Skip to the text

Enarratio in evangelium

ERANT APPROPINQUANTES AD JESUM PUBLICANI ET PECCATORES, ETC. Luc. XV, 1-10.

QUIA Dominus noster Jesus Christus ad hoc venit in mundum, ut peccatores ad pœnitentiam ac salutem vocaret, idcirco se eis pium et compassivum exhibuit: atque ob hoc illi fiducialiter confluebant ad eum. Et hoc in evangelio isto describitur. Ait itaque Lucas:

Erant appropinquantes ad Jesum publicani, qui publicis quibusdam intendebant negotiis, utpote vectigalia seu tributa exigendo, levando aut conducendo. Et quoniam tale officium fit raro aut nunquam sine peccato, Pharisæi et Scribæ publicanos reputabant magnos atque notorios peccatores. Hi ergo et peccatores, id est, qui minus vitiosi fuerunt aut reputabantur, quam publicani. Isti appropinquaverunt Christo quantum ad suam humanitatem corporaliter, quia localiter accesserunt ad eum; et quantum ad suam deitatem appropinquabant ei spiritualiter, per conversionem seu dispositionem cordis sui ad caritatem et gratiam, seu unionem virtuosam cum Deo, secundum quod Jacobus ait: Appropinquate Deo, et appropinquabit vobis. Ut audirent illum, id est prædicationem Christi, auribus mentis et corporis. Christus enim quosdam illorum gratiose jam tetigit et prævenit, intusque traxit ad se. Qualiter autem propter diversas causas homines confluxerunt ad Christum, dictum est sæpe. Siquidem concurrerunt ad eum propter miraculorum ejus frequentiam, propter suæ eloquentiæ eminentiam, ob vitæ suæ sanctitatem, ob nominis sui famam, ob morum suorum venustatem, ob vultus et corporis sui decorem, et quia valde consolatorius fuit ejus adspectus atque affatus.

Et murmurabant Pharisæi et Scribæ, dicentes: Quia hic Jesus peccatores recipit, et manducat cum illis. Quasi dicant, Non licet: quum Scriptura dicat, Viri justi sint tibi commensales.1 Et Psalmista, Superbo (inquit) et insatiabili corde, cum hoc non edebam.2 Sed Christus, qui peccare non poterat, et idcirco venerat ut peccatores converteret, non solum absque periculo, sed cum ingenti etiam fructu peccatoribus se adjunxit, eisque convesci dignatus est;3 nec prætactis auctoritatibus prohibebatur quin justi hac intentione possent se peccatoribus sociare, ut eos ad Dei obsequium perpetuamque salutem inducerent. Porro Pharisæi, qui erant religiosi Judæorum, et Scribæ, qui fuerunt doctores eorum, non vere caritativi ac justi, sed magni et sapientes in oculis suis, atque mendaciter justi, indignati sunt de misericordia Christi in peccatores, de qua gaudere et gratias agere debuerunt.4 Falsa quippe justitia habet indignationem, vera justitia compassionem, secundum Gregorium.

Insuper, Christus solitus uti parabolis, consequenter inducit parabolam qua ostendit Pharisæorum ac Scribarum errorem, seque agere quod ad suum spectabat officium: quod fuit peccatores convertere, perditos quærere, mortuos per culpam vivificare per gratiam, et eos qui per errores ac vitia erant dispersi, per fidem et caritatem in Deo colligere.56

Et ait ad illos parabolam istam, dicens: Quis ex vobis homo qui habet centum oves, et si perdiderit unam, etc. Parabola ista plana est, atque ad declarandum Christi intentum aptissima. Etenim aliud per eam probare non voluit, nisi quod ex quo homo multas possidens oves, si unam amiserit, diligenter eam inquirit, inventam quoque hilariter suscipit et reducit, multo magis Filius Dei omnium Dominus, homines, quos per eorum culpam ac dæmonum fraudem amisit, requirere debuit per suam pietatem et gratiam, atque cum gaudio recipere ad pœnitentiam et salutem.7 Itaque per hominem istum intelligitur Christus, qui habuit centum oves, id est universitatem angelorum ac hominum. Angeli equidem sancti vocantur oves Dei, propter eorum innocentiam obedientissimamque promptitudinem, et quoniam incessanter reficiuntur a Deo beatifica ejus fruitione. Similiter homines oves sunt Dei, secundum illud Psalmistæ, Nos autem populus ejus et oves pascuæ ejus :8 quod de bonis hominibus Deo obedientibus potissimum verum est, quoniam per gratiarum charismata et per Ecclesiæ sacramenta reficiuntur a Christo, et sub suæ directionis ambulant virga, dum secundum evangelicæ legis vivunt præcepta. Verumtamen quidam iniqui et nondum nati, sunt oves Christi secundum prædestinationem æternam. Dicuntur autem oves hæ centum, propter numeri hujus perfectionem. Harumque ovium periit una, quia in primis parentibus infecta fuit et perdita per originale peccatum natura humana : quoniam teste Apostolo, in uno peccavimus omnes, et eramus natura filii iræ.910

