Enarratio in evangelium
QUUM TURBÆ IRRUERENT IN JESUM, UT AUDIRENT VERBUM DEI, ETC. Luc. v, 1-11.
IN evangelio hodierno describitur, quam ferventer homines ad Christi prædicationem confluxerunt, et quam sapienter docuit eos, quam eminenter etiam per miracula prædicationem suam corroboravit. Ait itaque Lucas: Quum turbæ irruerent in Jesum, ut audirent verbum Dei. Ex quibus verbis docemur, quod cum maximo impetu ac fervore concurrebant ad eum undique etiam multitudines copiosæ, ita quod se invicem comprimebant, et ipsummet Christum tangebant. Quis enim sanæ mentis non affectaret tam pulchrum ac dulcem virum adspicere, tam sapientem et eloquentem audire, tam virtuosum et sanctum attingere, tot et tantorum miraculorum operatori approximare? Unde in Revelationibus S. Brigittæ legitur, quod beatissima virgo Maria dixit ad Brigittam: Tam gratiosus ac dulcis fuit Filii mei adspectus, tamque speciosus fuit vultus ipsius, quod quicumque desolati et tristes vultum Filii mei adspexerant, mox consolationem senserunt, ita quod dicere consueverunt: Eamus ad Filium Mariæ, ut ex ejus intuitu consolemur. Nec mirum, quoniam ipse est de quo dixit Propheta: Speciosus forma præ filiis hominum, diffusa est gratia in labiis tuis;1 propterea benedixit te Deus in æternum. Deinceps multi Sanctorum tantæ leguntur sanctitatis et gratiæ fuisse, quod quasi angelicum vultum habebant, resplendentibus in eorum facie mirabili serenitate atque fulgore :2 quanto magis id de Christo crescendum, in quo omnis plenitudo Divinitatis corporaliter habitavit, non solum per gratiam sicut in ceteris Sanctis, sed et per hypostaticam unionem ac beatificam fruitionem ?3
Præterea, qualiter propter plures ac varias causas turbæ confluxerunt ad Christum, interdum præhabitum est. Hic tamen ad eum concurrisse scribuntur, « ut verbum Dei », hoc est prædicationem Christi, « audirent »; vel, « Verbum Dei », id est ipsummet Christum loquentem, qui est æternum increatumque Verbum Patris altissimi, juxta illud Joannis :4 In principio erat Verbum, etc.
Et ipse stabat secus stagnum Genesareth : quod alio nomine vocabatur mare Galilææ, quia in illa fuit provincia; et mare Tiberiadis, a civitate Tiberiade sibi vicina. Et vidit duas naves stantes secus stagnum, hoc est prope littus stagni præfati. Piscatores autem, videlicet Petrus, Joannes et Jacobus, descenderant, id est, naves suas egressi, aquam circa littus intraverant, et lavabant retia sua, ut purgata convolverent, quia nil ceperant, et volebant ad tempus a piscatione cessare. Ascendens autem Jesus in unam navim, quæ erat Simonis, scilicet Petri, et fratris ejus Andreæ, ut aliqui dicunt : quia Matthæus et Marcus dicunt, quod Jesus invenit Petrum et Andream simul piscantes;56 rogavit eum a terra reducere pusillum, id est navim ad modicum spatium a terra in aquam dirigere, ut competenter distaret a ripa, quatenus ab omnibus melius posset audiri. Ideo quippe navim intravit, quia turbæ cœperunt eum comprimere7, atque in terra cum eis stans, non poterat tam convenienter a cunctis audiri ac adspici sicut in navi stans, ubi nemini dorsum vertit in faciem, sed in omnium stetit adspectu : nam turbæ stabant circa littus.
Porro, in hoc ostenditur summa Christi humilitas, dignatio, mansuetudo et pietas, quod Petrum pro tam parva re, tam modeste rogavit, cui præcipere potuit : docens prælatos, ut proniores sint pie humiliterque hortari quam districte præcipere, magisque cupiant diligi quam timeri. Sed econtrario agunt indiscreti, qui ad præcipiendum proclives sunt, gladium sine causa idonea extrahentes, atque per hoc se ipsos ac subditos periculis exponentes : quibus per Ezechielem improperat Deus, Cum austeritate imperabatis ovibus meis et cum potentia.8
Et sedens in navi, docebat de navicula turbas. Navim nunc vocat naviculam, quoniam parva erat, et navigium egenorum. Sed quid prædicavit nunc Christus, Evangelista non exprimit, sicut nec omnia ejus miracula aliquis Evangelistarum in particulari prosequitur, imo nec omnes simul. Tanta vero de ejus documentis atque miraculis conscripserunt, quantum ad ædificationem Ecclesiæ, ad fidei confirmationem, ad salutem fidelium sufficere noverant, inspirante ac moderante Spiritu Sancto. Recte quoque asseritur, quod sedens docebat, quoniam sedere doctorum ac judicum est.
