Sermo 3
QUÆNAM SINT TURBÆ, PER PETRI NAVICULAM SPIRITUALITER INTELLECTÆ, QUAS CHRISTUS DOMINUS DOCET.
SEDENS Jesus in navicula docebat turbas. Luc. v, 3.
Per naviculam Petri, quam Christus intravit et in qua sedens docuit plebem, intelligitur universalis Ecclesia militans, id est contra hostes suæ salutis pugnans, atque in hoc sæculo peregrinans, quæ beatissimo Petro archiapostolo fuit commissa. Quæ Ecclesia quamvis sit magna et navis prægrandis, nihilo minus comparatione triumphantis Ecclesiæ appellatur navicula:1 triumphans namque Ecclesia, id est tota cœlestis curia, multitudine, dignitate, perfectione et gloria vehementer excedit militantem Ecclesiam. Secundo, Ecclesia militans dici potest navicula ob suam humilitatem, quoniam sui ipsius reputatione est parva.
Sed quæri potest, cur Ecclesia vocetur navis sive navicula. Et respondendum, quod mundus iste inferior seu præsens sæculum nequam, comparatur turbulentissimo mari, in quo innumerabiles demerguntur. Quemadmodum autem per navim transfretant homines aquas maris, ita per Ecclesiam militantem deducuntur homines de hoc sæculo turbulento ad portum salutis æternæ, hoc est ad societatem et gloriam triumphantis Ecclesiæ. Unde, quemadmodum olim tempore diluvii nullus mortem evasit, nisi qui cum Noe fuit in arca;23 sic modo nemo evadit mortem infernalis miseriæ, nisi qui cum Christo fuerit in Ecclesia per fidem et caritatem.
Si ergo volumus perpetuæ damnationis pericula secure evadere, oportet ut simus membra Christi filiique Ecclesiæ, ut non solum per fidem, sed et per caritatem Christo jungamur, atque Ecclesiæ incorporemur: et hoc esse non potest, nisi omne mortale vitemus peccatum, virtutibus quoque decoremur, quæ contrariantur peccatis. Oportet ergo ut veraciter humiles simus, vere mansueti, devoti, patientes, casti, sobrii, caritativi, omnem detestantes ac repellentes superbiam, omnem iram, impatientiam et rancorem, omnem avaritiam, gulam, luxuriam atque acediam, omnem transgressionem præceptorum Dei et Ecclesiæ seu prælatorum. Unde quotiescumque quis mortaliter peccat, toties in præfato mergitur mari; et si ante fuit in caritate, peccando mortaliter, Ecclesiæ navim elabitur, atque in rete cadit diaboli.
Quoniam itaque defectuosi valde et ineffabiliter fragiles sumus, hinc post prædictum naufragium navi alia indigemus, per quam de vitiorum profundo trahamur, et ad sinum Ecclesiæ reducamur. Hinc secundo per navim Petri designatur pœnitentia, per quam ex vitiorum fluctibus enatamus, et Christo atque Ecclesiæ denuo incorporamur, sicque in statu salutis reponimur et in portu fiduciæ. Et quia humanum est frequenter cadere et iterum surgere, divina pietas misericordissime ordinavit quod sacramentum Pœnitentiæ jugiter iterari potest quamdiu durat hæc vita, quæ non est nisi via ad vitam futuram. Quotiescumque ergo de mortali peccato conscius tibi es, non differas pœnitere et de Dei offensa summe dolere; ruinam tuam deplora, quod de membro Christi filioque Ecclesiæ, factus es membrum, filius ac minister diaboli, eo quod summo et incommutabili bono, Deo vivo et vero, præposuisti ista carnalia et caduca, contra Dei præceptum talibus adhærendo. Verumtamen non desperes, sed veniam postula, confiteri festina, satisfacere cura; noli in statu damnationis jacere, et in peccatis coram Deo fœtere, a Creatore tuo esse aversus, et diabolo per impiam voluntatem esse conjunctus.
Tertio per navim intelligi potest crux Christi, quia per illam Christus eduxit suos electos de hoc sæculo nequam, de fluctibus vitiorum, de limbo inferni seu patrum, quemadmodum dixit: Ego si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me ipsum. Et Zacharias dicit Christo: Tu quoque, in sanguine testamenti tui, emisisti4 vinctos tuos de lacu in quo non est aqua.5 Denique omnes veraciter christiani conjungendo se per fidem et caritatem cruci Christi, hoc est dominicæ passioni, seu Christo propter ipsos crucifixo (juxta illud Apostoli: Christo confixus sum cruci), merito passionis Christi et sanctæ crucis virtute evadunt pericula hujus sæculi nequam, et ad æternæ salutis portum pertingunt.
