Sermo 4
Ad religiosos
DE UNANIMITATE, PACE ET FRATERNA IN BONO CONCORDIA.
OMNES unanimes in oratione estote. I Petr. III, 8.
Beatissimus apostolici ordinis princeps in compendiosissima hodierna epistola multipliciter ac saluberrime nos informat. Primo, ut unanimes simus, sicut et Christus in Evangelio jubet, dicendo:1 Pacem habete inter vos.2 Et rursus: Beati (inquit) pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur. Miseri ergo sunt discordes et contentiosi, quum reputentur servi filiique diaboli, et ab Ecclesia alieni, dicente apostolo Paulo: Si quis videtur contentiosus esse, nos talem consuetudinem non habemus, neque Ecclesia Dei. Et rursus:34 Non est (inquit) Deus dissensionis, sed pacis.5
Denique, quamvis Christifideles debeant in omni bono actu esse unanimes, nunc tamen specialiter exhortatur Archiapostolus, ut in oratione exsistant unanimes, quatenus concorditer exorando, gratiam conservandi unanimitatem, caritatem aliasque virtutes adipiscantur a Deo. Specialiter quoque unanimiter debemus orare, quia omnes veraciter christiani, sunt unus exercitus Dei, jugiter prælians contra aciem vitiorum et impugnationes diaboli. Quum ergo eosdem adversarios, et adversarios valde fortes, atrocissimos ac callidissimos, habeamus, et eadem nobis instent pericula, et pericula prorsus gravissima, utpote amittendi gratiam in præsenti et gloriam in futuro, ac incidendi damnationem æternam, omnino nobis incumbit necessariumque consistit ut in oratione unanimes simus, auxilium Dei et ejus defensionem ac salutarem postulantes triumphum: quemadmodum in libris Regum et Paralipomenon, ac Machabæorum et Judith, multoties legitur, quod filii Israel contra adversarios pugnaturi, Deum ferventer, instanter, unanimiter invocabant, non verbis dumtaxat, sed et jejuniis, abstinentiis, ciliciorum indutionibus et lacrimarum effusionibus, cum omni humiliatione, compunctione et confessione. Si igitur illi contra hostes visibiles pugnaturi, pro temporali morte evadenda ita egerunt, quanto magis veri Israelitæ et milites Christi, quibus incessabile contra invisibiles ac crudelissimos hostes bellum est, Deum indesinenter debent cum omni compunctione, lacrimatione, humiliatione, confessione et corporis castigationibus invocare, quatenus æternæ mortis evadant pericula, et gaudia impetrent sempiterna?
Quum ergo in periculosissimo statu simus et mutua ope indigeamus, oremus pro invicem. Nec unus impediat alterum, nullus nostrum adjutor sit dæmonum, fratrem suum perturbando, gravando, aut quovis modo scandalizando, seu aliquo modo ad culpam in verbis aut factis trahendo;678 sed quæ pacis sunt, sectemur, et quæ ædificationis sunt, in invicem custodiamus.9 Unusquisque exemplariter conversando, ferventer agendo, irreprehensibiliter incedendo, ædificet et inflammet suos confratres. Opportunis quoque temporibus exhortemur nos invicem verbis sacris ad prælium spirituale, ad unanimitatem, ad mutuam opem, ad omnem virtutem, juxta illud Apostoli: Adhortamini vos ipsos per singulos dies, ut non obduretur quis ex vobis fallacia peccati.
