Sermo 1
QUALITER VITA CHRISTI EST EXEMPLAR VITÆ CHRISTIANORUM.
NEMO venit ad Patrem, nisi per me. Joann. xiv, 6.
Ista sunt verba Christi in sermone quem post Cœnam novissimam fecit Apostolis. In quibus docet Salvator, quod nemo possit Deo Patri uniri, nisi in Christum credendo, et ejus virtutes sectando. Idcirco, secundum Augustinum, vita Christi exemplar est conversationis omnium Christianorum.
Ad hoc enim quod aliquis Deo complaceat justeque conversetur, primo requiritur conceptio boni propositi, juxta illud Isaiæ: facie tua, Domine, concepimus spiritum salutis.1 Unde in Proverbiis Salomon profitetur: Hominis est animum præparare, id est se ipsum ad bona disponere, concipiendo bonum propositum.2 Et Augustinus affirmat: Qui creavit te sine te, non justificabit te sine te, id est absque tua cooperatione; quia debet homo facere quod in se est. Propter quod per Zachariam Dominus ait: Convertimini ad me, et convertar ad vos.3 Ab hoc proposito longe sunt qui adhuc permanent in affectu peccandi. Sed quidam sunt qui post aliquod tempus se emendare proponunt, et interim in suis fœditatibus jacent: quorum stultitia magna est, quod tantis periculis se exponunt in differendo, quum dicat Salvator, Vigilate, quia nescitis diem neque horam;4 interim quoque tot bona omittunt, et Creatori suo ita ingrati sunt. Hæc propositi boni conceptio designatur per Christi conceptionem purissimam de Spiritu Sancto.
Secundo, ad bonam conversationem exigitur spiritualis regeneratio, juxta illud : Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto, non potest introire in regnum Dei.5 In qua regeneratione homo moritur sibi ipsi et vanitati, et incipit vivere Deo per gratiam et virtutes, quæ in Baptismate conferuntur. Hæc regeneratio designatur per Christi nativitatem sanctissimam.
Tertio, requiritur operum bonorum continuatio, et spiritualis profectus virtutum, quoniam sola perseverantia coronatur, et in virtutibus non proficere est deficere. Hæc continuatio designatur per virtuosissimam Christi conversationem in sæculo isto. Oportet itaque Christi humilitatem, patientiam, caritatem, ceterasque virtutes stabiliter imitari, et in eis proficere, ut in bonis operibus efficiamur quotidie promptiores, diligentiores ac ferventiores. Sed hujus contrarium agunt multi qui in principio suæ conversionis seu alicujus bonæ exercitationis ferventes sunt, sed paulatim tepescunt; et quanto aliqua opera bona agunt frequentius, tanto hæc agunt remissius. De quibus ait Apostolus ad Galatas, quod quum spiritu cœperint, carne consummantur.6 Unde bona quæ faciunt ex quadam arida consuetudine, faciunt sine gustu et absque custodia mentis atque fervore. Sic vadunt ad Missam, et corde vago ac indevoto stant coram Altissimo: quod valde damnabile esse constat ex eo quod Jeremias testatur, Maledictus qui facit opus Dei negligenter.7 Isti advertant quod Christus ait ad quemdam: Habeo adversum te, quod caritatem tuam primam reliquisti. Memor esto itaque unde excideris, et pœnitentiam age: alioqui veniam tibi cito. Itemque: Scio opera tua, quia nec calidus es, nec frigidus;8 sed quia tepidus es, incipiam te evomere ex ore meo. Unde qui est in statu salutis, puta in caritate et gratia, nisi fuerit corde custoditus et timoratus jugiter coram Deo, cito cadit et vincitur. Propter quod ait Scriptura: Si non in timore Dei tenueris te instanter, cito subvertetur domus tua, id est mens tua. Apostolus quoque: Cum metu (inquit), timore et tremore vestram salutem operamini.9
Quarto, exigitur pugnatio contra aciem vitiorum tentamentaque dæmonum, quia ut dicitur in Job, Militia est vita hominis super terram, id est continua pugna contra invisibiles hostes humanæ salutis, et contra vanitates mundi ac desideria carnis. Contra quæ omnia nisi prævaluerit homo, peribit, dicente Apostolo ad Timotheum: Non coronatur nisi qui legitime certaverit.10 Et Propheta hortatur: Viriliter agite, et confortetur cor vestrum, omnes qui speratis in Domino.11 Ista pugnatio designatur per Christi tribulationem quam a Judæis diu ac frequenter sustinuit: quia verbis et factis persequebantur eum, jam conando ut eum præcipitarent, jam ut lapidarent; et contumeliosissima verba dixerunt ad eum, videlicet: Insanit, dæmonium habet;12 In principe dæmoniorum ejicit dæmonia; Homo vorax, potator vini.13 Contra quæ omnia Christus per suam insuperabilem patientiam pugnavit atque prævaluit. Potest quoque pugnatio ista designari per tentationem Christi in deserto, in templi pinnaculo, in monte excelso.