Ut cessavit autem loqui, hoc est prædicatione finita, dixit ad Simonem Petrum, volens eum remunerare pro obsequio prænarrato, imo præinductam prædicationem volens per miraculum confirmare et audientium cordi imprimere, specialiter quoque Petrum ejusque socios ad suam agnitionem, amorem ac venerationem inducere : Duc in altum, hoc est, navim a littore amplius amove ad loca ubi aqua profundior est. Vel ideo dicit, « in altum », quoniam aqua plus distans a littore altior est quam quæ ripæ propinquior est, prout in libro de Sphæra probatur. Et laxate retia vestra in capturam, hoc est, ad capiendum pisces ea extendite. Dixit autem Christus singulariter Petro, « duc in altum », quoniam hoc ab eo solo fieri potuit ; pluraliterque adjunxit, « laxate », quia a pluribus id aptius fieri quivit. —
Porro mystice per Petrum designantur perfectiores, ad quos præcipue pertinet in altum ducere, id est profunda scrutari mysteria, et difficiliora cognoscere, atque de talibus inferiores instruere, ut in libro de Ecclesiastica hierarchia divinus Dionysius scripsit.9 Per adjutores vero Petri signantur inferiores, ad quos pertinet retia laxare, hoc est verba ordinate connexa ad aliorum conversionem exprimere.
Et respondens Simon, dixit illi: Præceptor, id est tu, Jesu, qui tantæ es auctoritatis ut rite voceris Præceptor, cui et protinus obedire condignum est, per totam noctem laborantes ad capiendum pisces, nihil, hoc est nullum piscem, cepimus. Quod quamvis naturaliter accidere potuerat, sicut quotidie accidit, divina tamen dispensatione tunc sic evenisse opinor, ut Christi potestas in sequenti miraculo clarius reluceret, atque per hoc alii plus roborarentur in fide, Deumque amplius glorificarent. In verbo autem tuo, hoc est propter hanc tuam locutionem, et ex spe capiendi pisces merito obeditionis, qua tuis verbis jam obediemus, laxabo rete ad piscandum cum meorum adjutorio sociorum. Et in hoc promptitudo obedientiæ S. Petri commendatur, quia secundum naturam videbatur tunc infructuosum laxare retia, quum naturaliter non appareret spes capiendi pisces.
Et quum hoc fecissent, concluserunt Simon Petrus ac socii ejus, piscium multitudinem copiosam. In quo docemur, quam fructuosum sit obedire. Denique, juxta intelligentiam spiritualem, quemadmodum Petrus Christo jubente laxavit retia ad piscandum, quamvis ante tanto tempore et conatu nihil cepisset; ita prælati, et doctores ac prædicatores, juxta sacræ Scripturæ præceptum seu exhortationem extendere debent spirituale rete, id est coordinata seu apte connexa et condependentia documenta, ad aliorum conversionem, instructionem, profectum, cum fiducia subventionis divinæ; sicque vicissim Domino auxiliante multum proficient, in quibus ante nil profecerunt. Propterea Timotheo scripsit Apostolus: Insta opportune, importune.10 Rumpebatur autem rete eorum, hoc est, partim rumpi cœpit. Non tamen aliquis excidit piscis: quod etiam miraculum fuit.
Et annuerunt sociis qui erant in alia navi, videlicet Jacobo et Joanni, ut venirent ad eos navigio, et adjuvarent eos. Annuerunt autem, id est, nutu seu signo, non verbis, insinuaverunt, quia præ admirationis magnitudine loqui vix poterant, et præ reverentia Christi vix loqui audebant. Sic et spirituales piscatores, videlicet prælati et prædicatores, quum se viderint non posse ad portum salutis universos perducere, quos de sæculo isto velut ex procellosissimo mari aliqualiter abstraxerunt, atque ad pœnitentiam induxerunt, alios viros idoneos debent in adjutores quærere, invitare, assumere, ut conversos ac pœnitentes custodiant, dirigant, accendant, et ad finem beatum perducant. Sed quidam superbi et præsumptuosi sunt nimis, qui de propriis viribus ac virtutibus fatue confidentes, aliorum auxilium sibi necessarium non arbitrantur, quum tamen se ipsos regere insufficientes probentur.
