Sermo 5
DE CARITATE ET COMPASSIONE FRATERNA, ALIISQUE VIRTUTIBUS QUÆ MAXIME COENOBITAM DECENT.
ESTOTE compatientes, fraternitatis amatores, misericordes, modesti et humiles. I Petr. III, 8.1
Quoniam divina lege invariabiliter est sancitum ut sicut se habet homo ad proximos suos, ita se Deus ad hominem habeat, hinc frequentissime ac seriosissime sacra hortatur Scriptura, ut simus non solum Deo devoti ac subditi, sed proximis quoque caritativi, pii et subvenientes. Idcirco in præsentis dominicæ epistola, gloriosissimus princeps Apostolorum hortatur nos primo ut simus « compatientes ». Omnibus ergo afflictis, tentatis, captivis et lapsis pie condoleamus, maxime in peccata collapsis, quum malum culpæ sit incomparabiliter deterius malo pœnæ. Ideo Paulus hortatur: Consolamini pusillanimes, suscipite infirmos, patientes estote ad omnes.2 In Ecclesiastico quoque docetur: Non desis plorantibus in consolatione; et non te pigeat visitare infirmum. Itaque fratres nostros corporaliter spiritualiterve infirmos pie et compassive portemus; et si quempiam tentatum aut discordantem viderimus, ad ejus relevamen ac pacificationem fideliter laboremus, Deum orando et ipsum hortando, seu alio modo. Contra hæc agunt quidam prorsus pusilli ac nimium imperfecti, qui quum personaliter onerosi sint et portari indigeant, pieque tolerentur, alios tamen portare non volunt: imo si quid gratiæ alicui impendatur, aut sufferatur, seu omnia instar aliorum non egerit, protinus indignantur, detrahunt, judicant, conqueruntur. Isti sunt indiscreti, ingrati, immisericordes, et pietate quæ eis exhibetur indigni: ideo se emendare non differant.
Insuper docet princeps Apostolorum, ut 1 Petr. III, 8. simus « fraternitatis amatores », id est fratrum nostrorum et communionis eorum dilectores. Propterea bonum commune ac generale, omnium mutuam sanctam dilectionem, pacem atque concordiam semper cordialissime appetamus, et pro viribus procuremus, orando, monendo, pacificando et amabiliter conversando. Sed hujus Prov. VI, 19. oppositum agunt perversi, qui sunt membra satellitesque diaboli, qui inter fratres discordiam seminant, magisque gloriantur si inter quosdam ad quos non satis sincere afficiuntur, viderint dissensionem et aversionem, quam pacem, consensum ac dulcem caritatis affectum.
Amplius, juxta Archiapostoli documenta, simus « misericordes », non crudeles. Viscera enim impiorum crudelia; et non est 1 Petr. III, 8. Prov. XII, 10. Eccli. XXI, 15. Matth. V, 7. sensus ubi abundat amaritudo. Beati autem misericordes, quoniam misericordiam consequentur. Actibus ergo totius pietatis 1 Petr. III, 8. simus pro posse semper intenti, et pro communi bono Ecclesiæ, pro universis peccato oppressis, pro vivis ac mortuis ferventissime intercedere non cessemus, præcipue pro propinquis, commissis et benefactoribus.
Simus quoque « modesti » in omnibus, ut sanctus hortatur Isidorus doctor et episcopus: Sit in gestu tuo gravitas, in motu simplicitas, in incessu honestas; nihil dedecoris, nihil lasciviæ, nil petulantiæ aut insolentiæ vel levitatis in incessu tuo appareat. Denique gestus hominis, maxime religiosi, in omni actu sit gratiosus absque mollitie, et quietus sine dissolutione, gravis sine tarditate, alacer sine inquietudine, et maturus sine protervitate ac turbulentia, ut Hugo de S. Victore disseruit. Qui iterum ait: Temperanda est facies et modificanda in gestu suo, ut nec proterve exasperetur, nec molliter dissolvatur, sed semper habeat dulcedinem rigidam et dulcem rigorem. Itaque in motu et incessu, in verbo, vestitu omnique gestu moderammen servemus, ut sic, juxta Apostolum, modestia nostra nota sit omnibus. Unde Philipp. IV, 5. et Augustinus: In omnibus (inquit) motibus vestris nil fiat quod cujusquam offendat adspectum, sed quod vestram deceat sanctitatem. Dispositio namque mentis in corporis apparatu relucet, ita quod quædam vox animi est corporis motus. Hinc exterior levitas, discursus, curiositas atque loquacitas, interioris instabilitatis, levitatis, curiositatis et dissolutionis sunt indicia. Propter quod in Ecclesiastico fertur: Ex visu cognoscitur vir, et ab Eccli. XIX, 26, 27. occursu faciei cognoscitur sensatus; amictus corporis, et risus dentium, et ingressus hominis, annuntiant de illo. Hinc quoque Salomon loquitur: Quomodo in aquis Prov. XXVII, 19. resplendent vultus prospicientium, sic corda hominum manifesta sunt prudentibus (quia videlicet per exteriora, interiora cognoscunt).
