Skip to the text

Sermo 2

QUALITER LICEAT IRASCI, ET QUALITER NON.

NE sis velox ad irascendum, quia ira in sinu stulti requiescit. Eccle. VII, 10.

Ira inter septem peccata mortalia computatur. Quum ergo ex suo genere sit peccatum mortale, merito Salomon exhortatur ne simus proni ad irascendum. Cui omnino concordat quod in prima sua Canonica ait apostolus Jacobus:1 Sit omnis homo velox ad audiendum, tardus autem ad loquendum, et tardus ad iram. Sed his atque similibus auctoritatibus Scripturarum contrariari videtur quod ait Psalmista, Irascimini, et nolite peccare:2 quam auctoritatem allegat, allegandoque approbat Paulus.3 Ergo prophetico apostolicoque testimonio ira est commendabilis. Insuper de Christo scriptum est apud Marcum:4 Contristatus est super cæcitate cordis eorum, circumpiciens eos cum ira. Omnis autem motus qui fuit in Christo, laudabilis exstitit.

Est itaque advertendum, quod sicut odium est unum septem mortalium vitiorum, nihilo minus est quoddam odium bonum. De quo fatetur Propheta:5 Nonne qui oderunt te, Domine, oderam? Perfecto odio oderam illos. Itemque:6 Iniquos odio habui. Hoc quippe perfectum atque laudabile odium, est odire iniquos secundum quod tales sunt, non in quantum sunt: imo ut homines, sunt amandi. Ita, quamvis ira generaliter sumpta dicatur mortale peccatum, est tamen aliqua ira bona, laudabilis, virtuosa. Ira namque est appetitus vindictæ propter illatam injuriam. Hæc autem vindicta bene et male potest optari et exerceri, videlicet, secundum rectæ rationis judicium et ordinem juris, et etiam modo perverso. Interdum etenim ira prævenit rationem: et ista est ira inordinata; et vocatur ira per vitium, quoniam actum rationis impedit ac perturbat. Interdum ira sequitur rationem, ita quod ratio sponte iram assumit, ut actum virtutis robustius atque virilius exsequatur. Est etiam naturale ut appetitu superiori ac intellectivo, utpote voluntate, secundum rationem moto, appetitus inferior sensitivus subsequenter moveatur et cooperetur: sicque ira sequitur rationem ac voluntatem, et eis deservit, sicut inferius suo superiori. Ista ergo est ira laudabilis, et vocatur ira per zelum, quia movetur contra injustitiam secundum rationis censuram; estque actus virtutis moralis quæ dicitur vindicativa, quæ est pars justitiæ. De qua ira dicit Gregorius: Tunc robustius ratio contra peccata erigitur, quum ira subdita rationi famulatur. Et iterum: Cavendum (inquit) summopere est, ne ira quæ ut instrumentum virtutis assumitur, rationi dominetur, ne quasi domina præeat, sed tanquam ancilla ad obsequium parata, a tergo rationis nunquam recedat.

Denique de hac ira intelligenda sunt verba Chrysostomi asserentis: Qui ex causa irascitur, reus non est. Nam si ira non fuerit, nec doctrina proficit, nec judicia stant, nec crimina compescuntur. Justa ergo ira, mater est disciplinæ, id est debitæ correptionis ac punitionis. Unde non solum non peccat qui cum causa irascitur, sed econtra, nisi iratus fuerit peccat, quoniam irrationabilis patientia vitia seminat, negligentiam nutrit, nec solum malos sed etiam bonos trahit ad mala. Hinc quoque ait Bernardus: Irascere, et noli peccare.7 Peccabis autem nimis irascendo, peccabis etiam omnino non irascendo. Nam non irasci ubi irascendum est, est nolle emendare peccatum; plus vero irasci quam irascendum est, est peccatum peccato adjicere. Præterea, sicut idem ait Bernardus, Ira est naturalis affectio hominum, sed abutentibus bono naturæ fit ira gravis perditio. Unde, secundum eumdem Bernardum, Irasci debemus vitiis, præsertim propriis culpis, deinde et proximorum peccatis. Propterea iterum ait: Occupemus iram in quibus expedit. Nolite irasci eis qui vobis transitoria auferunt, qui convitia inferunt, qui infligunt supplicia. Ostendam autem vobis cui debeatis irasci : irascimini ei quæ sola potest nocere, utpote propriæ iniquitati. Nulla enim nocebit adversitas, si nulla dominetur iniquitas. Qui huic perfecte irascitur, ceteris non movetur. Insuper his concordat quod in libro de Profectu religiosorum habetur : Affectus iræ datus est homini ut irascatur peccatis et malis suggestionibus, atque ex indignatione non patiatur se trahi ad consensum peccati, et ut reprimat motus malos in se et in aliis ubi congrue potest, ulciscaturque Dei injurias et transgressiones præceptorum ipsius, secundum quod spectat ad ipsum. Et tunc dicitur zelus justitiæ: sicut Christus legitur iratus fuisse Pharisæis et aliis non recte agentibus.8 Nunc autem in vitium deformata est ira, et contra rationem in furorem conversa, ut more phrenetici moveatur homo contra hominem, contra amicum et proximum, et contra se ipsum, interdum etiam contra insensibilia et irrationabilia, imo, quod pessimum est, interdum contra Deum et Sanctos.

