Sermo 4
Ad religiosos
QUOMODO OMNIS CORREPTIO, ADVERSITAS SIVE EXERCITATIO, TANQUAM DE MANU DEI, BENIGNISSIMI PATRIS, SUSCIPIENDA FERENDAQUE SIT.
HUMILIAMINI sub potenti manu Dei, ut vos exaltet in tempore visitationis.1 I Petr. v, 6.
Videmus quam reverenter atque humiliter milites et ministri regum ac principum sæculi hujus suis dominis obsequantur, qualiter eis inclinent et se sæpe coram eis prosternant, quam etiam reverentialiter loquantur ad eos, quam attonite eis adstent: quanto magis Regi universorum, Deo omnipotenti, principi majestatis ac excellentiæ infinitæ, cum summa et incomparabili reverentia, humilitate, custodia, puritate, adstare, psallere, obsequi, loqui, sacrificare debemus? Merito igitur maledictos appellat Scriptura eos qui Dei opus faciunt negligenter, pigre, remisse, fastidiose.2 Quod si quæratur, quid sit opus Dei facere negligenter, respondetur, quod negligentia et diligentia opponuntur. Is ergo opus Dei efficit negligenter, qui non facit hoc diligenter; et is non facit illud diligenter, qui Dei majestatem et sanctitatem non pensat, et per consequens cum debita cordis custodia et animi puritate ei non servit, nec vigilantiam adhibet mentis ut ei complaceat, sed superficialiter transit.
Itaque, sub potenti Dei manu humiliemur, id est, ex consideratione omnipotentiæ Dei et justi judicii ejus humiliemus nos ipsos, propriam vilitatem, imperfectionem et culpam pensando, et nos ipsos coram Deo deprimendo, contemptibiles et indignos recognoscendo: et ita pro nostris peccatis omnem correptionem, correctionem, adversitatem, exercitationem patientissime toleremus. Atque, ut proniores simus ad hoc, hortatur princeps Apostolorum ut ita nos humiliemus, quatenus Deus in tempore visitationis exaltet nos, hoc est in die particularis ac universalis judicii.
Ibidem.
Nam humilem spiritu suscipiet gloria;3 et qui humiliatus fuerit, in gloria erit;4 atque ut ait Salvator, Qui se humiliat, exaltabitur.5 Quo constat, quia quo nunc profundius humiliamus nos ipsos in veritate, eo gloriosius exaltabimur a Deo in æternitate. Et mirum quod non satagimus nos ipsos ad modicum vitæ præsentis tempus humiliare, ut æternaliter exaltemur et mereamur cum Christo regnare. Verumtamen perfectius laudabiliusque consistit se ipsum humiliare, patientiam observare et ceterarum exsequi actus virtutum, puro Dei intuitu et sincerissimo ejus amore ad ejus honorem, quam retributionis affectu. Et tamen qui puro Dei amore hoc agit, plus gratiæ in præsenti meretur, ac multo majorem a Deo in cœlis gloriam sortietur.
B Insuper nos hortatur summus Apostolus ut omnem sollicitudinem nostram projiciamus6 in Deum, certi de providentia ejus, qui etiam irrationabilia pascit, et rationabilium creaturarum curam ac providentiam habet peculiarem, qui etiam pater hominum appellari dignatur. Idcirco pro temporalibus non est immoderata sollicitudo habenda, quamvis non debeat homo negligere quin quod suum est faciat, ne videatur Deum tentare:7 nam et bruta, quæ Dominus pascere dicitur, alimoniam suam requirunt. Est autem quædam sollicitudo peroptima, quæ est spiritualis vigilantia cordis se ipsum jugiter custodientis ne gratiam Dei amittat, neve detrimentum patiatur virtutum, ne tentationibus superetur, aut remissius fiat, sed in gratia Dei semper proficiat, in omni virtute et dono Spiritus Sancti firmetur, et Deo quotidie complacentius atque propinquius efficiatur. Hæc est optima sollicitudo, de qua ait Michæas: Indicabo tibi, o homo, quid sit bonum, aut quid Dominus requirat a te: facere judicium, et diligere misericordiam, et sollicitum ambulare cum Deo tuo;89 hoc est, cum timore casto ac reverentiali Deo servire.10 Cui non opponitur illud, Servite Domino in lætitia: quia et ipsa cum qua Deo servitur lætitia, debet consistere timorata, non dissoluta. Diversis quoque respectibus debemus Deo servire in timore et tremore, et nihilo minus in lætitia et dulcore, quatenus ex consideratione divinæ majestatis et infinitæ justitiæ ac justi judicii ejus, timor et tremor concipiantur, ex consideratione vero immensæ bonitatis, caritatis et misericordiæ Dei, oriatur in corde nostro lætitia, quæ etiam operi virtuoso naturaliter est annexa.
