Skip to the text

Sermo 6

DE RECONCILIATIONE FACIENDA ANTE OBLATIONEM.

S I offers munus tuum ante altare, et ibi recordatus fueris quia frater tuus, etc. Matth. v, 23, 24.

Sicut ait Propheta, Justus Dominus, et justitias dilexit.1 Ideo exigit ut qui alterum verbo læsit aut facto, seu aliquo modo offendit, satisfaciat ei antequam aliquid obsequii offerat Deo, prout requirit justitia. Quemadmodum enim non dimittitur peccatum, nisi restituatur ablatum, sic nec opus bonum ex genere a Domino acceptatur, nisi qui offensus est juste reconcilietur, præsertim quum ingratum exstet Spiritui Sancto quidquid ei obtuleris, neglecto eo ad quod teneris. Ad istud autem, qui offendit, jure naturali atque divino tenetur. Deinceps, extra caritatem nil complacet Deo. Caritas vero reconciliationem istam requirit. Nec solum ante oblationem Deo exhibendam, eundum est ad fratrem (id est quemcumque proximum in hoc mundo degentem) offensum, ad eum sibi reconciliandum; sed specialiter ad summum et præstantissimum fratrem illum Dei Unigenitum, qui nostram assumendo naturam, factus est frater noster: quem quicumque offendit, primo eum sibi reconciliet, pœnitendo, veniam postulando, confitendo et satisfaciendo. Sed et Pater cœlestis, Deus Trinitas, universitatis Creator, primo omnium est placandus; et antequam ei aliquid immolemus, humillime deprecemur ut præteritis nostris indulgeat culpis.

« Si » ergo, o homo, « offers munus tuum ante altare », hoc est, oblationem corporalem aut spiritualem, videlicet aliquem actum ad Dei honorem, volueris facere in templo materiali et ejus altari, sive in altari spirituali et templo interiori, puta in anima et in fide seu caritate; « et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet adversum te aliquid », utpote justam querelam, eo quod ei in aliquo forefecisti: « relinque ibi munus tuum ante altare », hoc est, inchoatum sive intentum obsequium seu sacrificium intermitte aut suspende, actu vel proposito, realiter inde cessando, aut ipsum differendo, aut mentaliter proponendo agere quæ sequuntur, loco et tempore opportuno; « et vade prius reconciliari fratri tuo », eum placando et ei satisfaciendo, et veniam postula, ac juxta exigentiam injuriæ fratri tuo a te irrogatæ, recompensationem ei impende. Eundum est autem pedibus corporalibus, si congrue fieri poterit, ut si proximus qui offensus est, non sit longe et possit haberi. Alias pedibus mentis, videlicet affectu atque proposito, est eundum, ut mox ei satisfacere cupias: quod quia non potes, proponas eum accedere et placare opportuno loco et tempore.

Porro, quo injuria proximo facta, est major, et quo ipse qui offensus est, dignior exstat aut melior, eo velocius diligentiusque conandum est ut ei satisfiat et reconcilietur. Istud itaque de necessitate salutis est, secundum expositionem Augustini dicentis: Si tu eum offendisti, ipse habet adversum te, non tu contra eum. Si vero te ille offendit, tu habes adversus eum; sed tunc sufficit ut ei ignoscas sicut vis tibi a Deo ignosci. Verumtamen necessarium est culpam fratri ignoscere, etiam antequam veniam petat, secundum quod exigit caritas. Et Christus disseruit: Quum statis ad orandum, dimittite si quid habetis adversus aliquem, ut et Pater vester cœlestis dimittat vobis peccata vestra.2 Satisfactio autem exigi potest ex caritate et żelo justitiæ, secundum juris tenorem, processum et formam, quanquam laudabilius sit pœnam quoque dimittere, nisi forte hoc cedat in derogationem justitiæ et detrimentum boni communis, et is qui forefecit, ex hoc insolentior fiat, audaciorque ad injuriandum: tunc enim pro ejus salute est ut reprimatur per pœnas. Si ergo alium non offendisti, sed ipse te, non teneris ad ea quæ dicta sunt: quæ tamen si feceris, opus est perfectionis, et magnæ caritatis ac pietatis, copiosumque meritum consequeris.

