Sermo 1
DE UNANIMITATE, PACE CONCORDIAQUE FRATERNA; DEQUE VITIOSIS VITANDIS COLLOQUIIS.
PROHIBE linguam tuam a malo. Ps. XXXIII, 14.
Sacratissimus archiapostolus Petrus in præsenti epistola saluberrime nos informat in multis. Primo, ut in bonis actibus simus unanimes. Quemadmodum enim caritas Dei et proximi cunctis fidelibus maxime necessaria est, ita et ea quæ directe et proprie ex caritate sequuntur, ut sunt pax atque concordia. Unanimitas autem idem est quod concordia, utpote diversorum animorum in idem consensus : et istud de bona unanimitate et concordia intelligi debet. Est namque et vitiosa concordia, seu unanimitas prava eorum qui confœderantur in malis. Unde in Actibus Apostolorum habetur, quod Samaritani unanimiter intendebant Simoni mago, postea vero S. Philippo diacono.12 Itaque, sicut amplectenda est bona concordia nascens ex caritate, qua plures in his quæ sunt divini obsequii et animarum concernunt salutem, concordant (de qua ait Propheta : Deus inhabitare facit unius moris in domo, seu unanimes, secundum aliam translationem);3 ita concordia mala est fugienda.
Ideo nulli consentiamus in rebus illicitis, sicut multi, ex carnali amore aut propter temporalia commoda, consentiunt cognatis et caris ac familiaribus seu sociis suis in malis, etiam ad persequendum, nocendum ac detrahendum his a quibus directe læsi non sunt. Contra quod in Ecclesiastico dicitur : Noli pro amico inimicus fieri proximo.4 Unde et Tullius contestatur : Hoc amicitia vera requirit, ut intuitu amicorum nil turpe, nil agamus illicitum. Itaque qui alium vere sincereque diligit, si viderit eum contra quempiam inordinate moveri seu irrationabiliter concitari, non debet ei protinus consentire, adstare, succurrere, sed increpationem ac informationem impendere, et pie mediando litigantes ad concordiam revocare :5 quia ut loquitur Christus, Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur.
Præterea, quam necessaria sit bona ista concordia omnibus Christianis, constat ex eo quod ad Philippenses tam affectuosissime ait Apostolus : Si qua consolatio in Christo, si quod solatium caritatis, si qua societas spiritus, si qua viscera misericordiæ, implete gaudium meum, ut idem sapiatis, unanimes, id ipsum sentientes.6 Idem enim sapere nos oportet in his quæ sunt fidei ac salutis. Propter quod asserit Leo Papa : Gratia Patris cœlestis, non dissimiles, non discordes, sed unum sentientes unumque amantes adoptavit heredes : ad unam reformatos imaginem oportet animum habere conformem.
Insuper, non cum hominibus tantum, sed cum Deo quoque et angelis debemus habere concordiam, juxta illud Job : Acquiesce Deo, et habeto pacem ; et per hoc habebis fructus optimos.7 Apostolus quoque ad Romanos :8 Justificati (inquit) ex fide, pacem habeamus ad Deum. Porro concordia vera ad Deum, est tam in adversis quam in prosperis uniri et consentire voluntati divinæ, et gratias ei referre, non murmurare, neque ad iram impatientiamve moveri. Hinc asserit Leo Papa : Quid est pacem habere cum Deo, nisi velle quod jubet, et nolle quod prohibet ? Concordiam autem habere cum angelis, est eorum sanctis inspirationibus consentire ac libenter obedire. Præterea, si desideras scire an veram cum Deo pacem atque concordiam habeas, conscientiam tuam examina ; et si non fueris tibi conscius de aliqua culpa mortali, spera de meliori.
Ad amorem vero et diligentem conservationem concordiæ, duo nos debent inducere. Primo, quod ipsa tam singulariter grata ac placita est tam Deo quam hominibus, secundum illud Ecclesiastici :9 In tribus beneplacitum est spiritui meo, quæ sunt probata coram Deo et hominibus : concordia fratrum, amor proximorum, et vir et mulier bene sibi consentientes. Secundo, quia ut ait Bernardus, Non est in terra expressior similitudo angelicæ conversationis, quam unitas et concordia vitæ socialis. Ideo semper esse debemus solliciti servare unitatem et concordiam spiritus in vinculo pacis, quia concordia est omnium virtutum custoditrix, sicut discordia cunctarum est dissipatrix virtutum, dicente Hieronymo :10 Sicut per concordiam parvæ res crescunt, ita per discordiam res maximæ dilabuntur.
