Enarratio in evangelium
NISI ABUNDAVERIT JUSTITIA VESTRA PLUS QUAM SCRIBARUM ET PHARISÆORUM, NON INTRABITIS IN REGNUM CŒLORUM. Matth. V, 20-24.
CHRISTUS in evangelio hodierno docet, quam magna sit evangelicæ legis perfectio, et item quam arcta sit via salutis, atque quam magnus ac metuendus sit rigor divini judicii.1 Itaque, sicut Matthæus ait, Jesus Christus in sermone quem fecit in monte, inter cetera dixit discipulis suis : Nisi abundaverit justitia vestra plus quam abundat justitia Scribarum et Pharisæorum, id est, nisi justiores, virtuosiores seu perfectiores fueritis Scribis et Pharisæis (Scribæ autem fuerunt doctores Judæorum, et Pharisæi erant religiosi eorum), non intrabitis in regnum cælorum, hoc est, æternam salutem non acquiretis, sed damnabimini in æternum. O quam formidanda est comminatio ista! primo, propter tanti boni amissionem; secundo, propter tanti mali acquisitionem.
Deinceps ratio hujus sententiæ Christi potest tripliciter assignari. Primo, quoniam Scribæ et Pharisæi, quamvis vera et salutaria docuerunt, non tamen secundum propriam doctrinam vixerunt. Hinc ait Salvator: Super cathedram Moysis sederunt Scribæ et Pharisæi:2 omnia quæcumque dicunt, facite; secundum opera vero eorum nolite facere, dicunt enim et non faciunt. Secundo, quia Scribarum et Pharisæorum justitia fuit servare præcepta legis secundum superficialem intellectum eorum, videlicet, non occidere, non mœchari, vitando dumtaxat opera exteriora iniqua, non desideria prava: quia per præcepta hujusmodi putabant prohiberi opera, non affectum. Talis autem justitia non sufficit ad salutem. Et juxta hunc sensum loquitur Christus hoc loco, prout verba pandunt in textu statim sequentia. Tertio accipi potest, quasi specialiter dictum ad Apostolos, ac prælatos, qui ex speciali vocatione, professione, gradu sive officio, ad perfectionem tenentur: idcirco eorum non est circa communia languere, sed oportet ut subditorum vitam virtutum perfectione transcendant, quum habeant eos purgare, docere et virtuosos efficere.
Verumtamen Christus dixit hæc verba prout ad universos pertinent Christianos. Nam subdit: Audistis quia dictum est antiquis, id est, populo Judæorum de Ægypto egresso Deus per Moysen jussit: Non occides hominem;3 qui autem occiderit, prætermisso ordine juris, reus erit judicio damnationis, id est, mortem corporalem meretur, et etiam condemnationem æternam, quæ est mors pessima. Ego autem dico vobis, quia non solum occidere prohibeo, sed protestor quia omnis qui irascitur fratri suo, hoc est proximo, ira inordinata, rationem excæcante, reus erit judicio, hoc est accusatione coram divina justitia. Hoc est dicere:4 Ego legem non solvo, sed impleo, perficio et expono, et ad perfectam ac sufficientem justitiam doceo ac perduco. In lege namque aperte prohibetur homicidium, quum dicitur, Non occides;5 sed lex non exponit perfecte qualiter intelligendum sit illud præceptum. Sed Christus id fecit, dicendo: « Omnis qui fratri suo irascitur », id est, vindictam inordinate desiderat, seu nocumentum inferre proponit, « judicio reus » est.
Quocirca sciendum, quod aliqui Judæorum per præcepta illa negativa, Non occides, non furaberis, non mœchaberis, æstimabant sola opera prohiberi, non cogitationes et affectiones ad opera vitiosa;6 nec putabant eas esse peccata, nisi in opus procederent: cujus oppositum docuit Christus. Imo ex lege et Prophetis potest oppositum demonstrari, quum Michæas dicat: Væ qui cogitatis inutile;7 Zacharias quoque, Malum vir fratri suo non cogitet in corde suo.8 Per Jeremiam quoque Dominus ubertim præcepit:9 Revertimini a cogitationibus vestris pessimis. Imo peccatum non est in opere exteriori, nisi ex interiori deformitate et inordinatione. Peccatum quoque potissime est aversio mentis a Deo.
