Skip to the text

Enarratio in epistolam

HUMILIAMINI SUB POTENTI MANU DEI, UT VOS EXALTET, ETC. I Petr. v, 6-11.

GLORIOSUS apostolici chori princeps, sacratissimus Petrus, in præsenti epistola verbis perpaucis instruit nos multis saluberrimis documentis : et primo, ut humiles coram Altissimo jugiter simus. Itaque ait : Humiliamini, id est, vos ipsos sponte et caritative humiliate, parvos, imperfectos et viles reputate, sub potenti manu Dei, id est sub Deo omnipotente, vel sub ejus potestate atque justitia.1 Manus etenim Dei, potestas ejus potest intelligi, juxta illud in Psalmo :2 Inveniatur manus tua, Domine, omnibus inimicis tuis. Imo justitia Dei sive potestas in quantum per eam percutit peccatores, recte vocatur manus Dei. Quum ergo Deus judex noster omnipotentem habeat manum qua impios corrigit, debemus sub tanti judicis manu humiliari, nostra fatendo peccata, ejusque misericordiam implorando, ut non secundum peccata nostra faciat nobis.3 Porro in prima sua epistola, gloriosus Archiapostolus ante hæc verba immediate præmisit : Omnes in invicem humilitatem insinuate, quia Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam.4 Protinusque adjunxit verba exposita, quorum rationem subjungit : ut vos exaltet, id est, in cœlesti regno sublimet, in tempore visitationis, id est tempore judicii vestri, seu particularis seu universalis. Item visitatio Dei aliquando in Scripturis in bono accipitur, utpote pro gratioso et pio accessu ad homines (quemadmodum Zacharias ait : Benedictus

A Dominus Deus Israel, quia visitavit et fecit redemptionem plebis suæ;5 itemque in Psalmo, Visita nos, Domine, in salutari tuo);6 interdum in malo, puta pro ultione divina, ut quum per Sophoniam Dominus loquitur : Visitabo super viros defixos in fæcibus suis, et super omnem qui arroganter ingreditur.7 Huic verbo Archiapostoli consonat testimonium Salvatoris dicentis : Omnis qui se humiliat, exaltabitur.

B Insuper S. Petrus cautos nos facit, et armat salutaribus valde doctrinis contra adversarios nostræ salutis, invisibiles hostes. Omnem sollicitudinem vestram projicientes in eum, quoniam ipsi cura est de vobis, id est, sollicitudo vestra sit ordinata, non immoderata et anxia, sed in Deo radicata, ut ei vos committatis, certi de providentia ejus, non tamen facere negligentes quod in vobis est, quia hoc esset Deum tentare.8 Hinc ait Psalmista : Jacta super Dominum curam tuam, et ipse te enutriet. Verum de expositione hujus verbi plenius in sermone dicetur.

Sobrii estote : quia sobrietas rationem confortat, sapientiamque custodit, et ad multas disponit virtutes, estque necessaria prorsus ad pugnandum contra invisibiles hostes. Et vigilate, sicut et Cato docuit :

Plus vigila semper, somno ne deditus esto : Nam diuturna quies vitiis alimenta ministrat.

Itaque « vigilate », id est, bonis operibus diligenter insistite, atque solliciti semper estote ne Deum in aliquo offendacunctis fidelibus per mundum dispersis : ideo vos non soli tentamini. Imo tentatio est vita cujuslibet hominis super terram. Job vii, 1. Unde Judith dixit :9 Omnes qui Deo placuerunt, per multas tribulationes transierunt fideles; qui autem tentationes non susceperunt in timore Domini, impatientia sua exterminati sunt.

De Divin. nom. c. iv. tis : quia adversarius vester diabolus, qui pessimo et implacabili odio odit nos, quia nil aliud quærit nisi damnationem nostram æternam, nec minus malum sufficit ei de nobis, tanquam leo rugiens circuit, quærens quem devoret. Nempe, ut divinus Dionysius adstruit, in dæmonibus sunt phantasia proterva, amens furor et irrationabilis concupiscentia. Ideo instar rugientis leonis circuit, tam spiritualiter quam suo modo localiter. Spiritualiter etenim circuit, quia undique nos considerat, et omnium discutit mores, inclinationes advertit, et qualiter facilius damnabiliusque decipere possit, examinat, quemadmodum Leo Papa testatur. Localiter quoque circuit, quia nunc istum tentat, nunc illum, et de uno pergit ad alium, quemadmodum in libro Job ait ad Dominum : Circuivi terram et perambulavi eam.10 Quærit autem « quem devoret », id est, ad mortale peccatum inducat, sicque illum sibi incorporet, spiritualiter perimat, et ab inferno absorberi procuret. Porro, quod ait, « adversarius vester diabolus », non de uno dumtaxat est intelligendum diabolo, sed de multis et universis qui homines tentant, quia et quilibet homo ab uno creditur singulariter infestari.

