Sermo 3
DE CARITATE ET MISERICORDIA DEI ANGELORUMQUE AD HOMINES, ET DE MISERORUM HOMINUM INGRATITUDINE.
FIDELIS sermo, et omni acceptione dignus, quia Jesus Christus venit in hunc mundum peccatores salvos facere. I Tim. I, 15.
Tota superbeatissima Trinitas, Pater, Filius et Spiritus Sanctus, tres personæ, unus Deus, ineffabilem caritatem et misericordiam suam hominibus multipliciter impendit ac demonstravit. Primo, in hoc quod quum non essemus, creavit nos, non ut cetera inferiora, sed ad imaginem et similitudinem sui ipsius.1 Secundo, in hoc quod ad supernaturalem beatitudinem, hoc est ad suæ divinitatis beatificam fruitio-
D nem, nos condidit, ut simus æquales angelis sanctis in cœlo. Tertio, in hoc quod a principio multa supernaturalia gratiæ dona primis dedit parentibus, concreando eis originalem justitiam; et Adæ concreavit sapientiam valde magnam ac naturalium rerum scientiam :2 unde et animalibus apta imposuit nomina. Multi quoque doctores affirmant, quod in gratia gratum faciente et caritate fuerunt creati. Atque in terrestri eos Deus constituit paradiso, ut et eorum ibi permaneret posteritas, si ipsi divinum custodirent præceptum. Et fuit ingens caritas, liberalitas ac pietas
Dei, quod non fuit contentus producere hominem in puris naturalibus, sed et dona gratuita supernaturalia ei adjecit. Quarto, in hoc quod quum tam multi angeli ac primi corruissent parentes, complacuit Deo liberare genus humanum, non angelos. Quinto, in hoc quod tota supersapiens supergloriosaque Trinitas concorditer decrevit hominem liberare per æterni unigeniti Filii Patris æterni incarnationem ac passionem. Sexto, in hoc quod tota Trinitate cooperante, unita est natura humana Verbo æterno in unitate personæ: quod fuit caritatis plenissimæ, dignationis immensæ, liberalitatis piissimæ; quod scilicet Deus ita univit creaturam proprio Creatori, imo naturam humanam ex se fragilem et infirmam, tam proxime Verbo conjunxit æterno, ut una esset persona Deus et homo, per quod Deus suam bonitatem abundantissime communicavit naturæ humanæ.
Porro Deus Trinitas multipliciter nobis suam caritatem misericordiamque exhibuit et ostendit: quia ad Baptismi gratiam nos perduxit; deinde sæpissime nobis pepercit, et in pravitatibus nostris nos diu sustinuit; gratiam pœnitendi concessit, Sacramento corporis et sanguinis Christi animas nostras frequenter refecit, virtutes ac dona Spiritus Sancti infudit; unicuique etiam homini angelum sanctum ordinavit custodem.
Sed nunc specialiter consideremus pro posse caritatem et misericordiam Christi ad homines, quæ sicut ipsemet protestatur, in hoc præsertim apparuit, quod se ipsum pro nostra redemptione acerbissimæ morti exposuit. Propter quod loquitur: Majorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis.3 Idcirco dixit Apostolus: In fide vivo Filii Dei, qui dilexit me et tradidit semetipsum pro me.4 Circa quæ verba scribit Chrysostomus: Hic est affectus servi fidelis, ut quod pro omnibus a Christo gestum et toleratum est, pro se solo reputet factum ac toleratum. Et utique universa quæ Filius Dei pro totius generis humani salute assumpsit, fecit ac pertulit, quilibet Christifidelis sic debet attendere, tamque gratanter adspicere, quasi pro se solo totum esset peractum: potissimum, quoniam Christus pro unoquoque potius vellet adhuc mori, si possibile aut necessarium esset, quam eum, quantum in se est, perire permitteret. Ideo grati esse Christo totis laboremus præcordiis, non verbis dumtaxat eum laudando, sed ipsum in omnibus, quantum valemus, per bona opera honorando, ad minus observando præcepta.
