Sermo 2
QUALITER AUDIENDA SIT PRÆDICATIO VERBI DEI.
AURIS bona audiet cum omni concupiscentia sapientiam. Eccli. iii, 31.
Qualiter Christiani debeant audire prædicationem verbi cœlestis a suis superioribus ac prædicatoribus, ex hodierno evangelio declaratur. Nam dicit Lucas, quod turbæ irruerunt in Jesum, ut audirent verbum Dei.
Primo igitur debent Christifideles copiose atque concorditer properare ad locum prædicationis : quod est contra eos qui lente accedunt tardeque veniunt, ita quod principium prædicationis non audiunt, nec plenam informationem suscipiunt. Videmus quam copiose ac celeriter pauperes pergunt ad locum in quo aliqua magna eleemosyna singulis tribuetur, ut integer panis aut nummus : quanto magis universi credentes festinare deberent ad locum prædicationis, quum verbum Dei sit refectio mentis, panis et potus cordis, et vera opulentia animæ, quia confortat ac recreat mentem, virtutibus ditat eam ? Hinc in Ecclesiastico dicitur : Cibabit illum (utpote hominem justum Deus) pane vitæ et intellectus, et aqua sapientiæ salutaris potabit eum.1 Præterea, quo anima in æternum victura et summæ Trinitatis imagine decorata, præstantior est vili, immundo mortalique corpore, eo plus festinandum esset ad prædicationis auditionem, quam ad materialium panum susceptionem. Nec solum est festinanter eundum ad publicam prædicationem, sed etiam ad quemcumque virum devotum, ad salubrem exhortationem et piam instructionem paratum.
Verumtamen multi jam libentius tendunt ad audiendum vanas confabulationes, ad garriendum, ad comessationes et potationes gulosas (quæ omnia sunt venena et mors animarum), quam ad audiendum verbum salutis. De quibus prædixit Apostolus prima ad Timotheum :2 A veritate auditum avertent, ad fabulas autem convertentur. Tales ergo sciant se esse spiritualiter mortuos, hoc est in peccato mortali damnationisque statu, quia plus diligunt vanitatem quam veritatem, mortem culpæ quam vitam gratiæ, carnalia et terrena quam spiritualia et superna, imo plus quam Deum omnium creatorem. Quod enim quis amplius diligit, de hoc libentius loqui audit, et ad illud magis festinat.
Secundo fideles debent verba prædicationis et salubris exhortationis cum magna aviditate audire, et diligenter advertere, non sicut verba hominis, sed ut verba Dei omnipotentis, quemadmodum ad Galatas tangit Apostolus.3 Deus namque per os prædicatorum et vicariorum suorum sermocinatur. Audiendo enim verba salutis, discit homo sapientiam veram, in qua salus sua consistit, ita quod sine ea nequit salvari. Hinc in Proverbiis Salomon contestatur : Si sapientiam quæsieris quasi pecuniam, et quasi thesaurum effoderis eam, tunc intelliges timorem Dei, et scientiam Dei invenies. Qui ergo veraciter sapientiam appetit salutarem, id est sacræ Scripturæ doctrinam, tam diligenter ac fervide quærat eam, quam diligenter ac fervide quærunt avari pecuniam et thesauros in loco quo sciunt eos esse absconditos. Porro sapientiam quærit, qui verba prædicationis, exhortationis et informationis cum desiderio audit. Auditus namque sensus est disciplinæ, quoniam audiendo, informationem et sapientiæ incrementum accipit homo. Propter quod in Proverbiis iterum habetur :4 Audi, fili mi, disciplinam patris tui; itemque, Audiens sapiens, sapientior erit.5 Hinc scriptum est :6 Audi mandata vitæ; auribus percipe, ut scias viam prudentiæ. Via autem prudentiæ est vera discretio, ut in omnibus ordinate nos habeamus. Præterea, quanto sapientia salutaris seu sacræ Scripturæ doctrina pretiosior ac desiderabilior est omni pecunia et thesauro, tanto est utique avidius incessabiliusque quærenda et conservanda. Est autem incomparabiliter pretiosior illis, quemadmodum in Proverbiis legitur : Pretiosior est sapientia cunctis opibus; et omnia quæ desiderantur, huic non valent comparari.7 Unde et rursus ait Sapiens : Præposui sapientiam regnis et sedibus, et divitias nihil esse duxi in comparatione illius.8
Contra hæc agunt qui verba prædicationis, exhortationis et instructionis cum somnolentia et tædio audiunt, imo ex somnolentia non audiunt, et præ tædio non advertunt : quod est signum animæ vitiis mortuæ. Nam sicut corporalem cibum diu abominari, est signum infirmi moriturique corporis; sic verbum Dei non affectare, sed fugere, est signum languidæ, imo et mortuæ animæ, juxta illud Psalmi :9 Omnem escam abominata est anima eorum, et appropinquaverunt usque ad portas mortis. Omnem ergo somnolentiam, torporem et mentis distractionem in prædicatione et exhortatione ac informatione salubri abjiciamus.