Secundo princeps Apostolorum docet nos in præsenti epistola, ut proximis simus compatientes. Ad quod nos debet movere, primo conformitas naturæ : nam et bruta quamplura ejusdem speciei sibi invicem compatiuntur, ut patet de porcis. Secundo, caritas fraterna, quæ exigit ut sicut de bono proximorum lætamur, ita de eorum adversitate et casu tristemur. Tertio, quia nos ipsi in multis miseriis atque periculis sumus. Quarto, quia per hoc divinæ pietatis miserationem meremur. Quinto, quoniam Christus et omnes Sancti valde compassivi fuerunt. Nam et Christus videns civitatem Jerusalem, futuram ejus ruinam deflevit.11 Et sanctus Job protestatur :12 Flebam super eo qui afflictus erat, et compatiebatur anima mea pauperi. Paulus quoque ad Corinthios disseruit : Quis infirmatur, et ego non infirmor ?13 Quis scandalizatur, et ego non uror ?
Deinceps, sicut malum culpæ incomparabiliter pejus est malo pœnæ, videlicet corporali infirmitate temporalique damno, et persecutione humana ; sic multo plus contristari debemus et compati proximis propter eorum peccata, quam propter eorum mala pœnalia. Sed, proh dolor! pauci sunt tales, sed pene omnes plus pensant ac dolent corporalia incommoda, quam animarum pericula et peccata. Nempe, si viderint proximi domum comburi, condolent et succurrunt ; si autem ipsum proximum viderint igne libidinis æstuare et fornicari, a risu vix abstinent. In talibus non sunt christianæ viscera pietatis, nec fulget cordi eorum illuminatio Spiritus Sancti, sed contenebrati sunt oculi eorum interni. Hinc loquitur Augustinus : Pia est ista tristitia et beata compassio, alienis vitiis tribulari, non implicari ; mœrere, non hærere ; dolore contrahi, amore non attrahi. Verumtamen de pravorum justis castigationibus atque tormentis ex zelo justitiæ seu etiam ex spirituali amore lætari, in quantum eis pœnæ salubres sunt, et per eas bonum conservatur commune, non exstat illicitum, sed potius virtuosum.
Tertio docet Archiapostolus, ut simus fraternitatis amatores.14 Idcirco commune bonum, generalemque omnium mutuam caritatem ac pacem cordialissime semper desiderare et amare debemus, atque orando, loquendo, hortando, reconciliando, ac pacifice exemplariterque vivendo, conari ad hoc, ut inter Christifideles sit caritas, pax et conversatio pia. Unde unusquisque paterfamilias ita se debet in propria domo habere, totisque viribus providere, ut in domo sua sit pax, nec inter domesticos suos inveniatur discordia: quod ut facilius impetret, ipsemet pius et pacificus esse debet, ac ceteris virtutibus de quibus in ista epistola mentio fit, adornari.
Quarto docet, ut simus misericordes, sicut et Christus in præcedentis dominicæ evangelio docuit:1516 de quo in sermonibus præfati evangelii multa sunt dicta.
Quinto docet, ut simus modesti, ut scilicet in omni exteriori motu, incessu, vestitu, gestu et verbo medium teneamus seu moderamen, levitates, vanitates petulantiasque vitando, quemadmodum Augustinus hortatur: In omnibus motibus vestris nil fiat quod cujusquam offendat adspectum, sed quod vestram deceat sanctitatem. Ambrosius quoque: Est (inquit) in ipso motu, incessu et gestu tenenda verecundia. Dispositio enim mentis in corporis apparatu cognoscitur, ita quod quædam vox animi est corporis motus. Hinc exterior levitas, vanitas, curiositas atque loquacitas, interioris levitatis, vanitatis, curiositatis et dissolutionis sunt signa. Idcirco in Ecclesiastico scriptum est: Ex visu cognoscitur vir, et ab occursu faciei cognoscitur sensatus; amictus corporis, et risus dentium, et ingressus hominis, annuntiant de illo. Ex quibus patet eorum fatuitas qui de vestium et similium exteriorum curiositate et pompa reprehensi, dicere solent: Non est de exterioribus cura, dummodo interiora sint bona.
Sexto docet, ut humiles simus. Nam sicut coram Deo et hominibus odibilis est superbia, ita humilitas efficit hominem Deo hominibusque amabilem. Quid autem sit humilitas, et de motivis atque effectibus ejus, in diversis sermonibus multa sunt introducta.
