Sermo 2
QUALITER HOMINES DEO VARIIS MODIS DEBEANT APPROPINQUARE.
APPROPINQUATE Deo, et appropinquabit vobis. Jacob. IV, 8.
Variis modis creaturæ dicuntur suo Creatori ac Deo appropinquare, secundum quod variis modis ab ipso distant. Quum enim Deus sublimis et adorandus, sit penitus infinitæ perfectionis et excellentiæ, omnis autem creatura perfectionis finitæ, certum est quod secundum unum modum loquendi, omnis creatura, omnis angelus, omnis homo quantumlibet bonus et virtuosus, distet in infinitum a Deo, præsertim quum finiti et infiniti nulla sit comparatio.12 Hinc scriptum est: Cui assimilastis me, dicit Sanctus, utpote Deus? et rursus ibidem: Cui similem fecistis Deum, aut quam imaginem ponetis ei? Itaque per defectum perfectionis distat a Deo quælibet creatura in infinitum; et quantum plus proficit in perfectione, tanto plus appropinquat proprio Creatori: nunquam tamen eum attingit per adæquationem, sed semper manet infinite distans, deficiens et occumbens ab eo.
Secundo, creatura rationalis dicitur a
Deo distare, quia adhuc est in via et peregrinatione, nondum in termino et patria, seu beatifica visione. Propter quod ait Apostolus: Dum sumus in hoc corpore, peregrinamur a Domino;3 per fidem enim ambulamus, non per speciem. Unde et idem Apostolus: Cupio, inquit, dissolvi et esse cum Christo.4 Nondum ergo fuit cum Christo, qui cupiebat dissolvi ut esset cum Christo. Nihilo minus, secundum eumdem beatum Apostolum, Christus per fidem habitat in cordibus nostris, et corpora nostra sunt templa Spiritus Sancti.56 Ergo etiam in hac vita sumus cum Christo, et Christus nobiscum est. Idcirco dicendum, quod boni fideles sunt cum Christo in hac vita imperfecte, et per modum motus atque tendentiæ, quia per fidem et caritatem ei aliquo modo uniti sunt; non autem perfecte, quoniam nondum ad ejus claram, gloriosam beatificamque præsentiam devenerunt. Propter quod gemebunde ait Psalmista: Heu mihi!7 quia incolatus meus prolongatus est; et item: Sitivit anima mea ad Deum fortem, vivum; quando veniam et apparebo ante faciem Dei?8 Quum ergo beatitudo Sanctorum in patria, sit clara visio Dei per speciem, quanto nunc proficimus in contemplatione Dei per fidem (quæ contemplatio est actus doni sapientiæ), tanto propinquamus ad Deum et ad visionem ejus gloriosam per speciem.9 Idcirco hortatur Propheta: Quærite faciem ejus semper. Quod et se fecisse ac facere velle fatetur, dicendo:10 Tibi dixit cor meum, Exquisivit te facies mea; faciem tuam, Domine, requiram. Denique iste secundus modus distandi a Deo communis est omnibus in hoc mundo, puta hominibus bonis ac malis. Propter quod et ipse sanctissimus propheta Jeremias disseruit: Longe Dominus apparuit mihi.11 In libro quoque Job habetur:12 Omnes homines vident Deum, unusquisque intuetur procul.13
Tertio, dicitur homo distare a Deo, quia licet sit in caritate et gratia, habeatque virtutes infusas, multum tamen distat ab ea virtutum perfectione ad quam tenetur, vel certe ad quam Deo auxiliante pertingere potest, et ad quam merito debet conari: quia in via Dei non proficere, est deficere. Religiosi vero ad perfectionem tendere obligantur. Status autem episcoporum est status perfectionis jam acquisitæ, quia episcopi debent in omni virtute esse perfecti. Juxta hunc tertium modum fatebatur Apostolus se distare a Deo: Ego (inquiens) non arbitror me apprehendisse; unum autem, quæ quidem retro sunt oblitus, ad anteriora vero extendens me ipsum, ad destinatum persequor, ad bravium vocationis supernæ.14 Ideo quantum ad modum hunc tertium, tanto plus appropinquamus ad Deum, quanto plus in virtutibus et virtuosis operibus crescimus, hoc est, quanto humiliores, patientiores, misericordiores, constantiores et ferventiores efficimur. Potissimum tamen dicimur Deo propinquare, proficiendo in caritate, quia per eam magis attingitur Deus. Ideo dicit Bernardus: Tanto plus proficis, tanto celerius ambulas, tanto amplius appropinquas ad
A Creatorem, ad beatitudinem æternalem, quanto plus amas Deum. Hinc ad proficiendum in virtutibus bonisque actibus uberrime nos exhortatur divina Scriptura. Siquidem Josue Dominus loquitur: Confortare et esto robustus valde, ut custodias omnia mandata Dei; nec declines a lege Domini ad dexteram vel ad sinistram, ut intelligas cuncta quæ agis; et meditaberis in lege Dei diebus ac noctibus.15 Psalmista etiam dicit:16 Exspecta Dominum, viriliter age; et confortetur cor tuum, et sustine Dominum. Apostolus quoque:17 Stabiles (inquit) estote, et immobiles, abundantes in opere Domini semper, scientes quod labor vester non est inanis in Domino. Hinc scriptum est de electis et bonis: Ibunt de virtute in virtutem.18
