Skip to the text

Enarratio in epistolam

OMNES UNANIMES IN ORATIONE ESTOTE. I Petr. III, 8-15.

GLORIOSUS apostolici agminis princeps, in præsenti epistola totam vitam Christianorum sapienter ac sufficienter instituit, docet et ordinat. Omnes unanimes in oratione estote, id est, unanimiter Deum invocate, et ab ipso concorditer petite ea quæ pertinent ad salutem. Unanimitas namque præcipue est necessaria jugiterque servanda universis Christicolis, non solum in oratione, sed et in cordium affectionibus, fidei veritatibus, oris confessionibus, Deique laudibus ac virtuosis operibus. Propter quod ad Romanos affectuosissime ait apostolus Paulus : Deus patientiæ et solatii det vobis id ipsum sapere, secundum Jesum Christum, ut unanimes uno ore honorificetis Deum. Compatientes, ut unus alteri pie et caritative condoleat mente, succurratque opere, sicut ait Salvator :1 Estote misericordes.2 Nempe, ut ait Apostolus, sumus invicem membra atque confratres.3 Compassio quoque alleviat gravamen ejus qui percipit alium sibi compatientem, quemadmodum sustinens grave pondus, sentit relevamen dum alius secum oneri se supponit, prout secundo Rhetoricæ ait Philosophus. Fraternitatis amatores, id est confratrum, seu communionis eorum, optando quod omnes se invicem fraternaliter ac spiritualiter diligant, quia commune bonum potissimum est amandum. Misericordes, tam spiritualia quam corporalia misericordiæ opera pro viribus exercendo. Modesti, id est moderamen servantes in factis vestris, eo quod virtus consistat in medio. Propter quod ait Apostolus :4 Modestia vestra nota sit omnibus hominibus. Humiles, propriam parvitatem ac defectuositatem pensando, neque in aliquo vos ipsos inaniter extollendo.

Non reddentes malum pro malo, hoc est pravum opus pro opere pravo, vos ipsos inordinate vindicando (si autem secundum ordinem juris ultio fiat, non redditur malum culpæ pro malo culpæ, sed malum pœnæ pro malo culpæ : et hoc malum pœnæ est bonum, quum sit opus justitiæ), nec maledictum pro maledicto, id est verbum injuriosum sive convitium pro verbo injurioso sive convitio; sed econtrario benedicentes maledicentibus vobis, id est bonum pro malo reddentes, quemadmodum loquitur Christus :5 Diligite inimicos vestros, benedicite maledicentibus vobis. Unde scriptum est :6 Benedicite persequentibus vos ; benedicite, et nolite maledicere. Quia in hoc vocati estis, hoc est, idcirco ad fidem catholicam vos Deus vocavit seu gratiose perduxit, quatenus jam dicta opere impleatis, benedicendo maledicentibus vobis, etc., ut benedictionem hereditate possideatis, id est, a Deo benedicamini in æternum, nunc percipiendo ab eo charismata gratiarum, atque post vitam hanc dona gloriæ æternalis, sicque in die judicii inveniamini inter eos quibus dicturus est Christus :7 Venite, benedicti Patris mei ; possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi.

Deinceps confirmat ea quæ dixit, auctoritate Psalmistæ. Qui enim vult vitam diligere, id est vitam beatam vere efficaciterque appetere, et videre, per felicem experientiam, dies bonos, id est dies gloriæ cœlestis, in qua nullum est malum.8 Dies autem vitæ præsentis pleni sunt malis pœnæ et culpæ, id est tribulationibus, miseriis et peccatis. Propter quod loquitur Christus in Matthæo : Sufficit diei malitia sua.9 Et Paulus hortatur : Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.10 Quamvis autem in cœlo non sint dies multi per noctium intervalla, sed unus dies continuus ac æternus (juxta illud : Non erit tibi sol amplius ad lucendum per diem, nec splendor lunæ illuminabit te, sed erit tibi Dominus in lucem sempiternam ;11 in Apocalypsi quoque Joannes ait : Civitas non eget sole neque luna, nam claritas Dei illuminabit eam ;12 unde et in Zacharia legitur : Erit dies una quæ nota est Domino, non dies neque nox), tamen dies iste pluraliter designatur, quoniam sua perpetuitate omne tempus includit.13 Propter quod in Michæa de Christo habetur : Egressus ejus ab initio, a diebus æternitatis.14 Coerceat linguam suam a malo, id est, a verbis illicitis, maledictoriis, murmuratoriis, injuriosis eam refrenet, sicut et Paulus hortatur : Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat.15 Unde et Jacobus ait : Si quis putat se religiosum esse, hoc est devotum et legi seu religioni christianæ subjectum, non refrenans linguam suam, hujus vana est religio, id est falsa et ficta devotio.16 Et labia ejus ne loquantur dolum*, id est, labia sua domet, ne verba proferant fraudulenta, verbis adulatoriis maledicenti loquendo quasi ei non indignetur, et tamen* occulte insidiando eidem. Propter quod admonet Augustinus : Non aliud pectus tegat, et aliud lingua proferat.