Præterea quæri potest, quando et qualiter ira sit peccatum mortale. Et respondendum, quod ira potest esse immoderata dupliciter. Primo, ex parte vindictæ in quam tendit, ut si pro parva injuria cupiat quis inferre magnam vindictam. Et hæc ira ex suo genere est peccatum mortale, quoniam caritati contrariatur, quæ non irritatur, nec cogitat malum;9 contrariatur quoque justitiæ, quia majorem expetit ultionem quam culpa meretur et justum est. Potest tamen esse venialis propter parvitatem nocumenti illati, vel propter modicitatem commotionis rationem prævenientis. Secundo, ira potest esse immoderata quantum ad modum irascendi, quando videlicet nimis fervescit : sic enim fit vitiosa, quamvis in finem tendat laudabilem, puta ad correctionem peccantis, punitionemque culpæ et conservationem justitiæ. Ira vero hoc modo immoderata, sive intus quoad commotionem, sive foris quantum ad iracundiæ signa, non est ex suo genere mortalis, nisi in tantum crescat, quod faciat hominem a caritate Dei aut proximorum excidere: quod fit dum impedit hominem ab eo ad quod tenetur, aut inducit eum ad faciendum aliquid contrarium caritati sive justitiæ. Itaque auctoritates Scripturæ et Sanctorum quæ protestantur iram esse omnino culpabilem ac vitandam, intelligi possunt de ira dicta per vitium, de qua et in evangelio hodierno loquitur Christus, dicendo: Qui irascitur fratri suo, reus erit judicio.10 Unde et Hieronymus asserit: Definita sententia est, ut ira omnino tollatur. Si jubemur, id est monemur, percutienti alteram præbere maxillam, et inimicos diligere, et pro persequentibus exorare, omnis occasio iræ aufertur.11

