Sermo 6
QUAM FELICITER IRRUANT IN JESUM BONI RELIGIOSI, QUAM FELICISSIME AUTEM ATQUE DELICIOSISSIME VERI CONTEMPLATIVI.
QUUM turbæ irruerent in Jesum, ut audirent verbum Dei, etc. Luc. v, 1.
Exemplo turbæ istius docemur, quam avide et ferventer debeamus verbum Dei audire. Irruamus ergo et nos in Jesum, ut audiamus verbum Dei. Sed quum Dominus Jesus ad dexteram sedeat Dei Patris et in throno gloriæ ejus, quomodo poterimus nos vermiculi in terra repentes, in ipsum irruere?12 Verum ad hoc faciliter respondetur. Non enim est Christus longe ab unoquoque nostrum, quia in ipso (secundum quod Deus est) vivimus, movemur, et sumus;3 et sicut æternaliter est, ita ubique est. Qui et veraciter protestatur: Ubi fuerint duo vel tres congregati in nomine meo, ibi in medio eorum sum.4 Sed quid est in Jesum hoc modo irruere? Et respondendum, quod in Jesum irruere, est ad ipsum ferventer accedere, juxta illud: Accedite ad eum, et illuminamini.5 Apostolus quoque: Adeamus (inquit) cum fiducia ad thronum gratiæ ejus.6 Porro accessus iste ad incircumscriptibilem et ubique præsentissimum Deum, spiritualis est et mentalis, non corporalis; sicque ad Christum accedere, est se ad ejus gratiam præparare, ipsius auxilium invocare, ejus gratiosam inhabitationem, allocutionem internam, illuminationem supernam desiderare, ipsum diligere, contemplari et colere, spiritualiterque proficere. De quo salubri secretissimoque accessu ait ad Hebræos sanctus Apostolus: Accessistis ad montem Sion, et civitatem Dei viventis, et Jerusalem cœlestem, et multorum millium angelorum frequentiam, et judicem omnium Deum.7 Quanto autem prætactos ferventius atque frequentius facimus actus, tanto impetuosius bona impetuositate, hoc est laudabilius ac celerius, in Jesum irruimus.
Deinceps, in Dominum Jesum Christum salubriter irruit, qui ejus vestigia efficaciter affectuoseque sequitur, qui ejus humilitatem, mansuetudinem, patientiam, paupertatem, constantiam, caritatem sectatur, discens ab ipso quia mitis est et humilis corde8, et sciens quod omnes qui volunt pie vivere in Christo, persecutionem patientur, nec timendi sint qui corpus occidunt, sed incomparabiliter sit timendus qui potestatem habet corpus et animam perdere atque projicere in gehenam.910 Itaque, qui in adversis Christi amore lætatur, qui in omnibus prompte obedit intuitu ejus qui factus est obediens Patri usque ad mortem, qui sinceriter et ferventer abnegat semetipsum11, et crucem suam portat quotidie12, qui non solum viam mandatorum currit, sed semitam quoque evangelicorum consiliorum volat ac pervolat, in observantiis sanctis fervens, universa quæ Ordinis sunt strenue implens, iste feliciter irruit in Jesum.13
Verumtamen adhuc invenitur sublimior atque felicior irruentia quædam in Jesum, de qua fertur in Canticis:14 Tenui illum, nec dimittam; et rursus, Quis mihi det te fratrem meum, ut inveniam te foris, et deosculer apprehendamque te?15 Ipse quippe est Sponsus cœlestis, cujus amore languet anima sancta viatrix, sitiens ad illum quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum.1617 Hæc ergo sublimior in Jesum irruentia, est amorosus ipsius amplexus, osculumque occultum, dum anima Deitatis amore succensa, levat se super se, et summæ lucis primæque veritatis contemplationi infigitur, tamque profunde, amorose ac limpide incomprehensibilem contemplatur, miratur, et ei unitur, imo immergitur, quod in divitias gloriæ ejus interminabiles rapitur, et in infinitæ beatitudinis abyssum demergitur, atque in increatæ majestatis immensitatem saluberrime absorbetur.18 Et tunc amore devicta, pudoris oblita, eum qui essentialiter et vere interminabiliter bonus, pulcher, dulcis ac sapiens est, brachiis amplectitur caritatis, ac totis deosculatur præcordiis. Tuncque veraciter audit, plane intelligit, sine difficultate advertit, quid loquatur in ea Dominus Deus Jesus Christus sponsus cœlestis, qui tunc instruit eam secretius, et verba arcana loquitur ei, consolaturque eam, et multa ei revelat.