Tertio Christiani debent verba prædicationis et salutis memoriter retinere, quoniam magna negligentia est oblivioni hæc tradere, et multa inde mala contingunt, videlicet de peccatis in peccata corruere. Idcirco Propheta loquitur Deo :10 In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi. Hinc Moyses ait : Ne obliviscaris verborum Domini Dei tui, et ne excidant de corde tuo cunctis diebus vitæ tuæ.11 Unde in lege Moysis, animalia non ruminantia reputabantur immunda et ad edendum inepta;1213 animalia vero ruminantia judicabantur munda et esui apta. Per animalia ruminantia intelliguntur homines diligentes, qui verba Dei quæ audierunt et sciunt, mente revolvunt, memoriter tenent, frequenter considerant, quatenus juxta eadem vivant. Unde de viro justo fertur in Psalmo: In lege Domini voluntas ejus, et in lege ejus meditabitur die ac nocte.14
Contra hæc agunt quamplurimi qui prædicatione et exhortatione seu informatione audita, mox ad inutilia se effundunt, confabulantur, cachinnant, nec quid prædicatum sit diligenter recogitant, similes animalibus non ruminantibus ac immundis. Qui autem totum retinere non valet, aliqua saltem retineat, et ea præsertim quæ sibi utiliora sunt pro suorum exstirpatione vitiorum et adeptione virtutum. Hinc S. Joannes Chrysostomus, Constantinopolitanus archiepiscopus, consuevit subditos suos sibi hinc inde obviantes interrogare de iis quæ prædicavit, atque oblitos acriter increpavit: per quod eos induxit ad tenacem ac diligentem prædicationum suarum memoriam.
Quarto credentes debent verba prædicationis ac salutis cum obedientia veloci audire, quemadmodum Petrus, Joannes et Jacobus, Christo hortante, protinus adimplere cœperunt quod eis commisit.15 Ad hoc equidem ordinatur moralis instructio et prædicatio de pertinentibus ad salutem, ut juxta eas vivamus. Propter quod Jacobus ait apostolus: Scienti bonum et non facienti, peccatum est illi;16 atque Psalmista: Intellectus bonus omnibus facientibus eum, id est opere adimplentibus quod agendum esse intelligunt.17 Imo, ut princeps Apostolorum testatur, Melius est non cognoscere viam justitiæ, quam post cognitionem retrorsum reverti.18 Itaque qui superbus est, audita prædicatione contra superbiam, protinus se emendet, de sua elatione pœniteat, confiteri proponat, satisfacere studeat; et quanto erat superbior, tanto ad profundiorem se donet humilitatem, quia contraria contrariis curantur. Similiter, qui avarus aut luxuriosus est, dum contra vitia quibus sordet, audierit prædicari, statim pœniteat, et sicut de superbo prætactum est agat: quoniam Christus testatur, Nisi pœnitentiam egeritis, omnes simul peribitis.19 Nec admittenda est mora, quia quo in peccatis quis diuturnius jacet, eo difficilius surgit, et tempore infirmitatis sua infirmitate sic premitur, ut per eam ad pœnitendum minus aptus reddatur; talisque pœnitentia ex timore servili damnationis æternæ plus solet oriri, quam ex amore Dei et zelo virtutum: ideo ad salutem non prodest. Unde periculosissimum ac stolidissimum est differre. Propter quod Ecclesiasticus docet: Non tardes converti ad Dominum, et ne differas de die in diem;20 subito enim veniet ira Dei, et in die vindictæ disperdet te.