Præterea, ira ista per vitium, præsertim quæ est mortale peccatum, valde vitanda est. Primo, quoniam hominem intus omnino deordinat, et coram Deo deturpat ac inhonestat: et hoc ideo, quoniam rationem excæcat, et ita efficit hominem brutis consimilem fatuisque conformem. Propter quod, sicut in themate tactum est, Salomon cohortatur: « Ne sis velox ad irascendum, quoniam ira in sinu stulti », id est in corde fatui, « requiescit ».12 Nam eo ipso quo quis talem iram admittit et retinet, merito stultus vocatur. Propter quod in Job asseritur:13 Virum stultum interficit iracundia. — Secundo, quoniam hominem foris contemptibilem reddit, et insano similem facit. Ira namque cito ac evidenter apparet in visu, in facie, in voce et gestibus. Ideo ait Hieronymus: Quid iracundo furor suus confert, quem sævissimis exagitat stimulis, et ita ab omni consilio efficit alienum, ut dum irascitur, insanire credatur? Et ita per iram homo alios scandalizat, sicque et aliis graviter nocet. — Tertio, quia per iram fit homo aliis onerosus et ad socialem vitam ineptus, impacificus quoque et turbulentus, juxta illud Proverbiorum:14 Spiritum ad irascendum facilem quis poterit sustinere? Et iterum Salomon loquitur: Ira non habet misericordiam, nec erumpens furor; et impetum concitati spiritus quis poterit sustinere?15 Hinc dicit Gregorius: Per iram justitia relinquitur, gratia vitæ socialis amittitur, mansuetudo perditur, lux veritatis repellitur. Unde in Ecclesiastico habetur:16 Vir iracundus incendit litem, et vir peccator turbabit pacem. — Quarto, quia per iram fit homo dæmonibus similis. Est namque, ut divinus Dionysius adstruit, in dæmonibus amens furor, phantasia proterva, et irrationabilis concupiscentia.17 Similiter in hominibus iracundis vigent amentia quædam, furor et phantasia proterva. Ideo etiam iracundi merito fatui appellantur, quoniam in Ecclesiastico scriptum est: Non est sensus ubi abundat amaritudo.18 Hinc dicit Apostolus: Omnis amaritudo, et indignatio, et ira, et clamor tollatur a vobis.19 — Quinto, per iram fit homo specialiter ineptus ad gratiam, et Spiritus Sancti inhabitatione indignus, quoniam Spiritus Sanctus super quietum et humilem requiescit, et in pace factus est locus ejus, diligitque pacificos.2021 Quum ergo ira faciat hominem turbulentum, inquietum et animosum, constat quod Spiritus Sancti inhabitationem et gratiam vehementer impediat.22 Ideo quidam sanctus eremita asseruit: Iracundus homo quamvis mortuos suscitet, Deo placere non potest; et item, Sicut hospitem fumus expellit de domo, sic ira expellit Spiritum Sanctum de cordis habitaculo.

Sed nunc breviter aliquid est tangendum de remediis contra iram. Quorum primum est, consideratio prædictorum malorum quæ homo per iram incurrit. Nam quædam quamvis in se sint multum delectabilia atque suavia, tamen propter mala annexa vitantur: quanto magis ira in se ipsa amara vitanda est, quum ex ea tot mala sequantur? Secundum est, aversio considerationis eorum quæ provocant iram, ut scilicet homo cesset attendere mala sibi aut suis illata, convertendo se ad alias meditationes et occupationes salubres. Quum enim ira sit quædam affectio, utpote appetitus vindictæ, oritur ex aliqua prima apprehensione; et qui apprehensionem illam abscindit, se ad alia convertendo, faciliter vincit iram, quia cessante causa cessat effectus. Tertium est, consideratio mansuetudinis et patientiæ Christi atque Sanctorum, præsertim intenta meditatio passionis dominicæ. Si enim mansuetudinem et patientiam Christi rite pensemus, et quanta pro nobis pertulerit, meditemur, omnem iram impatientiamque repellimus, imo adversa cum gaudio sustinemus. Quartum est, consideratio multiplicis fructus et gratiæ ac salutis, quam iram vitando, refrenando, vincendo, acquirimus. Ait namque Salvator:23 Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram;24 et Psalmista: Mansueti hereditabunt terram, et delectabuntur in multitudine pacis. Quum enim ira sit quædam animi amaritudo, turbulentia et afflictio, mansueti qui iram vincunt, specialiter gaudent pace interna, et dulces sunt mente.25 Sanctus quoque Dionysius in epistola ad Demophilum monachum protestatur, quod Moyses, Joseph et David, ideo maximam apud Deum gratiam invenerunt, quoniam mites fuerunt. Unde Psalmista loquens de Deo:26 Exaltabit (inquit) mansuetos in salutem.

Quintum est, quoniam omnes in sæculo isto sumus comperegrini et conviatores, ad unam beatitudinis patriam proficiscentes: idcirco debemus mititer ad invicem conversari, atque ad progrediendum in via virtutum mutuo jugiter exhortari. Hinc Joseph fratribus suis profecturis dicebat:

