Sermo 6
DE ADMIRABILI CARITATE ET MISERICORDIA DEI AD HOMINES.
GAUDIUM est angelis Dei super uno peccatore pœnitentiam agente. Luc. xv, 10.
Quam incomprehensibilis sit caritas, munificentia et pietas Dei ad homines, sacra evidenter docet Scriptura. Quo namque dulciori amorosiorique verbo poterat Deus caritatem, dignationem et liberalitatem suam ad homines protestari ac declarare, nisi dicendo, Deliciæ meæ esse cum filiis hominum?1 Cur non potius cum spiritibus angelorum? Sed hæc est bonitas atque dignatio Regis altissimi, ut inferioribus, pauperioribus, defectuosioribus amorosius ac benignius applicet semetipsum instar clementissimi patris medicique piissimi, qui circa pauperiorem infirmioremque filium benigniorem se exhibet, et illi magis se applicat.
Denique, quum diligere sit alicui bonum velle, Deus omnipotens caritatem suam nobis primo monstravit in opere creationis, quo de nihilo nos produxit, esse, vivere, sentire et intelligere dedit, sicque ad sui ipsius imaginem et similitudinem nos condere est dignatus.2
Secundo, in hoc quod non ad naturalem felicitatem, ut putaverunt philosophi, sed ad supernaturalem beatitudinem fecit nos, hoc est ad suæ immensæ felicitatis participationem, ad suæ deitatis claram ac facialem jucundissimam intuitionem, ad suæ interminabilis bonitatis ac infinitæ dulcedinis beatificam, suavissimam fruitionem plenarie contentantem, ut sicut Joannes evangelista in exordio suæ primæ ait Canonicæ, societatem habeamus ad Deum et cum Deo. Hæc quippe societas in communicatione illa dignantissima liberalissimaque consistit, fundatur et ponitur, qua Deus naturaliter infiniteque bonus, beatitudinem suam opulentissimam nobis tam copiosissime et supernaturaliter communicare dignatus est;3 sicque suæ divinitatis, suæ gloriosissimæ vitæ, suæ illimitabilis sapientiæ nos fecit participes, atque in filios adoptavit, et in patria sibi perfecte assimilare decrevit, juxta quod scriptum est:4 Nondum apparuit quid erimus; scimus quia quum apparuerit, similes ei erimus, quia videbimus eum sicuti est.5 Et tamen nunc quoque non solum per dona gratiæ, sed et per dona naturæ Deo aliqualiter similes perhibemur, utpote ad ejus similitudinem imaginemque creati;6 et principe Apostolorum testante, Pretiosa nobis donavit, ut per hæc divinæ efficiamur consortes naturæ.7
Verum similitudo omnis hæc vitæ præsentis qua Deo assimilamur, comparatione assimilationis perfectæ in patria, permodici est momenti. Ibi equidem tanta inundatione et exuberantia se Deus communicat et infundit, mentemque implet, præoccupat, possidet, ut recte per Isaiam dixerit ipse: Ecce ego declino in eos ut flumen pacis, et ut torrens inundans gloriæ gentium.8 Unde et fertur in Psalmo:9 Inebriabuntur ab ubertate domus tuæ, et torrente voluptatis tuæ potabis eos. Tanta ergo est illa assimilatio, tam largiflua communicatio, tam gloriosa et supernaturalis deificatio electorum in regno cœlesti, ut quod Deus est, quod habet, quod agit per naturam, ipsi sint, habeant et agant per gratiam. O quam ineffabilis est ista summi Dei dilectio ad electos, quos tam propinque et intime, tam amorose et gloriose, tam supernaturaliter et opulentissime sibi in æternum unire, adstringere, consociare decrevit! Quod sanctus advertens Hieronymus: Nihil (inquit) felicius Christiano, cui regna promittuntur cœlorum. Certe, si hunc nostræ creationis finem, si tam indicibilem nobis paratam beatitudinem rite attenderemus, vana et vilia omnia despiceremus, cuncta adversa cum gaudio pateremur, nunquam in Dei obsequio pigri, remissi et frigidi inveniremur.
