Skip to the text

Sermo 5

QUALITER APPROPINQUANDUM SIT DEO.

ERANT appropinquantes ad Jesum publicani et peccatores, ut audirent illum. Luc. xv, 1.

Quemadmodum cœlesti medico, in terris conversanti, prædicanti miraculisque pollenti, corporaliter et spiritualiter appropinquabant publicani et peccatores, quos Christus, qui venit quærere et salvare quod perierat, benigne suscepit;1 ita quotidie etiam nos Deo propinquare debemus. Sed quæri potest, quomodo Deo propinquare possumus, quum ipse immensus sit, ubique præsens, omnia penetrans, intimus rebus, imo intimior eis quam essentiales partes earum, utpote illabens earum essentiis. Rursus videtur, quod Deo appropinquare non valeamus, quum infinite distet a nobis, infinitum autem pertransiri non possit. Verum ad hæc facilis exstat responsio, quoniam sicut non loco, sed dissimilitudine a Deo distamus, sic non locorum spatio, sed similitudine ei appropinquamus, nec passibus corporis, sed mentis affectibus imus et pervenimus ad eum. Est autem dissimilitudo naturæ, qua semper in infinitum distamus a Deo; et est dissimilitudo culpæ, qua tanto plus distamus a sancto et incircumscriptibili Deo, quo pluribus atque gravioribus involvimur culpis. Tanto quoque plus ad eum accedimus, quanto plus a peccatis recedimus et bonis insistimus actibus, gratia quoque et virtutibus decoramur. Sed quoniam omnis gratia, virtus et perfectio nostra, a virtute et perfectione Dei distat, occumbit ac deficit infinite, idcirco Deo propinquare asserimur, non solum a dissimilitudine culpæ ac vitiis recedendo, sed item in gratia virtutibusque crescendo.

Porro virtutum quædam eminenter ac proprie competunt Deo, ut caritas, sapientia, pietas atque justitia; quædam improperie et solum quantum ad similitudinem operis, non quoad veritatem affectus, ut sunt virtutes morales, circa passionum reformationem versantes. Passiones namque in Deo secundum deitatis naturam non sunt: idcirco mansuetudo, patientia, temperantia, castitas, in Deo metaphorice esse dicuntur. Sunt etiam quædam virtutes in sua ratione aut circa suum objectum imperfectionem aliquam includentes seu denotantes. Fides namque et spes in suis rationibus imperfectionem includunt, quoniam fides obscuram notitiam, spes vero distantiam a felicitate et ejus carentiam dicit. Pœnitentia vero, humilitas et latria, circa suum subjectum exprimunt imperfectionem, utpote peccabilitatem et inferioritatem: pœnitentia namque ei qui peccavit solummodo competit; humilitas quoque non nisi defectibili et imperfectæ naturæ potest convenire; similiter latria, quum sit virtus Deo cultum cærimoniamque impendens, non nisi creaturis rationabilibus et intellectualibus congruit. Itaque per virtutes Deo proprie convenientes et actus earum, Deo et Domino nostro Jesu Christo secundum suam deitatem, præcipue propinquamus, utpote in caritate et sanctæ dilectionis fervore, in sapientia et sapientiali divinorum contemplatione, in justitia et zelo ipsius, in pietate et actibus ejus essendo atque crescendo.

Quamvis autem fides et spes imperfectionem includant, nec proprie Deo conveniant, tamen quoniam Deum pro immediato habent objecto, et in actibus suis circa ipsum versantur et proficiscuntur ad ipsum, idcirco per actus fidei et spei etiam valde Deo appropinquamus. Latria quoque, quamvis non sit virtus theologica Deum pro objecto proprio habens, sed tanquam pars justitiæ circa operationes versetur, tamen quoniam operationes illæ Deum respiciunt, et circa ipsum versantur, hinc item per actus latriæ Deo non mediocriter propinquamus, puta orando, adorando, sacrificando, etc. Denique per latriam ejusque actus, et per virtutes morales, quæ circa passiones versantur, earumque actus nonnullos, propinquamus assimilamurque Christo secundum suam humanitatem, secundum quam ipse Deum Patrem ac superbeatissimam Trinitatem perfectissime coluit, oravit, adoravit, et cunctis modis completissime honoravit, prout ipse in Evangelio protestatur: Sicut mandatum dedit mihi Pater, sic facio; et, Quæ placita sunt ei, facio semper. Rursus, per virtutes istas morales et actus ipsarum propinquamus et assimilamur Deo quoad operis similitudinem, quamvis non quoad passionis affectum: quemadmodum per misericordiam Deo assimilamur, beneficium exhibendo seu pie subveniendo, non compassionem habendo, quia compassio non competit invariabili, impassibili, superfelicissimo Deo. Verumtamen per actus virtutum moralium, qui sunt passionum refrenationes ac moderationes, propinquamus et quodammodo assimilamur Deo dispositive, quia per actus illos, ad ferventiorem caritatem, ad stabiliorem unionem cum Deo, ad sinceriorem contemplationem ipsius, et immobiliorem tranquillitatem seu pacem in ipso, disponimur atque provehimur. Immoderantia quippe inquietudoque passionum a tam præclarissimis his bonis nos impedit.