Nonne dimittit nonaginta novem in deserto, et vadit ad illam quæ perierat, donec inveniat eam? Hoc fecit Unigenitus Dei, dum cives cœlestes, puta angelicos spiritus, reliquit in cœlo : quod hic vocatur desertum, quoniam per peccata homo deseruit illud. Et non angelum, non legatum misit, sed in propria venit persona, assumpta in unitate personæ natura humana; quæsivitque genus humanum, pro illius conversione ac salute orando, prædicando, inter homines conversando, miracula faciendo, mortem crucis amarissimam patiendo, Spiritum Sanctum mittendo ac infundendo, Apostolos ceterosque discipulos per mundum destinando. Hinc apud

A Zachariam loquitur Christus : Lauda et lætare, filia Sion, quia ecce ego venio, et habitabo in medio tui; applicabuntur gentes multæ ad Dominum in illa die.11 Porro hæc applicatio populorum ad Deum, est eorum conversio, atque inventio qua inventi sunt a Christo : quibus in prima sua Canonica beatissimus loquitur Petrus : Eratis aliquando sicut oves errantes;12 sed conversi estis nunc ad episcopum et pastorem animarum vestrarum.

Et quum invenerit illam, imponit in humeros suos gaudens. Hoc egit Salvator, quia quum quosdam Judæorum convertisset, pro illis et pro cunctis hominibus crucem propriis tulit humeris ad supplicii locum : quod faciendo peccata nostra super se sumpsit, portavit ac luit, juxta illud Isaiæ : Disciplina pacis nostræ super eum, et livore ejus sanati sumus. Omnes nos quasi oves erravimus, unusquisque in viam suam declinavit; et Dominus posuit in eo iniquitatem omnium nostrum. Vere languores nostros ipse tulit, et dolores nostros ipse portavit.13 Denique Christus fecit hoc « gaudens », quoniam licet de passionis suæ acerbitate vehementer doleret, Tristis est (inquiens) anima mea usque ad mortem;14 nihilo minus ex ardentissima caritate ac promptissima obedientia pati volebat, atque de fructu suæ passionis secundum superiorem animæ partem valde gaudebat.

Et veniens domum, convocat amicos et vicinos, dicens illis : Congratulamini mihi, quia inveni ovem meam quæ perierat. Sic Christus in die ascensionis, revertens secundum naturam humanam ad cœlum empyreum (de quo ipse loquitur : In domo Patris mei mansiones multæ sunt), illuc ovem perditam reportavit, quia et plurimi ex hominibus quos eduxit de limbo, secum pariter ascenderunt, juxta illud Apostoli ac Psalmistæ :15 Ascendens in altum, captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus.1617 Tunc convocavit, id est, sibi occurrere fecit, « amicos et vicinos », videlicet angelos sanctos divinæ voluntati plene et inavertibiliter conformatos, divina secreta scientes, et Deo in cunctis promptissime obedientes, atque cum eo in cœlo morantes (propter quod recte amici et vicini Christi vocantur): quos hortabatur ut sibi de ovis suæ recuperatione congratularentur. In quo patet dilectio Christi ad homines, et quantum nostram optet salutem. Propter quod fatetur:18 Utinam attendisses mandata mea. — Interea, secundum Theophilum, supernæ virtutes seu angeli oves vocantur, eo quod omnis creatura respectu Dei, sit bestialis.

Dico vobis, quod ita gaudium erit in cœlo super uno peccatore pœnitentiam agente, quam super nonaginta novem justis qui non indigent pœnitentia. Si istud generaliter de quocumque pœnitente et quibuscumque justis seu innocentibus intelligatur, non est absolute intelligendum ut sonat, quasi videlicet simpliciter angeli sancti plus gaudeant de quolibet pœnitente, quam de quibuscumque nonaginta novem justis. Non enim plus gloriantur de peccatore pœnitente qui post pœnitentiam suam non pertingit ad magnam perfectionem, quam de gloriosissima Matre Christi ac sanctis Apostolis gavisi sunt, quando adhuc fuerunt in terra, vel quam modo de ipsis lætentur: imo nec de Paulo, nec de Maria Magdalene, nec de ambobus simul majus gaudium est in cœlo, quam de sola Virgine gloriosa.