Quum ergo hæc ita se habeant, quid est quod nos religiosi sacerdotesque Domini, nos viri barbati et in religione antiqui, sumus tam dissoluti in moribus, tam immoderati in verbis, tam pueriles in risibus, tam præcipites in eundo, ita ut sæpius instar picarum currere videamur et prosilire? Non solum in loco colloquii et inter nos, sed et interdum in divinis et coram extraneis taliter nos habemus, Deum inhonorantes, proximos scandalizantes, nec solum confundentes nos ipsos, sed et sanctæ religioni ac sacris ordinibus derogantes. Et dici potest de nobis: Homo quum Ps. XLVIII, 13, 21. in honore esset, non intellexit. Quid ergo incumbit nobis, nisi vel emendatio magna, aut pœna intoleranda?
Denique, ultra prætacta Archiapostolus jubet ut « humiles » simus. Quamvis enim, teste Scriptura, coram Deo et hominibus odibilis sit superbia, in nullo tamen genere hominum tam detestanda ac monstruosa, tam fœda et odienda exstat superbia sicut in religiosis, quos oportet esse morPhilipp. IV, 5.
Eccli. XIX, 26, 27.
Prov. XXVII, 19.
Ps. XLVIII, 13, 21.
1 Petr. III, 8. Eccli. X, 7. tuos mundo atque in omnibus resignatos, nec aliquid sæculi hujus appetere, sed subjectione et abjectione gaudere: quod et eorum prætendit habitus atque professio. Ideo elatus monachus est monstrum turpissimum coram Deo; humilitas autem facit religiosum Deo et suis confratribus valde amabilem, et ad omnem disponit profectum.
Amplius, ad perfectam patientiam summus Apostolus nos hortatur, in tantum ut nulli malum pro malo reddamus, nec maledictum pro maledicto, sed maledicentibus benedicamus:3 quia in hoc vocati summus potissimum nos religiosi, ut tali ac tanta patientia benedictionem Dei hereditemus, et æternaliter possideamus. Oportet etenim ut religiosus in omnibus frangat, vincat, abneget, vitaliterque mortificet semetipsum, propriam voluntatem, appetitum naturæ, desideria culpæ; subsannationes quoque, injurias, derisiones, tribulationes, exercitationes, quasi aquam dulcifluam bibat, atque in talibus quasi in omnibus divitiis glorietur, omne reputans gaudium quum in varias tentationes inciderit, ut Christi sectetur vestigia, et suo Domino pro se multa passo aliqualiter conformetur.45
Subinde, in hodierna epistola introducit primus et summus Apostolus verba Psalmistæ, ad demonstrandum quam necessaria ad salutem sit refrenatio linguæ.67 Vir enim linguosus non dirigetur in terra; et qui multis utitur verbis, lædit animam suam.8 Qui autem moderatur labia sua, prudentissimus est, sicut de hoc multa sunt in præcedentibus sermonibus allegata.9
Præterea in ista epistola tangitur ratio cur propter adversitates et persecutiones non debeamus ab actibus bonis cessare, quum dicitur: Quis est qui vobis noceat, si boni, id est virtutis, seu Christi essentialiter boni secundum quod Deus est, æmulatores, id est amatores ac imitatores, fueritis?10 quasi dicat, Nullus: quia etsi iniqui persequantur ac spolient atque interimant justos, totum hoc ineffabiliter prodest eis, et ad copiosissimam eis cooperatur salutem, dummodo æquanimiter ferant. Unde S. Petrus subjungit:11 Si quid patimini propter justitiam, beati eritis. Et Christus: Beati (inquit) estis quum maledixerint vobis homines, et persecuti vos fuerint;12 gaudete in illa hora, quia merces vestra copiosa est in cœlo. Sunt autem quædam bona hominis vere et absolute, quæ ei invito auferri non queunt, ut sunt spirituales divitiæ, gratia et virtutes, ac dona et fructus Spiritus Sancti, ac merita sua. Cetera sunt quæ ei etiam non volenti possunt auferri, quæ non sunt bona ejus nisi secundum quid. Itaque, si quis Frater devotus et vere religiosus ac speciali gratia decoratus, propter zelum suæ justitiæ et propter opera virtuosa videat se contemni, gravari, aut a quibuslibet promotiunculis ad officia impediri, non frangatur, nec contristetur, nec cesset a bonis, sed Deo regratietur, qui quosdam a se valde electos atque dilectos non permittit exterioribus implicari neque ad prælationes perduci, sed potius in abscondito vultus sui sibi soli vacare, et spiritualibus ac divinis, nocte ac die, pura, fixa, amorosa ac libera mente intendere.13
Footnotes
Chapter 81 of 243