Qui autem dixerit fratri (id est proximo) suo, Raca, id est, verbum indignationis, interiorem iram manifestantis, protulerit, tamen in generali atque confuse, nec certam vituperationem aut contumeliam inferens, sed interiorem commotionem per verbum indignationis in generali aperiens; reus erit consilio, id est tractatu quo investigatur qua pœna torquendus sit quem constat esse damnandum. Qui autem dixerit proximo suo, Fatue, id est, commotionem iracundiæ suæ per verbum contumeliosum, manifestam et certam vituperationem significans, effuderit; reus erit gehennæ ignis, id est pœnæ infernalis.
Ecce triplex gradus culpæ, cui correspondet triplex gradus reatus seu pœnæ. Est enim ira latens in corde. Cujus pœna est, mereri reprobationis judicium, et esse judicio dignum. Est etiam ira prorumpens in vocem indignationis ac vituperationis in generali: quod primo est gravius. Ideo ejus pœna est, prolatio sententiæ contra eum: quæ pœna etiam est gravior prima. Est quoque ira in verbum contumeliosum certæ aspernationis prorumpens: quod primis duobus est gravius. Ejusque pœna est, ignis gehennæ: quæ prætactis est gravior pœnis; et tamen duæ illæ pœnæ ordinantur et tendunt ad pœnam hanc tertiam. Loquitur enim Salvator de ira prout est mortale peccatum, videlicet ex rationis consensu cum affectu nocendi injuste. Dicere autem « raca » ex tali ira, est gravius; sed dicere « fatue » ex iræ commotione, gravissimum est. — Insuper, secundum Hieronymum, « raca » est verbum Hebraicum, significans vacuum aut inane; idem dicit Chrysostomus. Remigius vero cum præfatis testatur, quod sit nomen Hebraicum; sed addit, quod sit interjectio indignantis. Augustinus autem affirmat, quod sit vox non significans aliquid determinate, sed solum commoti cordis passionem, cujusmodi sunt interjectiones. Sed istud faciliter concordatur, quia secundum Chrysostomum, quamvis significet vacuum aut inane, id est stultum, hic tamen accipitur juxta usum loquentium Judæorum, utpote interjectionaliter, secundum modum expositum, prout quælibet regio habet aliquod exprobratorium verbum. Possent hic multa induci de ira, quando et qualiter sit peccatum; sed de hoc in sermonibus mentio fiet.
Sed circa prædicta oritur quæstio, quia de Christo scriptum est, Cœpit Jesus facere et docere, quomodo ergo nunc tam districte damnat eos qui proximum nominant fatuum, quum ipsemet post resurrectionem suam dixerit duobus discipulis: O stulti et tardi corde ad credendum!10 Apostolus quoque ad Galatas:11 O insensati (inquit) Galatæ! Et respondendum, quod quum verba sint signa et notæ conceptionum animæ, ex ipsa cordis intentione et affectione considerantur virtus et culpa in verbis. Dum ergo verba prætacta dicuntur non animo calumniandi aut aspernandi, sed instruendi, et caritative corripiendi, non sunt illicita.
Ex præhabitis infert Salvator: Si ergo, hoc est, quum non liceat irasci fratri, aut dicere ei « raca », vel « fatue », idcirco si offers munus tuum, hoc est oblationem corporalem vel spiritualem, ad altare materiale in templo; vel, « ad altare » spirituale in anima, quod est fides, secundum Augustinum, vel caritas, secundum Gregorium. Nil enim acceptum est Deo nisi in fide et caritate agatur atque fundetur, et per eas Deo exhibeatur. Et ibi, videlicet in loco et tempore oblationis, recordatus fueris quia frater (hoc est proximus) tuus habet aliquid, hoc est justam querelam, adversum te, propter injuriam a te ei illatam, ita quod ei in aliquo forefecisti. Si enim tu eum offendisti, ipse habet adversum te, non tu contra eum. Si vero ipse te offendit, tu habes adversus eum; sed tunc sufficit ut ei ignoscas sicut vis tibi a Deo ignosci, nec oportet te facere quæ sequuntur: quæ tamen si feceris, opus est magnæ perfectionis, caritatis et pietatis, maximumque a Deo præmium consequeris.