Quarto per navim intelligi potest sancta humilitas, quæ sicut B. Antonio cœlitus dictum est, universos laqueos inimici evadit, et hominem ad alta cœlorum perducit.6 Similiter, per navim obedientia potest intelligi, quæ compendiosissime ducit ad regnum perpetuum. Postremo, per navim intelligi potest cœnobitica religio, quæ est compendiosissima ac securissima via ad beatitudinem æternalem. Sed et caritas per navim potest intelligi, quia per caritatem Deo unimur, ad patriam gradimur, æternaliterque salvamur; nec aliquid prædictorum potest quempiam absque caritate ad Deum perducere, aut nomen navis rite habere.
In præfatis itaque navibus, hoc est in Ecclesia, in pœnitentia, in dominicæ passionis memoria, in humilitate, obedientia, caritate, perseveremus; et qui religionem intravit, in ea secundum suæ vocationis exigentiam ambulet digne Deo, ut a Christo in navi sedente instrui mereatur.7 Christus quippe adhuc in militanti Ecclesia sedet, quia per fidem et caritatem in mentibus fidelium residet, habitat et quiescit, atque per unctionem internam, per angelicam inspirationem, per prælatorum ac prædicatorum sermocinationem docet credentes, quemadmodum gratiosissime docuit duos adolescentes, de quibus in quarto libro Vitaspatrum sic legitur :
Abbas Macarius dixit:8 Sedente me in eremo Scythi, venerunt ad me duo juvenes, quorum unus incepit barbam habere, alius nondum, cupientes habitare in eremo. Quos quum vidissem delicate nutritos, dixi ad eos: Non potestis ferre rigorem vitæ ac eremi hujus. Qui constantes manserunt, sperantes in Dei auxilio; et me eis formam monstrante, ædificaverunt sibi cellulam. Quibus dixi: Facite sportas, et date eas custodibus ecclesiæ, ut pro eis afferant vobis panes. Post hæc recessi ab eis. Ipsi vero vixerunt secundum quod docui eos, et non venerunt ad me per tres annos. Propterea admirabar, rogavique Deum, jejunans per unam hebdomadam, ut ostenderet mihi conversationem eorum. Post hoc ivi ad eos. Quumque pulsassem, salutaverunt me cum silentio; et facta oratione, sedi, et nullus eorum loquebatur mihi; postea manducavimus simul. Et facto vespere, dixerunt ad me: Vadis hinc? Respondi: Non, sed hic dormiam. Posuerunt ergo mihi mattam in angulo uno, et sibi in alio, posueruntque se ad dormiendum. Ego autem oravi Deum ut ostenderet mihi operationem eorum, statimque apertum est tectum cellæ eorum, et facta est lux in ea quasi dies fuisset; sed ipsi lucem illam non viderunt. Quumque me dormire putarent, ille major tetigit minorem in latus, surrexeruntque simul; expandentes quoque manus in cœlum, steterunt cum silentio. Videbam autem dæmones quasi muscas venientes ut sederent super illum juniorem. Vidi etiam angelum Dei habentem in manu igneum gladium, et dæmones expellentem ab illo juniori, sed illi majori non poterant dæmones appropinquare. Circa mane vero reclinaverunt se; et ego feci me quasi evigilatum, et ipsi fecerunt similiter. Et legi duodecim psalmos cum illis; et per unumquemque versum de ore illius majoris exivit flamma ignis, et ascendebat in cœlum; similiter, illo juniore os aperiente, quasi funiculus igneus egrediebatur de ore ipsius, et pertingebat in cœlum.9 Discedens deinde ab eis, dixi: Orate pro me. Ipsi vero satisfecerunt mihi tacentes. Et cognovi quod ille major perfectus esset; minorem vero adhuc dæmones impugnabant. Porro post paucos dies dormivit in Domino ille major et senior frater, et post eum tertio die ille junior frater. — Ecce quam vere ait Salvator: Spiritus ubi vult, spirat. Quis enim comprehendere queat, quam miraculosa fuerat tota conversatio illorum duorum fratrum in eremo, quos nullus hominum docuit, et tamen in tam brevissimo tempore ad tam angelicam ac perfectam vitam venerunt?10
Footnotes
Chapter 79 of 243