIII, 16. ↩

  5. Luc. XII, 48. ↩

  6. I Reg. II, 30. ↩

  7. Eccli. xxxi, 37. ↩

  8. I Petr. v, 8. ↩

  9. Eccl. vii, 40. ↩

Chapter 59 of 243