Skip to the text

Enarratio in epistolam

QUICUMQUE BAPTIZATI SUMUS IN CHRISTO JESU, IN MORTE IPSIUS BAPTIZATI SUMUS. Rom. VI, 3-11.

HORTATUR nos sanctus apostolus Paulus in præsenti epistola ad vitiorum devitationem, spiritualemque innovationem, atque virtuosorum operum continuationem usque in finem. Et ad hoc inducit primo hanc rationem, quoniam in Baptismo purgati sumus ab omni peccato : ergo de cetero decet nos a vitiis abstinere. Itaque ait : Quicumque baptizati sumus, id est a vitiis emundati ac loti in fonte Baptismi, in Christo Jesu, in institutione, fide et operatione Christi, hoc est secundum quod ipse instituit ac præcepit, dicens : Docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.1 Christus quoque fidem Trinitatis edocuit et intus infudit. Ipse quoque principaliter baptizat, quia ut Deus intus purgat a culpa gratiamque largitur, atque ab ejus passione Baptismus ac alia sacramenta efficaciam suam sortita sunt. Idcirco ad Joannem Baptistam Deus ait de Christo :2 Super quem videris Spiritum descendentem et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu Sancto. Sacerdos vero ministerialiter est baptizans. In morte ipsius, id est virtute ac merito suæ passionis et mortis, baptizati sumus. Vel, « in morte ipsius », hoc est in similitudine mortis Christi, « baptizati sumus », quatenus, sicut Christus semel mortuus est carne, et semper vivit spiritu, sic nos per Baptismum semel mortui omni iniquitati, deinceps semper vivamus justitiæ. Trina namque immersio baptizati in aqua, designat triduum sepulturæ seu mortis Christi; elevatio autem ex aqua, resurrectionem Christi significat. Hinc secundæ expositioni consonat littera sequens. Declarans namque qualiter in morte Christi baptizati dicamur, adjecit :

Consepulti enim sumus cum illo, id est, Christo sepulto assimilati sumus, per Baptismum, id est in Baptismo : nam mersio baptizati in aqua, significat sepelitionem Christi sub terra; in mortem peccati seu vitæ prioris, quæ fuit iniqua, id est ad hoc ut moriamur peccato. Ut quomodo Christus surrexit a mortuis, id est a loco atque consortio mortuorum, per gloriam, id est gloriosam omnipotentiam, Patris : quia divina, non humana virtute, surrexit. Vel, « per gloriam Patris », id est per Verbum æternum carni unitum, quod est gloria Patris, quemadmodum scriptum est :3 Gloria patris, filius sapiens. Isaias quoque de hac gloria seu Filio Patris ait :4 Revelabitur gloria Domini, et videbit omnis caro Salutare Dei nostri. Nam Christus secundum quod Deus, suscitavit corpus suum, imo se ipsum secundum quod homo est. Ita et nos in novitate vitæ ambulemus, hoc est, pristinis vitiis exstirpatis, virtuose vivamus et christiformiter conversemur, sicque renovetur ut aquilæ juventus nostra, et in splendore gratiæ ac virtutum refloreat anima nostra.5

Si enim complantati facti sumus similitudini mortis ejus, hoc est, si instar plantæ seu arboris, eradicati fuerimus a prioribus culpis, et firmiter conformati fuerimus similitudini mortis ejus, scilicet Christi, hoc est vestigiis dominicæ passionis, conformando nos passioni Christi in castigatione proprii corporis, et compassione mentis ac mortificatione propriæ voluntatis (sicut princeps Apostolorum hortatur: Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia ejus;6 alibi quoque loquitur Paulus: Qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis);7 simul et resurrectionis erimus, id est, tunc etiam complantabimur seu conformabimur similitudini resurrectionis Christi, ambulando in novitate vitæ, quæ per Christi resurrectionem figuratur.8 Mors quippe et resurrectio Christi non solum sunt res, sed etiam sacramenta seu signa: ita quod mors Christi significat vitiosæ ac veteris vitæ exstirpationem; resurrectio autem Christi, spiritualem mentis renovationem, juxta illud ad Colossenses:9 Si consurrexistis cum Christo, quæ sursum sunt quærite. Si ergo in vitiorum mortificatione in Baptismo collata manserimus, non redeundo ad vitia, tunc resurrectioni Christi similes erimus, cœlestem conversationem habendo in terra.