Declinet autem a malo culpæ (juxta illud Ecclesiastici : Quasi a facie colubri fuge peccata), id est, a vitiis se avertat, et ea detestetur ac odiat;17 et faciat bonum, hoc est, opera virtutum viriliter aggrediatur. Hæ enim sunt duæ partes justitiæ. Inquirat pacem, id est, quantum potest conetur pacem habere cum proximis, etiam inimicis, occurrendo eis in omni caritate, humilitate et patientia, sicut ait Propheta: Cum his qui oderunt pacem eram pacificus.18 Unde ad Romanos habetur :19 Si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habete. Hæc est pax temporalis, quam si cum proximis perversis habere non possumus, tamen pacem pectoris habeamus ad eos, ut mens nostra contra eos non perturbetur, sed semper tranquilla sit, secundum quod fieri potest et decet. Siquidem de perversitate et vitiis impiorum valde pium est contristari. Et persequatur eam*, hoc est, perfecte et stabiliter eam sequatur, pro ea constanter laborando, atque adeptam indesinenter custodiendo.*

Quia oculi Domini super justos, id est, eos qui prædicta perseveranter observant, Deus misericorditer adspicit, fideliter protegit, et æternæ felicitatis retributione remunerat. Ad id quippe oculus magis dirigitur, quod magis diligitur. Et aures ejus in preces eorum intentæ sunt, id est, paratus est eos exaudire, secundum quod in Proverbiis fertur :20 Longe est Dominus ab impiis, et orationes justorum exaudiet.21 Alibi quoque ait Scriptura : Oratio justi penetrat cœlos. Verum ut ait Salvator, oportet semper orare, et non deficere :22 quia Deus non semper exaudit æque celeriter, sed nunc citius, nunc tardius, secundum ordinem sapientiæ suæ.23 Propter quod Jacobus apostolus ait : Multum valet deprecatio justi assidua. Deinceps, oculi et aures in incircumscriptibili ac simplicissimo Deo spiritualiter intelligendæ sunt, atque realiter idem sunt, utpote intellectus, et cognitio ac miseratio ejus ; et pluraliter exprimuntur propter diversitatem suorum effectuum, et cognitorum ac auditorum. Vultus autem Domini, id est adspectus divini rigoris, est super facientes mala, hoc est inobedientes divinis præceptis, ut puniat eos in æternum, nisi vere et condigne pœniteant. Unde in illo psalmo adjungitur:24 Ut perdat de terra memoriam eorum. Et rursus idem ait Propheta: Pones eos ut clibanum ignis in tempore vultus tui.25

Consequenter docet et admonet Archiapostolus, ne propter adversa cessemus ab actibus virtuosis. Et quis est qui vobis noceat, si boni, id est virtutis, seu Christi essentialiter boni secundum quod Deus est, æmulatores, id est amatores et imitatores, fueritis? Sed quia contra hoc objici posset, quod justi ab impiis lædi possunt, spoliari, diffamari, imo interfici, sicque nocumentum eis inferri videtur; ad hoc protinus S. Petrus respondet: Sed et si quid patimini propter justitiam, beati eritis. Tanquam dicat: Quamvis iniqui inferant justis corporalia damna, tribulationes et vulnera, hæc tamen justis plus prosunt quam nocent, dummodo ea propter Deum æquanimiter patiantur: quia per ea crescunt in gratia, remissionem culpæ, liberationem a pœnis futuris, beatitudinisque præcipuum adipiscuntur augmentum, sicut ait Salvator, Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quoniam ipsorum est regnum cœlorum.26