C Quarto, rationalis creatura distat a Deo per culpam, sicut asserit Isaias: Iniquitates vestræ diviserunt inter Deum vestrum et vos. Culpa tamen venialis non facit hominem proprie distare a Deo, sed mortale peccatum. Verumtamen, qui non est vigil ac diligens ad vitandum venialia peccata, cito corruet in peccata mortalia: ideo veniale peccatum dispositive facit distare a Deo. Facit quoque distare a Deo secundum statum: quia quicumque venialiter peccat peccareve potest, adhuc est in statu præsentis miseriæ, nondum in statu felicitatis et gloriæ. Quemadmodum autem peccatum potissimum dissimilitudinem habet a Deo, quia formaliter non est aliquid positivum, sed defectus et casus ab entitate, bonitate et rectitudine; sic per peccatum maxime et propriissime dicitur homo distare a Deo, juxta illud Proverbiorum:19 Longe est Dominus ab impiis. Et quanto peccata sunt graviora, tanto remotiorem faciunt ab Omnipotente distantiam. Unde sicut caritas Dei et proximi est summa virtus, et maxime Deo conjungens; sic odium Dei et proximi est maximum vitium, atque a Deo vehementissime separans.
Præterea, ex triplici radice homines peccant: nam aliqui peccant ex ignorantia, quidam ex infirmitate, alii ex habitu pravo, ex proposito seu studio. Et peccare ex ignorantia est minus culpabile, præsertim loquendo de ignorantia facti, adhibita debita diligentia; verum ignorantia juris non excusat, quia omnes tenentur scire quæ juris sunt, quantum ad singulorum pertinet statum. Deinde culpabilius est peccare ex infirmitate, id est ex passionis vehementia seu impulsu; et dum quis proponit vivere continenter et patienter, et tamen concupiscentia aut impatientia superatur, id infirmitatis est, id est fragilitatis humanæ, quod ratio superatur a sensualitate, virtus a vitio, propositum bonum a tentatione iniqua. Ideo princeps Apostolorum: Obsecro (ait) vos abstinere a carnalibus desideriis, quæ militant adversus animam. Maxime autem culpabile est peccare ex habitu pravo, hoc est ex electione, ex certa malitia, ex deliberatione, ex studio atque proposito, juxta illud in Psalmo: Dixit injustus ut delinquat in semetipso. Unde, secundum Aristotelem, qui taliter peccant, incurabiles sunt, quia valde difficulter raroque pœnitent ac resurgunt. Cœlesti tamen medico, omnipotenti Spiritui Sancto, nihil est impossibile neque difficile, sed ubi vult spirat, et misericorditer cor tangendo, repente illud immutat, convertit, emendat, sicut et Salomon protestatur: Cor hominis in manu Dei est; quocumque voluerit, vertet illud.
Itaque qui peccat et distat a Deo per ignorantiam, appropinquet ad eum, recipiendo informationem ab homine, illuminationem ab angelo, unctionem a Spiritu Sancto, juxta illud Joannis apostoli: Unctio ejus docet vos de omnibus.20 Unde et Paulus testatur: Dabit tibi Dominus de omnibus intellectum. Qui vero peccat atque a Deo distat per infirmitatem, appropinquet Deo, implorando adjutorium gratiæ ejus, atque ad robur et profectum virtutum se dando, et rationis judicium assequendo. Porro qui peccat et a Deo distat per habitus vitiosos, per consuetudinem pravam, per certam malitiam, appropinquet ad eum, de suis vitiis cordialiter pœnitendo, condigne dolendo, integre confitendo, efficaciter satisfaciendo. Assuescat se frangere et contra impiam consuetudinem dimicare, atque in bonis se quotidie exercitet actibus, sciens quod regnum cœlorum vim patitur, et violenti rapiunt illud:21 intelligendo per violentos, eos qui frangunt propriam voluntatem Deo rebellem, et irrationabiles motus vincunt, corpus suum castigant et in servitutem animæ redigunt illud, concupiscentias ejus calcando.22
Præterea quidam peccant solum corde, consentiendo illicitis; alii procedunt in opus; nonnulli ad consuetudinem pravam labuntur. Et isti longissime distant a Deo, quia ut asserit Augustinus, peccata quamvis magna et horrenda, quum in consuetudinem venerint, aut parva aut nulla esse creduntur, adeo ut non solum non occultanda, verum etiam prædicanda diffamandaque videantur. Ideo vincere consuetudinem, dura est pugna; tamen per gratiam Dei facile fieri potest. Aliter satis difficile est, quoniam ipsa vis consuetudinis animam premit, et quasi quamdam peccandi necessitatem inducit, ad quam miser peccator spontanee venit. Nam in primis peccat homo ex ignorantia vel infirmitate; deinde peccatum incipit sibi magis ac magis placere atque dulcescere, et sic frequenter iterat illud, ac per hoc consuetudo in eo pessima generatur, qua tanquam impetu quodam rapitur ad peccandum, dicente Gregorio: Vitiosa consuetudo obligat mentem, ut vix surgere possit ad rectitudinem; conatur et labitur, quia ubi sponte diu perstitit, ibi etiam quum noluerit, coacta cadit.