Idcirco, quod gaudium de peccatore pœnitente dicitur majus, intelligendum videtur non simpliciter, sed quantum ad aliquid, et quoad recentem quamdam ac evidentiorem gaudii manifestationem, qua se Christus de hominum salvatione lætari ostendit: quia de peccatoris conversione est ei specialis ac multiplex ratio gloriandi. Primo, quoniam dum peccator convertitur, de periculo graviori eripitur. Consuetissimum enim est ut de eo specialiter et quodammodo amplius exsultemus, quem de majori periculo erui intuemur, quamvis, absolute loquendo, eum non plus quam ceteros diligamus. Secundo, quia in peccatoris conversione misericordia Dei præcipue declaratur. Tertio, quoniam fructus dominicæ passionis in illo evidentius commendatur. Quarto, quia in peccatoris conversione adversarii Christi ac nostræ salutis specialiter confunduntur. — Insuper, absolute loquendo, si comparemus statum ad statum, constat quod status innocentiæ præferendus sit statui pœnitentiæ, eo quod majus Dei donum sit innocentia quam pœnitentia. Si vero comparemus personam unius status ad personam alterius, habent se sicut excedens et excessum: ita quod quidam de statu uno præferuntur quibusdam de statu altero, secundum quod sunt in majori aut minori caritate et gratia. Hinc absolute loquendo, de multis justis ac innocentibus, tanquam simpliciter melioribus et Deo carioribus, majus est gaudium Christo supernisque civibus, quam de quibuscumque peccatoribus pœnitentibus.19 Verumtamen, quoniam teste Apostolo, Ubi abundavit delictum, superabundat et gratia, frequenter contingit ut impii pœnitentes, tanto fiant in Dei amore et cultu ferventiores, et tanto in se humiliores, quanto se gravius deliquisse, et quanto Deum circa se misericordius egisse considerant: sicque de eorum conversione specialis causa lætandi oritur angelis Dei.

Unde et qualiter majoritas gaudii hujus sit intelligenda, in Matthæo plenius tangitur, quo habetur: Si fuerint alicui centum oves, et si erraverit una ex eis, nonne relinquit nonaginta novem in montibus, et vadit ad eam quæ erravit?20 Et si invenerit eam, gaudet super eam magis quam super nonaginta novem quæ non erraverunt. Itaque, sicut paterfamilias plus lætatur de una ove post perditionem inventa, quam de reliquis cunctis quæ non erraverunt (non quod illam plus diligat quam ceteras omnes, sed quia de ejus inventione quædam specialis ac recens consolatio innascitur ei, primo quoniam ovem illam magis considerat, secundo quoniam propter præcedentem de ejus perditione tristitiam, gaudium ex ejus inventione ortum plus afficit ac sentitur) ; proportionaliter, de peccatore pœnitente cives cœlestes plus gaudent, aut abundantius signa lætitiæ monstrant. Nam et angeli sancti de hominum sibi commissorum transgressione ac recidivatione dolere et flere leguntur : quod tamen sane intelligi par est, quia quum sint perfecte beati, nulla pœnalis affectio eis realiter potest inesse, sed per modum dolentis se habent : juxta quem modum ira, furor et pœnitudo, Deo attribuuntur.

Deinceps per aliam parabolam docet Salvator, quod non debuit peccatores contemnere et vitare, sed clementer admittere, atque ad viam salutis reducere. Aut quæ mulier habens drachmas, id est hujusmodi nummos, decem, si perdiderit drachmam unam, nonne accendit lucernam, præsertim si tempore tenebroso aut in loco obscuro quærere velit, et evertit domum, id est, contenta in domo revolvit seu transfert de loco ad locum, ne forte sub aliquo illorum jaceat lateatque quod quæritur, et quœrit diligenter perditam drachmam, donec inveniat eam, præsertim quum feminæ vehementer afficiantur ad rem, quum ad eam cœperint affici ? Et quum invenerit drachmam, convocat amicas et vicinas, dicens : Congratulamini mihi, quia inveni drachmam quam perdideram. Hoc in exterioribus ita est.