Hoc scientes quia vetus homo noster. Expositores quos legi, ita exponunt hunc locum: « vetus homo noster », hoc est fomes peccati, simul crucifixus est, id est, virtute et merito passionis Christi debilitatus est. Vel, « vetus homo noster », id est conversatio vetus et prava, « simul crucifixus est », hoc est, morte Christi deleta est, quoniam Christus abstulit sua passione peccata mundi, delens quod adversus nos erat chirographum decreti, ut ad Colossenses plenius scribit Apostolus;10 ut destruatur corpus peccati, id est congeries vitiorum. De quo corpore ait Salvator: Si fuerit oculus tuus nequam, totum corpus tuum tenebrosum erit.11 — Verumtamen videtur hic passus aliter et magis consonanter ad litteram sic posse exponi: « vetus homo noster », id est quilibet nostrum secundum suam vitiosam ac veterem conversationem, « simul crucifixus est », hoc est simul cum Christo cruci affixus, per præfigurationem et obligationem. Per hoc namque quod crucifixus est Christus, monstravit quod unusquisque fidelium, si velit salvari, debeat Christum sequi, tollendo crucem suam quotidie, prout ipse Salvator disseruit: Qui vult venire post me, abneget semetipsum, et tollat crucem suam quotidie, et sequatur me.12 Ad hoc quoque nos obligat crucifixio Christi Domini nostri, quoniam non est servus major domino suo.13 Vel, « vetus homo noster », id est quilibet nostrum secundum originale peccatum ab Adam contractum, « simul crucifixus est », id est huic peccato mortificatus, quia in Christi passione liberati sumus ab isto peccato. « Ut destruatur corpus peccati », hoc est, caro nostra multis peccatis fœdata destruatur, non quantum ad esse naturæ, sed culpæ, quemadmodum alibi scribit Apostolus: Mortificate membra vestra quæ sunt super terram.14 Et Christus testatur:15 Si oculus tuus scandalizat te, erue eum et projice abs te. Ut ultra non serviamus peccato, hoc est, non subdamur, nec superemur a vitiis, quia ut apud Joannem habetur, Omnis qui facit peccatum, servus est peccati.16 Et Petrus asserit:17 Iniqui sunt servi corruptionis; a quo enim quis superatus est, hujus et servus est.

Qui enim mortuus est peccato, id est a vitiis emundatus; vel, « qui mortuus est », hoc est configuratus morti Christi, per susceptionem Baptismatis; justificatus est a peccato, hoc est, liber factus est ab eo, nec subjacet vitio. Baptismus equidem liberat a pœna et culpa.

Si autem mortui sumus cum Christo, id est ejus passioni et morti conformati, atque a culpis mundati, credimus quia simul etiam vivemus cum Christo, quia in hac vita vivemus in eo per gratiam, et in futuro per gloriam. Scientes per fidem certissimam: de qua scientia ait beatus Job, Scio quod Redemptor meus vivit, et in novissimo die de terra surrecturus sum;18 et Martha, Scio quia resurget frater meus in resurrectione in novissimo die;19 quod Christus resurgens ex mortuis, jam non moritur, id est, de cetero non morietur: quia ad immortalem ac impassibilem vitam surrexit, quum impassibilitas sit dos corporis glorificati. Mors illi ultra non dominabitur, id est, læsionem ei non inferet, nec animam a suo corpore separabit. Quod enim mortuus est peccato, id est peccatorum nostrorum demerito, seu propter expianda et auferenda mundi peccata, juxta illud Isaiæ, Vulneratus est propter iniquitates nostras, et attritus est propter scelera nostra;20 mortuus est semel, in die Parasceves. De qua die loquitur Deus apud Zachariam:21 Auferam iniquitatem terræ illius in die una. Tunc enim Pater per Christi passionem abstulit peccata Ecclesiæ, quæ est terra Christi. Quod autem vivit post resurrectionem, vivit Deo, hoc est ad gloriam Dei, quia Christus in quantum homo, est et vivit ad honorem et gloriam superbeatissimæ Trinitatis, tanquam servus illius. De quo apud Isaiam loquitur Deus:22 Ecce servus meus, suscipiam eum.

Ita et vos, o Christifideles, existimate vos mortuos quidem esse peccato, hoc est liberatos a vitiis merito Salvatoris, quantum ex parte ipsius est, viventes autem Deo, hoc est ad gloriam Dei, agendo quæ ei sunt placita, in Christo Jesu Domino nostro, id est per meritum et gratiam ejus, et permanendo in eo, tanquam in mediatore, salvatore et capite. Ipse namque protestatur: Si quis in me non manserit, mittetur foras sicut palmes, et arescet.23

Footnotes

  1. Matth. xxviii, 19. ↩

  2. Joann. 1, 33. ↩

  3. Prov. x, 1. ↩

  4. Is. XI, 5. ↩

  5. Ps. CI, 5. ↩

  6. 1 Petr. II, 21. ↩

  7. Galat. V, 24. ↩

  8. Rom. VI, 4. ↩

  9. Coloss. III, 1. ↩

  10. Coloss. II, 14. ↩

  11. Matth. VI, 23. ↩

  12. Luc. IX, 23. ↩

  13. Joann. XIII, 16. ↩

  14. Coloss. III, 5. ↩

  15. Matth. XVIII, 9. ↩

  16. Joann. VIII, 34. ↩

  17. 11 Petr. II, 19. ↩

  18. Job xix, 25. ↩

  19. Joann. xi, 24. ↩

  20. Is. liii, 5. ↩

  21. Zach. iii, 9. ↩

  22. Is. xlii, 1. ↩

  23. Joann. xv, 6. ↩

Chapter 83 of 243