Septimo docet, ut in omni adversitate simus plenarie patientes. Ideo propter adversa non contristemur, sed considerando quanta sit eorum utilitas dum æquanimiter tolerantur, gloriemur in eis, Deoque gratias referamus, quemadmodum in exordio suæ epistolæ Jacobus exhortatur: Omne gaudium existimate, quum in varias tentationes inciderítis. Simus itaque semper virtutibus præmuniti ac custoditi, in tantum ut nullius hominis improbitate, vituperatione, detractione, seu quacumque inordinata locutione, irrisione aut injuriatione, provocemur ad impatientiam, ad inordinatam locutionem, ad opus illicitum, ad minorationem caritatis, aut beneficiorum subtractionem: quia hoc esset vinci a malo, et reddere malum pro malo. Cujus oppositum docuerunt Christus atque Apostoli. Unde et Psalmista fatetur: Dixi, Custodiam vias meas, ut non delinquam in lingua mea; posui ori meo custodiam, dum consisteret peccator adversum me. Hinc et Archiapostolus ad suæ confirmationem doctrinæ introducit verba Psalmistæ: Quis est homo qui vult vitam, etc.? Prohibe linguam tuam a malo, etc.
Vitanda sunt ergo universa colloquia vitiosa, superflua, verba detractoria, pungitiva, mendosa, fraudulenta, ac juratoria, imo et otiosa, quum Judex summus testetur: De omni verbo otioso quod locuti fuerint homines, reddent rationem in die judicii. Quod si ita est de verbis otiosis, quale fiet judicium de verbis detractoriis, pungitivis, mendosis, ceterisque similibus? Hinc ad vitandum verba illicita copiosissime nos hortatur Scriptura. Ait etenim Salomon: In multiloquio non deerit peccatum; et iterum, Stultus verba multiplicat; itemque, Vidisti hominem velocem ad loquendum? Stultitia magis speranda est, quam illius correctio. Hinc in Ecclesiastico multa scribuntur, videlicet: Odibilis est, qui procax est ad loquendum;17 Qui multis utitur verbis, lædit animam suam; Ne iteres verbum durum et nequam.1819 Simus igitur circumspecti, maturi ac timorati in verbis.
Postremo in epistola ista hortatur nos Archiapostolus, sicut et ante jam fecit, ut patientes jugiter exsistamus, nec adversarios fidei atque justitiæ vereamur, imo pro veritate et æquitate simus parati mori, sicque Christum cum sanctitate et debita reverentia nostris in cordibus veneremur, quemadmodum Salomon loquitur:20 Fili, honora Deum, et valebis; præter eum vero ne timueris alienum. Hinc in Isaia habetur: Quis tu ut timeas ab homine mortali, et a filio hominis qui quasi fœnum arescit?21 Unde iterum ait Scriptura: Qui timet hominem, cito corruet;22 itemque, Qui timet Deum, nihil trepidabit. Quæ omnia intelligenda sunt, non quod prælati ac præsidentes non sint ordinate filialiterque timendi, in quantum sunt Dei vicarii;23 sed quod non debeamus homines formidare carnali et vili timore, ita ut ex eorum timore a Deo et justitia recedamus.
Denique, quam placitum et acceptum sit Deo, propter eum ignoscere inimicis, patet ex sequenti exemplo. Miles quidam regem quemdam occidit. Quadam vero vice, filius regis occisi obviavit militi illi. Qui videns se non posse evadere, procidit ad pedes regis, postulans sibi propter Deum ignosci: filius itaque regis misericordia motus, ei indulsit. Postea filius regis intravit ecclesiam; quumque ante imaginem crucifixi inciperet adorare, imago illa amplexata est eum, dicens in persona Christi ad eum: Quoniam hodie fecisti misericordiam cum occisore patris tui, ego quoque tecum misericordiam facio, et omnia tua peccata tibi indulgeo, nec a meo separaberis regno.
Footnotes
-
Ibid. 6, 12. ↩
-
Act. VIII, 11. ↩
-
Ps. LXVII, 7. ↩
-
Eccli. VI, 1. ↩
-
Matth. V, 9. ↩
-
Philipp. II, 1, 2. ↩
-
Job xxii, 21. ↩
-
Rom. v, 1. ↩
-
Eccl. xxv, 1, 2. ↩
-
Ephes. iv, 3. ↩
-
Luc. xix, 41. ↩
-
Job xxx, 25. ↩
-
II Cor. xi, 29. ↩
-
I Petr. III, 8. ↩
-
Ibidem; ↩
-
Luc. VI, 36. ↩
-
Eccli. xx, 5. ↩
-
Eccli. xix, 7. ↩
-
Ibid. xix, 7. ↩
-
Ibid. 8. ↩
-
Is. li, 12. ↩
-
Prov. xxix, 25. ↩
-
Eccli. xxxiv, 16. ↩
Chapter 76 of 243