Et venerunt ex alia navi, et impleverunt omnes simul ambas naviculas, ita ut pene mergerentur. Quo patet, quod maxima piscium multitudo exstitit capta. Ita et spiritualiter, pluribus verbum Dei digne ac efficaciter prædicantibus, plurimi convertuntur. Porro, per naviculas designantur particulares Ecclesiæ seu congregationes devotæ, quæ pene merguntur, dum multi recenter conversi in eis sunt, in quibus vitiorum reliquiæ et pronitates ad vitia manent: in quibus tam ipsi quam alii sæpe periclitantur, dum alii nondum ita perfecti sunt ut illorum imbecillitates valeant æquanimiter tolerare.
Quod quum videret Simon Petrus, procidit ad genua Jesu, dicens. Honor enim virtuoso debetur atque prælatis: ideo sicut Petrus credidit Jesum esse maximæ sanctitatis et auctoritatis, ita et magnam ei reverentiam exhibebat.11 Nempe et ante miraculum istud credidit Jesum esse Christum, quando videlicet Andreas frater ejus dixit ad eum, Invenimus Messiam qui dicitur Christus, et duxit eum ad Jesum, ut Joannes ait: unde viso miraculo isto, aucta fuit in eo hæc fides. Exi a me, quia homo peccator sum, Domine, hoc est, tibi tam potenti, magno et sancto ego tam vilis et fragilis adsistere sum indignus. Itaque ex magnitudine miraculosi effectus, majestatem causæ, videlicet excellentiam Christi, pensavit; et quia opposita juxta se posita clarius innotescunt, quo Petrus Christi virtutem excellentiamque magis consideravit, eo propriam parvitatem ac fragilitatem evidentius intellexit, humiliusque expressit. Unde Christum a se exire rogavit, non nisi ex profundissima humilitate; spiritualem vero ejus præsentiam et gratiosam adsistentiam valde optavit. Et centurioni similis fuit dicenti: Domine, non sum dignus ut intres sub tectum meum, etc.12 Similis quoque fuit sponso Virginis gloriosæ, qui voluit eam ex simili causa relinquere, tanquam cohabitatione illius indignus, secundum quosdam Sanctorum. De spirituali vero et gratiosa præsentia semper optanda dicit Gregorius: Si te peccatorem consideras, necesse est ut a te Dominum non repellas.
Stupor enim circumdederat eum, et omnes qui cum illo erant, in captura piscium quam ceperant, id est, vehemens admiratio occupavit totaliter corda Petri et sociorum ipsius, ex consideratione tanti prodigii: cujus admirabilitatem tanto certius noverant, quanto in arte piscatoria peritiores fuerunt. Si autem quæratur, qualiter tot pisces ibi tam subito convenerunt, faciliter respondetur, quod Christus omnipotenti sua virtute, angelico quoque obsequio, potuit pisces diversis ex locis illuc cito adducere, imo et pisces de novo creare.
Præterea, sicut Petrus viso hoc signo, nil meritis suis adscripsit, neque inaniter gloriatus est, sed totum se humiliavit, et Christo gratias egit, atque ipsius præsentia se fatebatur indignum; ita dum prædicator quosdam aut multos converterit, totum divinæ attribuat pietati, et gratias Deo agens nullatenus extollatur, imo se indignissimum arbitretur ut per eum Spiritus Sanctus talia operetur, et Domino se prosternat. Ex his quoque ostenditur magnitudo devotionis fervorisque Petri, quod ipse solus ad genua corruit Christi, quum tamen senior esset. Similiter autem Jacobum et Joannem, filios Zebedæi, qui erant socii Simonis in piscando, circumdedit stupor. Conformiter omnem hominem stupor merito implet, quando subtiliter pensat a paucis Christi Apostolis idiotis totum mundum tam celeriter fuisse conversum ad tam incomprehensibilem fidem ac arduissimam legem, quod omni pene miraculo mirabilius reputatur:13 in quo et facta olim miracula, tanquam in suo effectu satis relucent. Unde nec opus est ea sæpius iterari, quanquam Deus ex sua misericordia infinita frequenter iteravit ea, ad excitandam hominum tarditatem, qui præterita non advertunt, nec inchoationem ac processum Ecclesiæ sagaciter intuentur, atque ad confutandam hæreticorum infideliumque animorum insaniam.