His igitur modis gradatim accedamus et irruamus in Jesum. Et quia nemo repente fit perfectus et summus, sed paulatim proficitur, accedamus et irruamus in Christum: primo, per suæ humanitatis speculationem, per suæ obedientiæ, caritatis et patientiæ, humilitatis, paupertatis, constantiæ ac mansuetudinis assiduam considerationem, ardentem, indefessam et stabilem imitationem; deinde, per suorum beneficiorum ac promissorum attentionem, præsertim per suæ dignissimæ incarnationis ac passionis intuitionem, cruciformemque assecutionem; deinceps, per suæ puræ et infinitæ bonitatis, æternæ ac supersplendidissimæ veritatis ferventissimam contemplationem sincerissimumque amorem; et postremo, per osculum cœliforme atque amplexum internum supernaturalem prætactum.
Denique, sic irruamus in Jesum, ut audiamus Verbum Dei, videlicet ipsummet, de quo ait Evangelista: In principio erat Verbum. Unde fatetur Propheta: Audiam quid loquatur in me Dominus Deus; itemque, Beatus homo quem tu erudieris, Domine. Qui enim ab istis transitoriis et terrenis se abstrahit, et ab omni carnali, sensuali, privato amore se purgat, seque intus et extra custodit, ut Deo sincerius queat vacare ac ejus succendi amore: is utique audit frequenter Deum sibi intus loquentem et sua unctione se instruentem, et divino acquiescit instinctui atque angelicæ inspirationi. Cum tali equidem homine est sermocinatio Dei, et in eo quasi in thalamo requiescit, et loquitur ad cor ejus.19
Præterea, audiamus Dominum Salvatorem nobis in Scripturis incessanter loquentem, per suos quoque vicarios superiores nostros nos admonentem et corripientem, seu per fratres nostros salubriter nos affantem; et obedientes simus in omnibus istis, ut cum omni diligentia et reverentia opus Dei agamus, vocatione hac digne conversari conemur, in cunctis virtutibus quotidianum sortiamur profectum, ut simus coram Deo quotidie magis ac magis solliciti, custoditi et timorati, atque in verbis et factis amplius ordinati, et omni die magis perfecti, imperturbabiles, stabiliti.2021 Ad laudem et gloriam Dei.22
Footnotes
-
Ephes. I, 20. ↩
-
Marc. XVI, 19; ↩
-
Act. XVII, 27, 28. ↩
-
Matth. XVIII, 20. ↩
-
Ps. XXXIII, 6. ↩
-
Hebr. IV, 16. ↩
-
Hebr. XII, 22, 23. ↩
-
Matth. XI, 29. ↩
-
Matth. X, 28. ↩
-
II Tim. III, 12. ↩
-
Philipp. II, 8. ↩
-
Luc. IX, 23. ↩
-
Ps. CXVIII, 32. ↩
-
Cant. III, 4. ↩
-
Cant. VIII, 1, 2. ↩
-
Ps. XLI, 2. ↩
-
Ps. II, 5. ↩
-
Thren. III, 28. ↩
-
Ps. LXXXIV, 9. ↩
-
Prov. III, 32. ↩
-
I Joann. II, 27. ↩
-
Osee II, 14. ↩
Chapter 82 of 243