Spiritualiter vero, per mulierem hanc intelligenda est æterna et increata Sapientia, quæ ob suam amabilitatem, pulchritudinem ac fecunditatem, sponsa ac mulier appellatur. De qua Sapiens protestatur, publicus et purus amator : Hanc amavi et exquisivi a juventute mea, et quæsivi sponsam eam mihi assumere;21 et amator factus sum formæ illius. Per « lucernam » vero intelligitur Christi humanitas, quam Verbum æternum eodem quo eam assumpsit instanti, « accendit », id est, divinæ caritatis fervore, totius sapientiæ splendore, omnique virtute nullam imperfectionem in sua ratione includente, implevit.22 Sicque Sapientia incarnata inter homines conversando, evertit domum, id est, Synagogam seu populum Judæorum multipliciter excitavit, monuit, et hinc inde deduxit, prædicando, exemplarissime conversando, miracula perpetrando; quæsivitque diligenter hominem perditum, summi Regis imagine insignitum, et ob hoc per drachmam congrue designatum. Venit quippe Filius hominis quærere et salvum facere quod perierat.23 Donec invenit eam, id est, genus humanum sua passione redemit, quemadmodum loquitur Patri : Opus consummavi, quod dedisti mihi ut faciam.24 Inventa itaque drachma hac, id est genere humano taliter liberato, Christus in die ascensionis convocavit « amicas atque vicinas », id est angelicas potestates et mentes : quæ quum divinæ voluntati sint inavertibiliter conformatæ, et vultum sui Creatoris clare per speciem contemplentur, merito amicæ et vicinæ æternæ Sapientiæ nuncupantur. Dixitque eis : « Congratulamini mihi, quia inveni drachmam » amissam. Quum enim sibi ascendenti occurrerent, ac interrogarent, Quis est iste Rex gloriæ ?25 ut ait Psalmista; itemque, Quis est iste qui venit de Edom?26 etc. ; et, Quare rubrum est indumentum tuum ?27 ut Isaias prædixit : Christus respondit, Torcular calcavi solus : hoc est, per crucis pressuram genus redemi humanum. Tuncque, ut in Hymno ait Ambrosius, Gavisa sunt cœli regna reditu Unigeniti. Tanta autem est Christi dilectio ad nos, ut nostram salvationem suam esse dicat lætitiam.

Ita dico vobis, gaudium erit coram angelis Dei, id est, in regno cœlesti ad invicem lætabuntur angeli sancti, et Christus eis præsentibus exsultabit, super uno peccatore pœnitentiam agente : primo, quoniam ejus evasioni qua æternam evadit damnationem, pie congaudent; secundo, quia per ejus conversionem confidunt cœlestis Jerusalem suppleri ruinam; tertio, quia per hoc vident cultum ac honorificantiam Dei augeri; quarto, quoniam passionem Christi cernunt fructificare; quinto, quia dæmones cernunt superari, et vitia quibus Deus inhonoratur, diminui; sexto, quia in hoc vident aliis bonum exemplum præberi; septimo, quia divinam vident prædestinationem impleri; octavo, quia rationalis creaturæ quam diligunt, congaudent emendationi, profectui ac saluti.

Itaque Christus æterna ac genita sapientia Patris, habuit « drachmas decem », videlicet novem choros angelorum, et genus humanum, quod tanquam decima drachma, per originalem perierat culpam. Quemadmodum itaque Christus ovem et drachmam amissam quæsivit, sic ejus vicarii, si aliquem ex grege sibi commisso viderint deviare, statim ad ejus conversionem et emendationem debent viribus totis conari. Postremo, secundum Bedam, ovem et drachmam perditam Christus invenit, quando hominem restauravit, id est, sua passione salvavit; et super eam inventam majus gaudium est in cœlo quam super nonaginta novem justis seu angelis pœnitentia non indigentibus, quoniam major divinæ laudis materia est in restauratione hominum, quam in creatione aut etiam beatificatione angelorum. Mirabiliter quippe angelos Deus creavit, sed hominem mirabilius instauravit.

Footnotes

  1. Eccl. IX, 22. ↩

  2. Ps. c, 5. ↩

  3. Luc. v, 32. ↩

  4. Is. v, 21. ↩

  5. Joann. XI, 52. ↩

  6. Luc. XIX, 10. ↩

  7. Act. x, 36. ↩

  8. Ps. lxxviii, 13; xciv, 7. ↩

  9. Ephes. ii, 3. ↩

  10. Rom. v, 12; ↩

  11. Zach. ii, 10, 11. ↩

  12. 1 Petr. ii, 25. ↩

  13. Is. liii, 5, 6, 4. ↩

  14. Matth. xxvi, 38. ↩

  15. Joann. xiv, 2. ↩

  16. Ps. lxvii, 19. ↩

  17. Ephes. iv, 8; ↩

  18. Is. XLVIII, 18. ↩

  19. Rom. v, 20. ↩

  20. Matth. XVIII, 12, 13. ↩

  21. Sap. viii, 2. ↩

  22. Baruch III, 38. ↩

  23. Luc. xix, 10. ↩

  24. Joann. xvii, 4. ↩

  25. Ps. xxiii, 8, 10. ↩

  26. Is. lxiii, 1, 2. ↩

  27. Ibid. 3. ↩

Chapter 60 of 243