Ne irascamini in via.27 Sextum est, consideratio adversitatum quæ possunt accidere, et contra eas se per rationem et mansuetudinem præmunire, quoniam jacula prævisa minus feriunt. Atque, ut ait Gregorius, mala mundi patientius toleramus, si contra ea per patientiæ clypeum præmunimur. Nam qui corporali congressuri sunt bello, primo discunt artem pugnandi et armant se, et quid eis accidere possit præcogitant, ut ea evadant. Septimum est, facere sibi consuetudinem resistendi primis motibus iræ, ipsamque iram intra se clausam tenere et suffocare, ne foris per verba et signa erumpat. Octavum est, Dei adjutorium jugiter atque cum omni fiducia invocare. Et hoc potissimum necessarium est his qui vel ex naturali dispositione, aut ex consuetudine, ad iram proclives sunt: nam et quilibet contra illa vitia debet specialius instantiusque pugnare, ad quæ se proniorem cognoscit. Superbi autem et magni in oculis suis, celerius et implacabilius irascuntur: quo enim se ipsos arbitrantur majores, excellentiores aut digniores, eo illatam sibi injuriam magis exaggerant, et gravius vindicare nituntur, quamvis sit parva.

Postremo, quadruplex est irascentium genus. Nam in quibusdam fervor iracundiæ cito incenditur, et cito exstinguitur. In aliis cito accenditur, sed difficulter exstinguitur: et isti sunt deteriores. In quibusdam tarde accenditur, et tarde exstinguitur. In ceteris tarde accenditur, et cito exstinguitur: et isti sunt aliis meliores. Sed, heu! multi sunt nomine, non virtutibus christiani, qui instar canum, sæpissime et pro causis levissimis irascuntur, et irascendo jurant, perjurant, aliosque perturbant, contristant, et a devotione ac pace mentis impediunt, atque tam irrefrenate se habent ut bruta. Isti sunt ministri et membra diaboli, et non Christi. Emendent ergo se ipsos, et quanta mala ex eorum proveniant ira, pensent.

Recitat Augustinus in libro de Civitate Dei, quemadmodum quidam philosophi, scilicet Stoici, dixerunt, omnes animæ passiones, videlicet iram, tristitiam, timorem, etc., esse vituperabiles, et animæ morbos. Quumque unus de illis philosophis esset quadam vice in navi, adessetque alius quidam adolescens lascivus et levis, orta est in mari grandis tempestas. Cœpit ergo philosophus ille formidare et pallidus fieri, sed juvenis ille imperterritus mansit, lætus et cantans. Postmodum tranquillitate reversa, adolescens ille insultavit philosopho, eo quod timuisset, et ipse mansisset imperterritus et jucundus.

Respondit philosophus: Quid mirum si tu tam malam perdere vitam non timuisti, ego autem tam bonam amittere vitam expavi? Hujus simile contingit quotidie. Nam quidam vitæ vitiosæ ac perditæ, tempore tempestatum et fulgurum non verentur, quia se ipsos non amant veraciter, nec quid eis accidere possit perpendunt sapienter; aliqui vero boni et sapientes in talibus metuunt, et quid contingere eis valeat intuentur. Non tamen in talibus est immoderanter timendum, sed homo debet se Deo committere, ipsum invocare, ac signo se crucis munire.

Footnotes

  1. Jacob. I, 19. ↩

  2. Ps. IV, 5. ↩

  3. Ephes. IV, 26. ↩

  4. Marc. III, 5. ↩

  5. Ps. CXXXVIII, 21, 22. ↩

  6. Ps. CXXVIII, 113. ↩

  7. Ps. IV, 5. ↩

  8. Marc. III, 5. ↩

  9. 1 Cor. XIII, 5. ↩

  10. Matth. v, 22. ↩

  11. Ibid. 39, 44. ↩

  12. Eccle. VII, 10. ↩

  13. Job v, 2. ↩

  14. Prov. xviii, 14. ↩

  15. Prov. xxvii, 4. ↩

  16. Eccli. xxviii, 11. ↩

  17. De Divin. nom. c. iv. ↩

  18. Eccli. xxi, 15. ↩

  19. Ephes. iv, 31. ↩

  20. Ps. LXXV, 3. ↩

  21. Cf. Is. LXVI, 1, 2. ↩

  22. Matth. v, 9. ↩

  23. Matth. v, 4. ↩

  24. Ps. XXXVI, 11. ↩

  25. Epist. VIII. ↩

  26. Ps. CXLIX, 4. ↩

  27. Gen. xlv, 24. ↩

Chapter 86 of 243