Insuper distamus a Deo, in quantum viatores et peregrini per fidem ad patriam ambulantes: idcirco, futuram beatitudinem nunc prælibando ac inchoando, Deum videlicet suaviter contemplando, id est in contemplatione doni sapientiæ proficiendo, Deo appropinquamus.23 Verumtamen per caritatis fervorem, per desideria ejus, Deo potissimum propinquare censemur, quum caritati sit proprium diligentem dilecto unire, et in Deum moveri atque ascendere.

Præterea, quoniam justus ex fide vivit4, et accedentem ad Deum credere opus est, omniumque fundamentum virtutum est fides, ideo primo per fidem Deo appropinquare conemur, universa quæ sacra Scriptura et sancta Ecclesia docent esse credenda, firmissime inviolabiliterque credendo, et rationes credendorum obtinendo, atque per eas et per illuminationem supernam, ea quæ fidei sunt, purificatæ mentis intelligentia contuendo.5 Appropinquemus quoque Deo per spem, in ipso tanquam in superpiissimo patre ac fidelissimo domino omnipotentique adjutore filialiter ac magnifice confidendo, considerantes quam amorose, liberaliter ac benignissime egit nobiscum. Sed et æternam futuram beatitudinem certitudinaliter præstolemur, quantum est ex parte veritatis liberalitatisque Dei, qui illam justis promisit; atque ex ista tantæ felicitatis certa exspectatione, ad laborandum in via Dei, in cultu ipsius, in prælio contra aciem vitiorum, fortiter animemur, ut per opera bona certam faciamus vocationem nostram, cum Apostolo profitentes:6 Non sunt condignæ passiones hujus temporis ad futuram gloriam;7 itemque, Id quod in præsenti est momentaneum et leve tribulationis nostræ, supra modum in sublimitate æternum gloriæ pondus operatur in nobis.8 Insuper appropinquemus Deo per caritatem, in ea crescendo et magis ac magis fervendo, incitamenta caritatis, videlicet bonitatem, pulchritudinem perfectionemque Dei, et ejus beneficia ac promissa considerando, ad Deum ac patriam assidue adspirando, pro divinæ et fraternæ dilectionis inflammatione continuoque augmento Deum jugiter exorando, omnem etiam sensualem excludendo affectum, et evitando quidquid Dei est offensivum.

Sed quia in multis offendimus omnes, atque quotidie venialiter, heu! nimis frequenter peccamus, oportet quoque nos910

Deo quotidie appropinquare per pœnitentiam et actus ipsius, pro quotidianis et universis nostris peccatis cordialissimam contritionem habendo, ea deflendo, veniam postulando, confitendo et satisfaciendo pro ipsis, ac recidivum cavendo. Interea, quoniam Deo proprium est misereri ac parcere, idcirco per misericordiam et opera ejus Deo propinquare non desistamus, actus misericordiæ corporales ac spirituales exercendo loco et tempore opportuno pro posse, potissimum spiritualia misericordiæ opera.11 Itaque tribulatis, afflictis, captivis, tentatis, peccantibus et collapsis intime compatiamur ac pro viribus succurramus, saltem orando, hortando, opem præbendo. Et quoniam Deus peccantes ac impios tam patientissime ac longanimiter suffert, ultionemque differt, et pœnitentibus mox indulget, imo aversos multoties prævenit, revocat et convertit, ac bona pro innumeris atque gravissimis malis largitur, studeamus et nos pro modulo nostro per veram mansuetudinem, patientiam, beneficentiam Deo appropinquare, non ulciscendo nos ipsos, sed bona pro malis reddendo, et etiam eos a quibus læsi sumus, pie præveniendo ac mitigando, atque eisdem antequam veniam postulent ignoscendo, et Deum pro ipsis ex corde orando.12

Postremo, quoniam justus Dominus et justitias diligens, nullum malum deserit impunitum, nec aliquod bonum irremuneratum, curemus ei appropinquare, proprias culpas quotidie in nobismetipsis dijudicando ac puniendo, benefactoribus quoque nostris, prout valemus, vicissitudinem rependendo ac gratias referendo condignas, ut sic in pietatis et bonitatis affectum, in sincerissimum justitiæ zelum, in discretionis lumen nostra convertantur præcordia.1314 Sicque Deo quotidie propinquemus, ut cito ad ipsum pertingere, et mox post hujus incolatum exsilii, ab ipso dulciter recipi atque feliciter coronari possimus.

Footnotes

  1. Luc. xix, 10. ↩

  2. Jacob. III, 2; ↩

  3. III Reg. viii, 46. ↩

  4. Hebr. x, 38; xi, 6. ↩

  5. Habac. II, 4; ↩

  6. II Petr. I, 10. ↩

  7. Rom. viii, 18. ↩

  8. II Cor. IV, 17. ↩

  9. Joann. xiv, 31; ↩

  10. Joann. viii, 29. ↩

  11. Sap. xi, 24, 27. ↩

  12. Ezech. xviii passim. ↩

  13. Job xxiv, 12. ↩

  14. Ps. x, 8. ↩

Chapter 64 of 243