Et ait ad Simonem Jesus. Quemadmodum enim Christum specialiter honoravit, et humilius ei genua flexit, sic meruit singulariter consolari et honorari a Christo: quoniam cor contritum et humiliatum Deus non despicit, sed exhilarat, et confortat.14 Unde et primo Regum Dominus protestatur: Quicumque glorificaverit me, glorificabo eum;15 qui autem contemnunt me, erunt ignobiles. Noli timere, inordinato timore, ex consideratione tuæ fragilitatis et culpæ, ex contemplatione quoque signi hujus et excellentiæ meæ, ut ideo petas me exire a te; sed in consideratione pietatis et gratiæ meæ respira et gaude. Hoc etiam omnibus nobis servandum est. Ex hoc enim, hoc est cito post tempus istud, vel post istud piscationis officium; aut certe, « ex hoc », id est merito hujus obedientiæ tuæ ac reverentiæ mihi exhibitæ, loquendo de merito congrui, non condigni; homines eris capiens, hoc est, prædicator et apostolus eris, et prædicationibus, miraculis, orationibus, exemplis et meritis tuis, multos convertes, et intra Ecclesiam colliges, sicut intra sagenam colliguntur detinenturque pisces. Nam et ipsa Ecclesia comparatur sagenæ, Christo dicente : Simile est regnum cœlorum sagenæ missæ in mare.16 Juxta quam similitudinem apud Jeremiam loquitur Deus : Ecce ego mittam piscatores multos, et piscabuntur eos.17
Et subductis ad terram navibus, utpote duabus præfatis naviculis, relictis omnibus18, id est cunctis qui aderant ibi hominibus, vel omnibus quæ ibi habebant, scilicet navibus et contentis in eis, secuti sunt eum, hoc est, per tempus et aliquale spatium ex reverentia Christi iverunt cum eo;19 postea tamen redierunt ad sua, secundum doctores. Nam alia die post hæc ad apostolatum vocati fuerunt, et ex tunc non redierunt ad propria. De hoc plenius scripsi super Matthæum et Lucam.
Postremo, a Joanne aliquid huic miraculo simile scriptum est, scilicet qualiter post Christi resurrectionem, Apostoli isti piscantes tota nocte, nihil20 ceperunt, sed mane facto, Christo eis dicente, Mittite in dexteram navigii rete, ceperunt mox centum quinquaginta tres magnos pisces; et ibi pro miraculo additur, quod quum tanti essent, non est scissum rete. Hic vero, ad insinuandum aliud miraculum, fertur quod rete rumpebatur, et naviculæ pene demergebantur, quum tamen pisces non elaberentur. Idcirco per illam piscium captionem de qua scribit Joannes, designatur electorum collectio intra triumphantem Ecclesiam, in qua nulla scissura est, nullum prorsus periculum; per hanc vero, collectio credentium intra Ecclesiam militantem, in qua boni malis miscentur, atque diversa occurrunt pericula, hæreses quoque et schismata.
Footnotes
-
Ps. xliv, 3. ↩
-
I Petr. ii, 19 et seq. ↩
-
Coloss. II, 9. ↩
-
Joann. I, 1. ↩
-
Marc. I, 16. ↩
-
Matth. IV, 18; ↩
-
Luc. viii, 45. ↩
-
Ezech. XXXIV, 4. ↩
-
De Eccl. hier. c. v. ↩
-
II Tim. IV, 2. ↩
-
Joann. 1, 41, 42. ↩
-
Matth. viii, 8. ↩
-
Act. IV, 13. ↩
-
Ps. l, 19. ↩
-
I Reg. ii, 30. ↩
-
Matth. xiii, 47. ↩
-
Jer. xvi, 16. ↩
-
Luc. v, 11. ↩
-
Matth. iv, 20; ↩
-
Joann. xxi, 3 et seq. ↩
Chapter 77 of 243