Unde, secundum Chrysostomum et Cassianum, ad caritatis pertinet perfectionem, ut etiam is qui læsus est, forefactorem suum studeat mitigare, non solum illatam dimittendo injuriam, sed et blandis sermonibus cor ejus caritative mulcendo, quatenus de cetero sincerum ad se gerat affectum. Nempe si alterius quamvis injuriatoris tui potes aversionem curare, ejusque animam de morte peccati eruere modo jam tacto, nec tamen hoc facis, non videris esse in caritate perfectus, nec imitator Christi sincerus, qui pro adversariis sanguinem suum fudit. Imo, quum debeamus Deum altissimum super omnia incomparabiliter semper diligere, debemus omnem ejus inhonorationem atque offensam pro posse vitare: idcirco satagendum est nobis ut et injuriatorem a Dei offensa et odio proximi, ac aliis vitiis in quæ forsan corrueret, præservemus, eum præveniendo et mitigando. Dicit namque Chrysostomus: Ne dicas, Ille mihi nocuit, ille mihi satisfacere debet, non ego illi. Si enim pro gloria et incremento tuæ salutis jubet te Dominus amicitias facere, tu potius nocitus, hoc est nocumentum perpessus, debes nocentem rogare, ut duplicem consequaris coronam: unam, quoniam nocitus es; alteram, quia prior rogasti. Festina ergo inimicum tuum prævenire ad amicitias, ne forsitan te tardante, ille præveniat ad rogandum, et rapiat de manibus tuis pietatis mercedem. Nam si ille tibi nocuit, et ille te rogat, infructuosa est amicitia tua. Quam enim fecisti justitiam ante Deum, si rogatus te placasti?

Quum ergo prædicta peregeris, « tunc veniens », hoc est, localiter rediens, vel intentionem tuam ad id quod cœperas seu proposueras, revocans, « offeres munus tuum », id est, intentum seu inchoatum Dei obsequium prosequeris.

Præterea, perfectio hominis est, ei assimilari ad cujus imaginem similitudinemque creatus est.3 Quum ergo Deus æternus, a principio mundi, et deinceps per universas ejus ætates, ab hominibus innumerabiliter, gravissime et ineffabiliter prorsus injuriatus, offensus, inhonoratus et contemptus, nihilo minus per cunctas mundi ætates, per se ipsum divino instinctu, per angelos sanctos, videlicet per eorum inspirationes et custodias, per Patriarchas, Prophetas, aut alios homines sanctos, invitaverit transgressores, et prævenerit eos ad suam dilectionem et gratiam, eos hortando et reducendo, imo et per varia beneficia ac promissa id peragendo, et tandem unigenitum Filium suum mittendo in mundum, et per ejus passionem sibi reconciliando genus humanum, atque per ejus Apostolos ceterosque discipulos, ubique terrarum homines sceleratos ad suam amicitiam, reconciliationem et concordiam inducendo, et ultra hoc sempiternam eis beatitudinem pollicendo, gratiarum quoque copiosa offerendo charismata;4 debemus nos peccatores vilissimi, Dominum Deum nostrum naturaliter bonum ac pium in isto fideliter imitari, non solum injuriatoribus nostris donando dum veniam petunt, aut pœnam simul cum culpa dimittendo eisdem etiam antequam postulent, vel accedendo veniamque rogando eos quos verbo, signo factove læsimus, sed insuper eos a quibus læsi sumus præveniendo, et omni modo nobis possibili ipsos ad pacem et amicitiam nostram trahendo, et ultra hæc omnia benefaciendo eisdem.

Præterea, si duo aut plures sibi invicem forefecerint, ita quod singuli remissionem a se mutuo postulare tenentur, tunc ad caritatem humilitatemque spectat, ut unusquisque eorum conetur alterum in petendo veniam et satisfaciendo, si exigit, prævenire. Qui autem alium læsit obloquendo, tenetur ei restituere famam.

Sed inter hæc consideranda, imo et deploranda est duritia, animositas, discretio, excæcatio atque perversitas aliquorum, qui facillime offenduntur, et ad veniæ postulationem difficiles inveniuntur. Qui non solum non curant injuriatores suos sibi reconciliare, prævenire, mulcere, sed induci vix queunt ut ab injuriatis et læsis a se veniam deprecentur, et quod pejus est, quidam tam incircumspecti, tam inconsideratissimi grossissimique consistunt, ut quamvis revera verbo, aut signo aut facto forefecerint fratribus suis, et perturbaverint eos, non tamen advertunt, nec volunt advertere, nec culpam suam fateri ac veniam flagitare, sed in sua persistunt duritia, et contra Christi doctrinam ac jussionem transeunt ad altare, orant, sacrificant, communicant, offerunt, et alios scandalizant, et totum ad graviorem suam damnationem. Advertant hi verba Gregorii circa verba illa Apostoli, Pro Christo legatione fungimur, tanquam Deo exhortante per nos, obsecramus pro Christo, reconciliamini Deo:5 Ecce peccando, inter Deum et nos inimicitias et discordias fecimus, et tamen ut ei reconciliemur, ipsemet nos hortatur. Erubescat ergo humana superbia, confundatur unusquisque, si non prior satisfaciat proximo, quum et ipse qui offensus est, ut ei reconciliari debeamus, legatis intervenientibus obsecrat Deus. Cui honor et gloria in æternum. Amen.

Footnotes

  1. Ps. x, 8. ↩

  2. Marc.xi,25. ↩

  3. Gen. 1, 26, 27. ↩

  4. I Joann. IV, 9. ↩

  5. II Cor. v, 20. ↩

Chapter 90 of 243