Denique, sicut caritas, ita et filia ejus ac germen, vera unanimitas, cunctis fidelibus summe necessaria perhibetur. Propter quod affectuosissime monet Apostolus: Si qua consolatio in Christo, si quod solatium caritatis, si qua societas spiritus, si qua viscera misericordiæ, implete gaudium meum, ut idem sapiatis, unanimes, id ipsum sentientes.10 Unanimitas autem idem est quod concordia, utpote diversorum animorum in idem consensus. De quo Leo Papa: Gratia (inquit) Patris cœlestis, non dissimiles, non discordes, sed unum sentientes unumque amantes adoptavit in filios et heredes; ad unam reformatos imaginem oportet animum habere conformem. Hæc sancta concordia inter præcipua computatur bona a sapiente quodam, qui fatetur: In tribus beneplacitum est spiritui meo, quæ sunt probata coram Deo et hominibus: concordia fratrum, amor proximorum, et vir et mulier bene sibi consentientes. Imo, ut sanctus ait Bernardus, non est in terris expressior angelicæ conversationis similitudo, quam unitas et concordia vitæ socialis, præsertim in cœnobiis. Ideo semper solliciti simus servare unitatem et concordiam spiritus in vinculo pacis.11 Quod quam summe ac singulariter necessarium sit religiosis, sanctus pandit Hieronymus in Regula sua, loquens: Nulla pro certo vita deterior, quam simul degere corpore et non mente; et vere infelices sunt quibus inest, non una, sed diversa voluntas. Sit itaque vobis semper unus affectus, una fraternitas, una voluntas, una proportio morum, una jucunditas, una tristitia, ne quod placet uni, displiceat alteri, et quo gaudet unus, alter tristetur: sicque habere poteritis religionis propositum, si in domo Domini habitetis unanimes.12
Verumtamen est quædam concordia mala, et unanimitas vitiosa eorum qui confæderantur in rebus illicitis, quemadmodum quidam, ex carnali affectu aut commodi temporalis intuitu, aut ex communi quem contra aliquem conceperunt rancore, in pravis concordant: sicut Pharisæi et Sadducæi apostolum Paulum unanimiter impugnabant; quorum concordiam detestandam subtiliter sanctus dissolvit Apostolus, bonam inter eos discordiam seminando. Itaque nulli in rebus illicitis consentiamus, nec quispiam partialitatem in Christi congregatione inducat, aut aliquem sibi fraudulenter alliciat, nec errantem seu contendentem defendat amicum, nec foveat male discordem; sed simus vere concordes in notitia veritatis, in bonitatis et virtutum amore, in verbis et confessionibus oris, Deique laudibus, et observantiis regularibus, cunctisque sanctis operibus. Propter quod ardentissime beatus oravit Apostolus: Deus patientiæ et solatii det vobis id ipsum sapere, secundum Jesum Christum, ut unanimes uno ore honorificetis Deum. Hæc felix concordia in cantu et psalmodia, ac ceteris exercitiis virtuosis, caritatem valde fovet, conservat, auget ac perficit:13 nam sicut ex caritate emanat, sic eam alit ac roborat. Imo quælibet virtus per proprias actiones conservatur atque perficitur: idcirco in exercitiis humilitatis, patientiæ, mansuetudinis et aliarum virtutum nos ipsos assidue actuemus.
Act. XXIII, 6 et seq.