Quinto, requiritur labor pœnitentiæ post ruinam, et remedium. Estque necesse ut juxta magnitudinem multitudinemque excessuum sit magnitudo contritionis internæ et pœnitentiæ:141516 graviora quippe delicta gravius sunt delenda; nec sufficit labiis dicere, Peccavi, sed cordialiter dolere oportet, et proportionabiliter ac condigne. Et periculosum est pœnitentiam istam differre, quia ut scribit Gregorius, Peccatum quod per pœnitentiam non deletur, suo mox pondere trahit ad aliud. Sicque perducitur homo ad consuetudinem pravam, quæ tanquam lapis gravissimus deprimit mentem ejus, et a vera pœnitentia impedit eum, ita quod vix aut difficulter resurgit. Hic labor designatur per Christi acerbissimam passionem.
Sexto, requiritur recollectio mentis ad Deum, per cessationem ab occupationibus exterioribus. Oportet enim sæpe mentem ad Deum levare, et coram eo conscientiam examinare, atque de pertinentibus ad salutem meditari, de brevitate et incertitudine vitæ præsentis, de rigore divini judicii, de beneficiis Christi, de inferni tormentis, de supernorum civium felicitate ac gaudiis.17 Ista recollectio designatur per Christi requiem in sepulcro.
Septimo, oportet sæpe gratiarum charismatibus innovari, et in sacratioribus diebus speciali devotione ornari, atque cum ampliori mentis alacritate ac puritate Deo vacare ac ministrare, ejusque laudibus ac orationibus et exercitiis virtuosis insistere: sicut in festis præcipuis, et tempore quadragesimali, et in Adventu. Hæc innovatio per Christi resurrectionem signatur. Unde in hodierna epistola dicit Apostolus: Quemadmodum Christus surrexit a mortuis, ita et nos in novitate vitæ ambulemus;1819 et alibi, Renovamini spiritu mentis vestræ. In Isaia quoque habetur: Si glorificaveris Dominum, implebit splendoribus animam tuam.20
Octavo, debet interdum adesse aliqualis saltem contemplatio divinorum: quia quicumque est in caritate et gratia, habet etiam donum sapientiæ secundum aliquem gradum;21 et per illud potest ac debet interdum contemplari quam bonus et gloriosus est Dominus Deus noster, quam omnipotens et perfectus, quam pius, liberalis et justus, et quanta est caritas ac misericordia ejus super homines, quam ineffabilem beatitudinem præparavit suis electis. Hinc ait Apostolus: Quæ sursum sunt sapite. Ista contemplatio per Christi ascensionem significatur.
Postremo, finis ac præmium omnium prædictorum, utpote beatitudo æterna, designatur per Christi consessum in dextera Dei Patris. Unde in Apocalypsi asserit Christus: Qui vicerit, faciam eum sedere mecum in throno meo, sicut et ego vici et sedi cum Patre meo in throno ejus.22 In evangelio quoque Joannis dicitur: Pater, quos dedisti mihi, volo ut ubi sum ego, et illi sint mecum, ut videant claritatem meam quam dedisti mihi.23
Itaque omnia jam prætacta ad christianam vitam spectantia habere et exercere conemur, et usque in finem perseveremus in eis. Legitur de quodam rege, quod fuit conversus ad fidem Christi; quumque baptizari deberet, et unum pedem posuisset in aqua, interrogavit ubi esset major pars hominum mortuorum et regum ac principum. Responderunt ei qui aderant, quod in inferno. Tunc stolidus ille pedem suum retraxit, dicens se velle venire post hanc vitam ubi major pars hominum esset. Et ita ad infidelitatem suam reversus, die tertio aut circiter exspiravit, atque in infernum descendit. Non consideravit ille infelix, quod quanto plures sunt in inferno, tanto major est eorum calamitas: nam sicut in cœlo unus Sanctus auget felicitatem alterius, sic in inferno unus damnatus alterius auget miseriam.24 Idcirco in condemnatis locum non habet illud commune dictum: Solatium est miseris socium habere in pœnis.
Footnotes
-
Is. xxvi, 17, 18, juxta LXX. ↩
-
Prov. xvi, 1. ↩
-
Zach. i, 3. ↩
-
Matth. xxv, 13. ↩
-
Joann. III, 5. ↩
-
Galat. III, 3. ↩
-
Jer. XLVIII, 10. ↩
-
Apoc. II, 4, 5. ↩
-
Philipp. II, 12. ↩
-
II Tim. II, 5. ↩
-
Ps. XXX, 25. ↩
-
Joann. x, 20. ↩
-
Matth. XI, 19. ↩
-
Luc. IV, 29. ↩
-
Joann. X, 31. ↩
-
Matth. IX, 34. ↩
-
Job VII, 1. ↩
-
Ephes. IV, 23. ↩
-
Rom. VI, 4. ↩
-
Is. LVIII, 13, 11. ↩
-
Marc. XVI, 19. ↩
-
Apoc. III, 21. ↩
-
Joann. XVII, 24. ↩
-
Coloss. III, 2. ↩
Chapter 84 of 243