Denique, ut id clarius intelligatur, sciendum quod quædam sunt bona hominis prima et principalia, quæ ei invito auferri non valent, et per quæ Deo placet, ac felicitati propinquat seu eam meretur. Et ista sunt bona hominis simpliciter, ut sunt gratia, virtutes et dona Spiritus Sancti, ac opera virtuosa: idcirco eorum amissio est nocumentum hominis, absolute loquendo. Alia autem sunt bona hominis secundaria et minus principalia, ut res temporales, hominis fama, proles, sanitas corporalisque vita. Quæ sunt bona hominis secundum quid, et possunt ei invito auferri: unde eorum amissio non est hominis nocumentum simpliciter, sed secundum quid. Imo incomparabiliter plus prodest eorum ablatio propter justitiam, quando Dei intuitu et amore patienter suscipitur, quam prosit eorum possessio. Imo si alicui propter sua peccata hæc auferantur, et ipse pro suis peccatis hoc sustineat cum pœnitentia vera, adhuc prodest ei multipliciter valde. Hinc asserit Christus: Beati estis quum maledixerint vobis homines, et persecuti vos fuerint, et dixerint omne malum adversum vos, mentientes, propter me; gaudete in illa hora et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in cœlis.27 Unde in collecta legit Ecclesia, Nulla nocebit adversitas, si nulla dominetur iniquitas: quia videlicet si patienti adversa non dominetur proprii cordis impatientia, ira, invidia, aut alia culpa spontanea, adversitatum illatio sibi non nocet simpliciter, sed proficit multipliciter. De hoc in sermone plura dicentur. Itaque, si quid patimini propter justitiam, id est ob hoc quod justi estis, justeque agitis, seu propter fidem aliamve virtutem, aut propter increatam justitiam, quæ Deus est, beati eritis in æternum in cœlo, et nunc beati estis in spe et merito.

Timorem autem eorum ne timueritis. Timor hic capitur pro objecto timoris, videlicet pro malis pœnalibus seu adversis, quæ solent timeri, et circa quæ timor servilis versatur;28 ut sit sensus: « Timorem eorum », id est adversa quæ iniqui possunt inferre, « ne timueritis », quemadmodum docet Salvator: Nolite timere eos qui corpus occidunt.29 Et non conturbemini propter adversa vitæ præsentis, hoc est, pacem mentis non amittatis, nec frangamini quibuscumque adversis, quum Filius Dei testetur: In patientia vestra possidebitis animas vestras. Et si quis non sit ita perfectus quin sustineat primos vel etiam fortes motus timoris atque tristitiæ, non tamen vincatur ab eis, neque consentiat tentamentis, sed Christi passionem ac futuram remunerationem intueatur, ac Dei auxilium invocare non negligat. Ideo subditur: Dominum autem Christum sanctificate, id est, firmiter conservate, et in sanctitate ac justitia honorate, ejusque sanctitatem ac majestatem considerate, in cordibus vestris, ut nequaquam propter adversa recedatis ab eo, sed contemplatione ipsius omnia invictissime toleretis. Dicimur equidem Deum sanctificare, dum ei in sanctitate et justitia non omittimus ministrare, ita quod quantum in nobis est, per opera virtuosa eum esse sanctum et omni honore dignissimum demonstramus.

Postremo, circa illud, «quis est qui vobis noceat », etc., agnoscendum quod, Æmulari, sumitur in Scripturis quatuor modis.30

Primo, pro indignari, juxta illud in Ezechiele : Erat statutum idolum zeli, ad provocandum æmulationem.31 Secundo, pro invidere, secundum illud ad Romanos :32 Non in æmulatione et contentione. Tertio, pro amare, juxta quam significationem ait Apostolus : Æmulor vos Dei æmulatione.33 Quarto, pro imitari, secundum quod in Proverbiis scribitur : Non æmuleris hominem injustum;34 atque in Psalmo, Noli æmulari in malignantibus.35 Tamen in hoc verbo Psalmistæ accipi potest etiam pro indignari et invidere.

Footnotes

  1. Rom. xv, 5, 6. ↩

  2. Luc. vi, 36. ↩

  3. Ephes. iv, 25. ↩

  4. Philipp. iv, 5. ↩

  5. Luc. vi, 27, 28. ↩

  6. Rom. xii, 14. ↩

  7. Matth. xxv, 34. ↩

  8. Ps. xxxiii, 13 et seq. ↩

  9. Matth. vi, 34. ↩

  10. Ephes. v, 16. ↩

  11. Is. lx, 19. ↩

  12. Apoc. xxi, 23. ↩

  13. Zach. xiv, 7. ↩

  14. Mich. v, 2. ↩

  15. Ephes. iv, 29. ↩

  16. Jacob. 1, 26. ↩

  17. Eccli. xxi, 2. ↩

  18. Ps. cxix, 7. ↩

  19. Rom. xii, 18. ↩

  20. Prov. xv, 29. ↩

  21. Eccli. xxxv, 21. ↩

  22. Luc. xviii, 1. ↩

  23. Jacob. v, 16. ↩

  24. Ps. xxxiii, 17. ↩

  25. Ps. xx, 10. ↩

  26. Matth. v, 10. ↩

  27. Matth. v, 11, 12. ↩

  28. Luc. xxi, 19. ↩

  29. Matth. x, 28. ↩

  30. I *Petr.* III, 13. ↩

  31. Ezech. VIII, 3. ↩

  32. Rom. XIII, 13. ↩

  33. II *Cor.* XI, 2. ↩

  34. Prov. III, 31. ↩

  35. Ps. XXXVI, 1. ↩

Chapter 75 of 243