Relinque ibi munus tuum ante altare, id est, inchoatum obsequium seu oblationem intermitte seu suspende, actu aut proposito, hoc est realiter inde cessando, aut mentaliter proponendo agere quæ sequuntur loco et tempore opportuno; et vade prius reconciliari fratri tuo, hoc est, placa et satisfac ei, veniam postulando, et satisfaciendo, secundum exigentiam culpæ. Obsequium enim seu servitus nostra Deo non placet nisi ex caritate procedat: quam non habet, imo et contra justitiam agit, qui fratri a se læso non studet reconciliari ac satisfacere. Eundum est autem pedibus corporis, si commode fieri possit, ut si frater offensus non longe sit haberique valeat. Alias eundum esset pedibus mentis, hoc est desiderio atque proposito, quatenus proponas et optes ei statim satisfacere quantum in te est : quod quia non vales, intendas eum accedere et placare congruo loco et tempore. In his quoque pensanda est mensura offensæ, hoc est magnitudo injuriæ proximo irrogatæ, quæ quanto major exstiterit, tanto celerius laboriosiusque conandum est ut reconcilietur offensus. Interim vero debemus munus ante altare relinquere, id est non facere seu continuare opera bona nisi primo proponamus ire tempore apto ad fratrem offensum ut reconcilietur : quod plane propositum exsequi mox oportet dum convenienter fieri poterit.
Porro, secundum Chrysostomum et Cassianum, ad caritatis perfectionem præcipue pertinet, ut etiam ille qui læsus est, studeat mitigare forefactorem, non solum illatam dimittendo injuriam, sed et blando sermone cor ejus placando, quatenus de cetero sincerum ad se gerat affectum. Si enim possum alterius quamvis injuriatoris perversitatem curare, et animam ejus de morte peccati eripere, primo accedendo ad eum et pacem reformando inter eum et me, et tamen non facio hoc, videor non esse perfectus in caritate Christi, qui etiam pro iniquis sanguinem suum fudit, nec proximi, quem possum a tanto liberare periculo humiliando me ipsum.12 Dicit ergo Chrysostomus : Ne dicas, Ille mihi nocuit, ille mihi satisfacere debet, non ego illi. Si pro gloria tuæ salutis jubet te Dominus amicitias facere, tu potius nocitus seu nocumentum perpessus, debes nocentem rogare, ut duplicem gloriam consequaris : unam, quia nocitus es; alteram, quia prior rogasti. Festina ergo inimicum tuum prævenire ad amicitias, ne forsitan te tardante, ille præveniat ad rogandum, et rapiat de manibus tuis pietatis mercedem. Nam si ille tibi nocuit, et ille te rogat, infructuosa est amicitia tua. Quam enim justitiam fecisti ante Deum, si rogatus te placaveris?
Et tunc veniens, hoc est, localiter rediens, vel intentionem tuam ad id quod cœperas, revocans, offeres munus tuum, hoc est, inchoatum Dei obsequium prosequeris, spiritualem aut corporalem hostiam immolando. Spirituales autem hostiæ sunt devota oratio, Dei laudatio, cordis compunctio, præceptorum impletio. Heu, quam male et pessime observant Christiani hanc Christi doctrinam, quia faciliter offenduntur, difficulter placantur, facili occasione injuriose loquuntur, atque pro parva offensa grandem cupiunt ultionem inferre, imo rogati vix possunt induci ad ignoscendum forefactoribus suis! Plures quoque sunt tam duræ cervicis animosæque mentis, ut quamvis notabiliter forefecerint proximis suis, dedignantur tamen et verecundantur veniam postulare ab eis. Considerent, quæso, isti, quam longe distent ab evangelicæ legis observatione, et per consequens a salute.
Footnotes
Chapter 85 of 243