Verumtamen quidam sunt ita indurati et excæcati, ut ex prædicatione non solum non proficiant, sed et pejores reddantur: quia dum contra vitia quibus fœdantur, audiunt prædicari, irrident aut indignantur. Qui distant longissime a salute, quum Salomon fateatur: Egestas et ignominia ei qui deserit disciplinam;21 qui autem acquiescit arguenti, glorificabitur. Semper ergo dociles atque tractabiles simus, quoniam in Ecclesiastico scriptum est: Cor durum male habebit in novissimo, et cor nequam gravabitur doloribus.22
Quinto audienda sunt verba prædicationis cum imitatione Christi perseverante atque finali, ut prædicatione finita, fideles qui adfuerunt, Christum spiritualiter imitentur imitatione stabili et completa. In cujus signum Petrus et socii ejus corporaliter secuti sunt Christum, quum prædicationem ejus audissent.23 Ita et nos Christum in virtutibus imitemur, quemadmodum ipse hortatur: Qui mihi ministrat, me sequatur.24 Discamus ergo a Christo, quia mitis est et humilis corde;25 simus timorati, maturi et custoditi in omnibus. In cibo, potu, vestitu, somno et possessionibus rerum sit quilibet moderatus; futurum Dei judicium et infernale supplicium a nostris nunquam recedat memoriis; linguam a superfluis et illicitis restringamus eloquiis; divina semper observemus præcepta et mandata Ecclesiæ.
Legitur de S. Clemente, qui fuit filius nobilissimi civis Romani, et de imperatoris progenie nati, quod quum Clemens iste adhuc puer erat atque gentilis, avidissimus fuit ad cognoscendum veritatem et animæ rationalis immortalitatem: unde studio philosophiæ ferventer intentus fuit. Quumque Barnabas apostolus Romam venisset, et prædicare cœpisset ibidem fidem Christi, S. Clemens accepit eum in suo hospitio. Et quum B. Barnabas retulisset Clementi de sapientia, sanctitate atque miraculis Petri apostoli, Clemens valde accendebatur videre et audire Petrum apostolum: unde post modicum tempus, rebus suis dispositis, venit a Roma ad Terram sanctam, et S. Petro invento, fidelissime ac familiarissime ei adhæsit. Sed et S. Petrus specialissime dilexit Clementem, ex quo tam ferventissimus fuit cognoscere veritatem: unde postea cum B. Clemente venit Romam. Quumque beatissimus Petrus ex divina revelatione agnosceret tempus suæ passionis ac mortis instare, convocatis fidelibus, ordinavit S. Clementem suum in papatu successorem. Mortuo igitur S. Petro, Clemens Papa innumerabiles Romanos ac alios per se ipsum et per suos discipulos ad fidem Christi convertit, et multa præclarissima fecit miracula.
Footnotes
-
Eccli. xv, 3. ↩
-
II Tim. IV, 4. ↩
-
Galat. I, 11, 12. ↩
-
Ibid. I, 8. ↩
-
Prov. I, 5. ↩
-
Baruch III, 9. ↩
-
Prov. III, 15. ↩
-
Sap. VII, 8. ↩
-
Ps. CVI, 18. ↩
-
Ps. CXVIII, 11. ↩
-
Deut. IV, 9. ↩
-
Deut. XIV, 6-8. ↩
-
Lev. XI, 3-7; ↩
-
Ps. 1, 2. ↩
-
Matth. IV, 18-22. ↩
-
Jacob. IV, 17. ↩
-
Ps. CX, 10. ↩
-
II Petr. II, 21. ↩
-
Luc. XIII, 3, 5. ↩
-
Eccli. V, 8, 9. ↩
-
Prov. XIII, 18. ↩
-
Eccli. III, 27, 29. ↩
-
Luc. V, 11. ↩
-
Joann. XII, 26. ↩
-
Matth. XI, 29. ↩
Chapter 78 of 243