Deus autem omnis gratiæ, utpote gratiæ prævenientis et subsequentis, gratiæ incipientis, prosequentis et consummantis dator et conservator. Potest autem hoc loco per gratiam omne donum Spiritus Sancti supernaturale omnisque virtus infusa intelligi. Qui vocavit nos in æternam gloriam suam, id est, ad cœlestem felicitatem nos invitavit, sicut ad eam creavit nos. In Christo Jesu, id est per Christum, quia exordium prædicationis Christi fuit : Pœnitentiam agite, appropinquabit enim regnum cœlorum.11 Et Christus ait in Psalmo : Annuntiavi et locutus sum, multiplicati sunt super numerum.12 Unde et Paulus ait : Deus vult omnes homines salvos fieri.13 Vel, « in Christo Jesu », id est merito Christi, quia merito ejus homines misericordiam consequuntur. Propter quod ait Apostolus, quod Deus elegit nos in Christo, ut scilicet effectum prædestinationis æternæ merito Christi obtineamus.14 Modicum passos, quia omnis afflictio vitæ præsentis, modicissimi est momenti respectu futuræ felicitatis, juxta illud : Non sunt condignæ passiones hujus temporis ad futuram gloriam.15 Ipse perficiet gratiam quam incepit in vobis, et confirmabit vestram fragilitatem (sicut ait Apostolus : Optimum est gratia stabiliri cor), solidabitque dilectionem suam in vobis;16 vel, « perficiet » rationem, « confirmabit » voluntatem, « solidabitque » memoriam.

Cui resistite fortes in fide formata, ut firmissime credatis Deum paratum vobis succurrere, ejusque adjutorium fiducialiter imploretis, et per caritatem Deo adhærentes resistatis diabolo, orando, Christi passionem pensando, divina mandata præ oculis retinendo, Dei judicium formidando, futuram retributionem considerando. Hinc ad Ephesios scriptum est : In omnibus sumite scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea exstinguere.17 Unde in prima Joannis Canonica legitur : Hæc est victoria quæ vincit mundum, fides nostra.18 Scientes eamdem passionem ei quæ in mundo est, vestræ fraternitati fieri, id est, hoc pensantes, quod eadem impugnatio, passio sive tentatio quæ fit vobis, etiam fiat quotidie fratribus vestris,

Ipsi gloria, id est infinita lætitia seu fama clarissima, et imperium, id est universorum dominium primum et summum, quoniam ipse solus est Rex regum et Dominus universorum.19 Propter quod ait per Isaiam : Ego Dominus, hoc est nomen meum;20 gloriam meam alteri non dabo. Et Psalmista :21 Qui dominatur in virtute sua in æternum. In sæcula sæculorum, Amen, id est, æternaliter, fiat. Et vere sic est, juxta illud Psalmistæ : Regnum tuum regnum omnium sæculorum, et dominatio tua in omni generatione et generatione.22

Footnotes

  1. Luc. xiv, 11; xviii, 14. ↩

  2. Ps. xx, 9. ↩

  3. Ps. cii, 10. ↩

  4. I Petr. v, 5. ↩

  5. Luc. i, 68. ↩

  6. Ps. cv, 4. ↩

  7. Soph. i, 12, 9. ↩

  8. Ps. liv, 23. ↩

  9. Job vii, 1. Judith viii, 23-25. ↩

  10. Job i, 7; ii, 2. ↩

  11. Matth. iv, 17. ↩

  12. Ps. xxxix, 6. ↩

  13. 1 Tim. ii, 4. ↩

  14. Ephes. i, 4. ↩

  15. Rom. viii, 18. ↩

  16. Hebr. xiii, 9. ↩

  17. Ephes. vi, 16. ↩

  18. 1 Joann. v, 4. ↩

  19. Apoc. xix, 16. ↩

  20. Is. xlii, 8. ↩

  21. Ps. LXV, 7. ↩

  22. Ps. CXLIV, 13. ↩

Chapter 58 of 243