Tertio, suam ad nos caritatem Deus monstravit in hoc quod universa pene creata ad nostram ordinavit utilitatem.10 Omnia enim inferiora ista pedibus nostris subjecit, nostris usibus deputavit;11 similiter elementa. Sed et orbes cœlestes, sidera et planetas in nostrum creavit obsequium, juxta illud Deuteronomii: Ne oculis elevatis ad cœlum, videas solem et lunam et omnia astra cœli, et colas ea quæ Dominus Deus tuus creavit in ministerium cunctis gentibus quæ sub cœlo sunt.12 Angelicos quoque spiritus in nostrum delegavit subsidium, ad nostram misit custodiam, quoniam omnes administratorii spiritus sunt, missi in ministerium propter eos qui hereditatem capiunt salutis.13
Quarto, per hoc quod tam multa, copiosa et gratiosa supernaturalia Spiritus Sancti charismata nobis contulit in præsenti: quia ad gratiam nos perduxit Baptismatis, et ecclesiasticis ditavit munivitque sacramentis, evangelica erudivit sapientia, fide ac lege, et de christianis fecit nasci parentibus, non in infidelitatis reliquit errore, quemadmodum obstinatos Judæos, excæcatos Sarracenos, ac ceteros infideles. Insuper, peccantibus nobis diu pepercit, sæpe indulsit, gratiam et virtutes peccando amissas per Pœnitentiæ sacramentum restituit; de sæculo quoque abstraxit, atque in sancta religione ista constituit. Numquid parva sunt ista? Intueamur quid fecerit aliis multis: nonne jam plurimos absorbuit inferus, qui minus peccaverunt quam nos? O quanta est excæcatio, et negligentia ingratitudoque nostra, quod non perpendimus ista, nec in Deitatis amore succendimur, nec in sacro ejus obsequio jugiter inflammamur!14 Porro ab exordio multa supernaturalia largitus est dona hominibus: quia et primos nostros parentes in originali creavit justitia, et Adam in magna scientia; eosque in paradiso constituit, quem et eorum posteris volebat relinquere, si illi non fuissent transgressi. Eosdem quoque primos parentes in gratia gratum faciente, caritate ceterisque infusis plasmavit virtutibus, ut plures opinantur doctores. Nec ideo de his debemus munificentissimo Creatori esse ingrati, quoniam exigente protoplastorum prævaricatione, tot bonis sumus privati.
Quinto, quod quum angeli multi, et primi corruissent parentes, supersapientissimus Deus, non angelos, sed humanum recuperare genus decrevit; nec hoc qualitercumque, sed totius superessentialis ac supergloriosissimæ Trinitatis benignissimo profundissimoque consilio est decretum, ut per Verbi æterni incarnationem et passionem id ageretur.
Sexto, summe et incomparabiliter Trinitas adoranda suam nobis ostendit dilectionem, in hoc quod ipsa volente ac operante, nostra natura uni increatæ personæ, videlicet Verbo æterno, hypostatica unione est conjuncta, qua unione propinquior esse nequivit;1516 atque per hoc, increatum esse personale Verbi æterni communicatum est naturæ humanæ in Christo, quia in illo esse Verbi supposita est humanitas Christi: per quod inæstimabiliter dignificata est et sublimata tota humana natura. Deinde, quantum nos Christus dilexit, quanta pro nobis fecit ac pertulit, quæ, quanta et qualia nobis beneficia est largitus, quantam beatitudinem nobis recuperavit, quis eloqui queat?
Quum ergo nos tantum dilexerit Deus creator, quid mirum si et sancti nos diligant angeli, de peccatoris quoque conversione lætentur, in qua Dei misericordia præcipue declaratur, et fructus dominicæ passionis evidentius operatur, atque humanæ salutis hostes diaboli confunduntur?1718
Itaque caritati, et misericordiæ liberalitatique Dei in nobis pro posse vicem reddamus, corde, ore et opere ei regratiantes, et quidquid offensivum aut inhonorativum est ejus, cum summa diligentia fugientes, ea quoque quæ complacent ei, toto fervore ac perseverantia strenue prosequentes. In observantiis sancti Ordinis nostri simus ardentes: in observatione cellæ atque silentii strenui, in colloquio custoditi, exemplares et temperati, in cibo et potu ac somno moderati, in divino Officio alacres, in exteriorum interiorumque sensuum refrenatione semper solertes, atque ad exhibendum jugiter Domino majestatis habitaculum cordis mundum indefesse intenti, præsertim quum per Michæam dicat Spiritus Sanctus: Væ qui cogitatis inutile. Sint igitur oculi cordis nostri semper ad Dominum, et per fervida verba adspiremus ad eum, dicentes:19 O benignissime Deus, quando te toto corde amabo? O bone et superamabilissime Pater cœlestis, quando te toto cordis affectu amplectar? O Creator dulcissime, quando te ferventissime diligam? Utinam stabiliretur cor meum in te. Illumina et accende, conforta et posside incessanter cor meum, ut tibi quotidie magis devotum, gratum ac perfectum consistat, ad laudem et gloriam tuam.20
Footnotes
-
Prov. viii, 31. ↩
-
Gen. 1, 26, 27. ↩
-
1 Joann. 1, 3. ↩
-
Rom. VIII, 15-17. ↩
-
1 Joann. III, 2. ↩
-
Gen. 1, 26, 27. ↩
-
II Petr. 1, 4. ↩
-
Is. LXVI, 12. ↩
-
Ps. XXXV, 9. ↩
-
Gen. 1, 28-30. ↩
-
Ps. VIII, 8. ↩
-
Deut. IV, 19. ↩
-
Hebr. 1, 14. ↩
-
II Petr. I, 4. ↩
-
Ps. XXIV, 15. ↩
-
Mich. II, 1. ↩
-
Luc. xv, 10. ↩
-
Gen. II, 7 et seq. ↩
-
Gen. III, 15. ↩
-
II Petr. I, 3, 4. ↩
Chapter 65 of 243