Verumtamen prava consuetudine inquinatus, nequaquam desperet; sed in Deo confidens, ejus misericordiam ac juvamen indesinenter imploret, Christi passionem jugiter meditetur, novissima sua sagaciter contempletur, mortis horrorem, judicii divini rigorem, tormenta inferni, gloriam cœli. Ista habendo præ oculis, assuescat se in actibus bonis, ut a consuetudine prava ad bonam perveniat.2324252627 Nunc itaque indulta pœnitentiæ tempora non perdamus, sed omnes appropinquemus ad Jesum, recedendo a malis, aggrediendo opera bona, perseverando et proficiendo in eis usque in finem, quemadmodum et sanctissimus Isaias hortatur : Quærite Dominum, dum inveniri potest;28 invocate eum, dum prope est. Derelinquat impius viam suam, et vir iniquus cogitationes suas, et revertatur ad Dominum, et miserebitur ejus, et ad Deum nostrum, quoniam multus est ad ignoscendum.
Postremo, S. Gregorius refert circa evangelium istud, exemplum notabile, quod scilicet fuit vir quidam sæcularis et dives, qui quum in grave corruisset peccatum, rediens ad se ipsum, exhorruit quod patravit, desuperque compunctus, ingressus est cœnobium. In quo in tanta pœnitentia, abstinentia, humilitate, caritatisque fervore, et quotidiano virtutum vixit profectu, quod ceteri Fratres considerando vitam illius, suam conversationem pro nihilo ducere cogebantur. Itaque vir ille Matutinas prævenire solebat, et ante Matutinas transire ad locum quemdam secretum, ubi orationibus meditationibusque vacavit. Quadam igitur nocte abbas monasterii occulte secutus est illum ; et volens scire quamdiu in oratione persisteret ille, stetit exspectans quousque ille rediret. Quumque abbas sic staret, vidit subito lucem magnam de cœlo venientem, quæ locum in quo vir ille orabat, copiosissime illustravit, plus quam si dies fuisset. Quo viso, abbas expavit, contremuit, fugit. Reverso autem viro illo, abbas interrogavit eum : Ubi fuisti ? At ille latere se posse confidens, dixit se fuisse in cœnobio ; sed abbate objiciente, compulsus est dicere ubi fuit. Quumque abbas loqueretur ei de luce quam viderat, ille dixit abbati : Quando vidisti lucem descendere super me, vox quoque de cœlo venit, et dixit ad me, Dimissum est peccatum tuum.
B Hujus ergo peccatoris vestigia imitemur; et quanto gravius atque frequentius Deum offendimus, tanto nunc ei humilius ac ferventius obsequamur.
Footnotes
-
Ibid. 18. ↩
-
Is. XL, 25. ↩
-
II Cor. V, 6, 7. ↩
-
Philipp. I, 23. ↩
-
I Cor. III, 16; VI, 19. ↩
-
Ephes. III, 17. ↩
-
Ps. CXIX, 5. ↩
-
Ps. XLI, 3. ↩
-
Ps. civ, 4. ↩
-
Ps. xxvi, 8. ↩
-
Jer. xxxi, 3. ↩
-
Job xxxvi, 25. ↩
-
Is. lxx, 2. ↩
-
Philipp. III, 13, 14. ↩
-
Josue 1, 7, 8. ↩
-
Ps. xxvi, 14. ↩
-
I Cor. xv, 38. ↩
-
Ps. lxxxiii, 8. ↩
-
Prov. xv, 29. ↩
-
I Joann. II, 27. ↩
-
Matth. XI, 12. ↩
-
I Cor. IX, 27. ↩
-
II Tim. II, 7. ↩
-
Prov. XXI, 1. ↩
-
Joann. III, 8. ↩
-
Ps. XXXV, 2. ↩
-
I Petr. II, 11. ↩
-
Is. LV, 6, 7. ↩
Chapter 61 of 243