Præterea, hæc sancta et spiritualis sollicitudo, tanto major ac indesinentior debet esse in nobis religiosis et subditis, quanto ab omni exteriori et temporali sollicitudine sumus plenius absoluti ac liberi, ita ut totum cor nostrum indesinenter intentum sit ad actualem Dei memoriam, ad ejus beneplacitum peragendum, ad vitandam omnem ipsius offensam. Sed, heu! multi absolutionem illam ac libertatem a sollicitudine temporalium rerum vertunt in dissolutionem ac levitatem, atque in curas viles et anxietates penitus pueriles, occupantes se viliter, quomodo scilicet hoc aut illud eis fiat, formetur, provideatur, contingat: sicque minus intenti sunt Deo ac spirituali profectui. Contra quod monet Apostolus summus, ut sobrii simus mente et corpore:11 non ebrii passionibus et occupationibus vanis, indignis, illicitis, sed vigilantes in orationibus, meditationibus et exercitiis virtuosis; non pigritiæ otioque vacantes, potissime quum crudelissimus, callidissimus, fortissimus hostis noster diabolus, indesinenter observet, insidietur, circumeat, quærens qualiter animas nostras absorbeat, non aliud quærens nisi ut æternæ damnationi nos secum involvat.
Idcirco vigilantissima indigemus custodia, incessabili circumspectione et resistentia victoriosa, ut primo omnium simus bene radicati in fide; deinde, orando, Christi passionem inspiciendo, novissima meditando, in solo Deo plenarie confidendo, renitamur diabolo; nec tentationum aut tribulationum fatigemur aut vincamur molestiis aut tumultu, scientes (juxta Archiapostolum) eamdem passionem ei quæ in mundo est, nostræ fraternitati fieri12, hoc est, eamdem tribulationem, tentationem seu persecutionem quam ceteri electi in mundo hinc inde dispersi, patiuntur, nos pati. Ideo non miremur, nec dejiciamur, quasi aliquid novi nobis contingat: imo, si de sorte et corpore electorum esse appetimus, electorum tribulationibus ac tentationibus affici non refugiamus.
Narrat Climacus: In Asia erat senex omnino negligens, habens discipulum juniorem, Innocentium nomine, deliberatione atque arbitrio simplicem, cogitatione vero et operatione prudentem. Qui tanta ab illo sene sustinuit, ut credi vix possit: non enim injuriis et ignominiis tantum, sed et plagis et verberibus eum quotidie cruciabat. Quem quum quidam Patrum videret quotidie quasi servum empticium extrema affectum miseria, obvians ei sæpe, dixit ad eum: Quid est, frater Innocenti? Quomodo tibi hodie fuit? Qui mox quandoque quidem oculum lividum, quandoque collum, quandoque caput monstravit plagatum. Cognoscens autem Pater ille quod Innocentius operator esset, dixit ad ipsum: Bene, bene; sustine, et salvaberis. Quumque novem annis ita stetisset sub sene illo immisericordi, migravit ad Dominum. Quo sepulto, præceptor ejus ivit ad quemdam magnum senem, dixitque ei: Pater, Innocentius mortuus est. Cui senex: Hoc mihi persuadere nequibis ut credam aut audiam. Et ille: Veni, inquit, et vide. Quum ergo senex ille magnus cum Innocentii præceptore venisset ad monumentum, clamavit: Frater Innocenti, mortuus es? At vero bene prudens, obediens, et post mortem obedientiæ virtutem ostendens, Innocentius seni respondit: Pater, quomodo possibile est hominem obedientiæ ac patientiæ operatorem mori? Quo audito, præceptor Innocentii timens ac tremens, in faciem cecidit, cum lacrimis pœnitens; et exstructa sibi juxta sepulcrum sancti fratris Innocentii cella, ibidem de cetero vixit religiose.
Footnotes
Chapter 63 of 243