Præterea, quæritur circa prætacta, an discordia et dissensio sint peccata mortalia. Et videtur ex præinductis quod imo, præsertim quum dissensionem inter peccata mortalia Apostolus numeret. Ad hoc Thomas in secunda secundæ respondet: Concordia est actus caritatis qui diversorum corda in unum conjungit: primo et maxime in bonum divinum, quia in Deo q. XXXVII, a. 1. eos connectit, et summo ac incommutabili bono adhærere facit eosdem; secundario autem in bonum proximorum, ut scilicet velint quæ proximis spiritualiter prosint. Quum ergo concordiæ opponitur discordia, constat eam esse peccatum. Dupliciter autem concordia per discordiam tollitur. Primo directe et per se, dum quis scienter et ex intentione discordat ab alio in bono divino vel fraterno, puta in spiritualibus rebus et actibus ad Dei honorem et cultum, seu proximorum profectum sive salutem, spectantibus, in quibus cum aliis concordare deberet: et hoc ex suo genere est peccatum mortale, quum sit caritati contrarium. Secundo per accidens, ut quando aliqui in principali bono consentiunt, sed in aliquibus quæ sunt circa illud dissentiunt, quia uni istud melius veriusve videtur, alteri istud: et ista discordia est præter intentionem, nec est peccatum, nec caritati opponitur, nisi sit cum errore circa ea quæ sunt de necessitate salutis, vel aliquis pertinaciter propriæ æstimationi adhæreat. Hinc dissensio seu discordia inter Paulum et Barnabam orta, non fuit peccatum, quia erat per accidens, nec fuit circa ea quæ sunt de necessitate salutis.14
Ecce hic S. Thomas apertissime asserit, quod scienter et ex proposito discordare ab alio in bono divino, in quo cum illo concordare deberet, sit ex suo genere culpa mortalis. Hoc advertant ac metuant, seque emendent, qui in psalmodia aut divino obsequio dissonanter et discorditer habent se ex proposito et scienter, imo ex passione et aversione, sive ut alium gravent, et suam in hoc mitigent iram ac ulciscantur injuriam in loco, actu et tempore, ubi et quando potissimum omni caritati, devotioni, ædificationi et unanimitati studendum est: ex quibus omnibus eorum excessus non mediocriter aggravatur.
Præterea, sicut discordia contrarietatem importat in interioribus actibus et motibus voluntatis, ita contentio in locutionibus. Contrarietas autem loquentis, uno modo pensatur ex intentione loquentis seu contendentis, secundo ex modo loquendi. Quantum ad primum, considerandum est an quis resistat veritati an potius falsitati; quantum ad secundum, pensandum est an talis modus loquendi seu contrariandi, negotiis et personis conveniat. Contentio itaque quæ est impugnatio veritatis cum inordinato modo loquendi, est mortale peccatum. Sicque accipit eam Ambrosius: Contentio, inquiens, est impugnatio veritatis cum confidentia clamoris. Porro contentio quæ est impugnatio falsitatis cum acrimonia moderata, est laudabilis. Quod si modus excedatur, erit veniale peccatum, nisi in tantum excedatur quod alii graviter scandalizentur. Propter quod dixit Apostolus: Noli verbis contendere; ad nihil enim utile est, nisi ad subversionem audientium.15 Contentio autem quæ non est cum intentione impugnandi veritatem, sed qua quis defendit quod sibi verum apparet aut justum, non est perfecta contentio nec mortale peccatum.16 Sumendo ergo contentionem secundum suam perfectam rationem qua est mortale peccatum, ille contendit in judicio qui veritatem impugnat justitiæ. Ex quo constat, quam enormiter peccent religiosi qui in capitulo suam defendunt offensam seu culpam, et cum præsidente contendunt;17 quum etiam et si vere innocentes consisterent, non nisi modeste deberent se excusare, scientes quod in multis offendimus omnes. Postremo, discordia atque contentio, in quantum sunt vitia, ex superbia aut inani gloria oriuntur, dum quis proprio sensui aut voluntati immoderate innititur, pertinaciterque adhæret. Hinc inter superbos et ambitiosos semper sunt jurgia et frequentes discordiæ; inter humiles vero, mansuetos et caritativos invenitur concordia.
Footnotes
-
Marc. IX, 49. ↩
-
Matth. V, 9. ↩
-
Matth. XIV, 33. ↩
-
I Cor. XI, 16. ↩
-
* alias fumiculus ↩
-
Eccl. xxv, 1, 2. ↩
-
1 Reg. vii; 11 Par. xx; ↩
-
1 Mach. iii, 46 et seq.; iv; Judith iv, 8 et seq.; ix. ↩
-
Rom. xiv, 19. ↩
-
Philipp. ii, 1, 2. ↩
-
Ephes. iv, 3. ↩
-
Ps. LXVII, 7. ↩
-
Rom. XV, 5, 6. ↩
-
Act. XV, 39. ↩
-
II Tim. II, 14. ↩
-
Jacob. III, 2. ↩
-
Prov. XIII, 10. ↩
Chapter 80 of 243