Insuper, caritatem et misericordiam suam Christus hominibus demonstravit, tam amorose ac dulciter inter eos conversando, et peccatores, quantumlibet vitiosos, pie ad pœnitentiam exhortando, pœnitentes gratiose suscipiendo, imo cum publicanis et peccatoribus manducando, quatenus verbo et exemplo eos ad pœnitentiam provocaret.5 Tertio, caritatem et misericordiam suam ostendit hominibus, pro eorum informatione et salute toties prædicando, tam longe ac late pertranseundo, seque ex itinere fatigando, tot operando miracula, tot sustinendo a perversissimis illis Judæis opprobria, irrisiones, blasphemias, maledicta:6 quæ omnia pro nobis egit ac pertulit. Et tamen ingrati sumus, nec Christi capitis ac domini nostri sequi vestigia volumus:7 nihil propter ipsum pati dignamur. Quarto, caritatem et misericordiam suam excellenter nobis monstravit in Cœna novissima, instituendo Sacramentum dignissimum corporis sui ac sanguinis, in quo se ipsum nobis quotidie tribuit, ita quod idem est dator ac donum.8
Quum ergo tanta fuerit et sit caritas Christi ad nos, quæ est ista negligentia, ingratitudo atque perversitas nostra, quod hunc Salvatorem superpiissimum non curamus, imo nec beneficia ejus perpendimus, præcepta ejus transgredimur, consilia aspernamur? Ecce quanta est vilitas, excæcatio, malitia impiorum. Nam potius eligunt esse ministri ac membra diaboli, quam Christi; magis volunt consentire suggestionibus dæmonum, quam acquiescere inspirationibus Christi ac angelorum; plus diligunt suam perditionem et mortem, quam vitam salubrem beatitudinemque æternam, hoc est, peccata mortalia quam virtutes. Quidquid suggerit Spiritus Sanctus, quidquid inspirant angeli sancti, abjiciunt; quidquid immittit eis diabolus, quidquid caro desiderat, protinus approbant, cupiunt, prosequuntur. Tam vehementer et infeliciter peccata obtenebrant hominem; tam valide vitiosæ affectiones suis ponderibus trahunt mentem deorsum.
Deinceps angeli sancti, milites Dei insignissimi, puræ et innocentissimæ mentes, cives superni, beatissimi intellectus, caritatem et pietatem suam eximiam nobis, luteis vasis, saccis stercoreis, vitiosis, fœdis ac vilibus, incessanter impendunt, ubique nos, quantum in ipsis est, custodiendo ac protegendo; bona inspirant, Deum pro nobis exorant, de nostris excessibus quodammodo contristantur, de pœnitentia nostra et bonis operibus valde lætantur. Et nihilo minus tot et tanta eorum beneficia dissimulamus, imo nec consideramus; caritati et benevolentiæ eorum circa nos ingratissimi sumus, nec aliquam eorum præsentiæ ac excellentiæ reverentiam exhibemus.
Sed resipiscamus a negligentiis, ingratitudinibus et perversitatibus nostris; et omnia jam prætacta adspicientes, coram
A Deo et angelis ejus virtuose ac reverenter conversari nitamur. Non plus vereamur ac veneremur præsentiam hominum, quam Dei ac angelorum: idcirco, quod coram honestis hominibus loqui aut agere verecundaremur, coram Deo et angelis sanctis cogitare, appetere, operari nullatenus audeamus. Et summum amatorem nostrum Jesum Christum saltem redamare non differamus.
Legitur, quod sanctissimus atque præinclytus martyr Christi, B. Ignatius, doctor ac pontifex Antiochenus, discipulus beatissimi Joannis apostoli, Jesum Christum Dominum nostrum ardentissime valde dilexit. Qui quum sub Trajano imperatore gravissima pro fide Christi pateretur supplicia, non cessavit Jesum Christum nominare ac invocare. Quem quum interrogassent tortores cur nomen hoc toties replicaret, respondit: Hoc nomen cordi meo inscriptum habeo, idcirco ab ejus invocatione cessare non valeo. Eo ergo occiso, illi qui hoc audierunt, volentes veritatem verborum curiosius experiri, cor ejus ex corpore abstraxerunt, et scindentes illud per medium, invenerunt totum hoc nomen, Jesus Christus, aureis litteris inscriptum. Tanti ergo martyris exemplo, discamus Christum ferventer diligere, atque ex ejus amore, sanctis operibus alacriter occupari, adversa quoque cum gaudio pati.
Footnotes
Chapter 62 of 243