Sermo 5
DE VITUPERIO IRÆ, ET MANSUETUDINIS LAUDE.
OMNIS qui irascitur fratri suo, reus erit judicio. Matth. v, 22.
Dominus et Salvator in evangelio hodierno districte nos instruit, terribiliter comminatur; et quam arcta sit via salutis, testatur in principio, dicens: Nisi abundaverit justitia vestra plus quam Scribarum et Pharisæorum, non intrabitis in regnum cœlorum.1 Sic et religiosis dici potest: Nisi abundaverit justitia vestra plus quam hominum mundanorum, non intrabitis in regnum cœlorum. Non enim claustralium est circa communia languere; et tamen sancti Patres vere fatentur, quod nisi religiosus quotidie discat se frangere, proprias voluntates abjicere, per regularis disciplinæ semitas proficisci, custodite et timorate coram Altissimo conversari, multo deterior fit quam fuit aut esse potuit in mundo: quod revera est nobis semper pensandum, atque terribile verbum, præsertim his qui negligenter se habent. Sed, proh dolor! quidam suis peccatis et negligentiis in tantum obtenebrantur, ut dici sibi vix tolerent, vix eis valeat persuaderi, quod negligenter se habeant: imo se esse aliquid arbitrantur, non revolventes quod in Apocalypsi loquitur Deus, Quomodo dicis quia dives sum et nullius egeo, et nescis quia tu es miser et miserabilis, pauper, cæcus et nudus?2 Tales igitur grandi egent instructione.
Insuper Christus Dominus, evangelicæ legis districtionem, perfectionem excellentiamque demonstrans: Audistis (inquit) quia dictum est antiquis:3 Non occides;4 qui autem occiderit, reus erit judicio. Ego autem dico vobis, quia omnis qui irascitur fratri suo, reus erit judicio; qui autem dixerit fratri suo, Raca, reus erit consilio; qui autem dixerit, Fatue, reus erit gehennæ ignis. Ecce quantam sinceritatem, quantam cordis munditiam, quantam patientiæ ac mansuetudinis virtutem exigit Deus a nobis.
Denique, quum ira sit unum mortalium vitiorum, constat quantum sit fugienda, et maxime consuetudo seu assiduitas irascendi. Contra quam unusquisque tanto incessabilius ac fortius prælietur, quanto ad eam se esse procliviorem ex naturali dispositione aut usu maligno, experimentaliter intuetur. Verumtamen est ira per zelum, quæ ex rationis judicio sponte assumitur, ut contra vitia fortius insurgatur, et opus virtutis efficacius exsequatur. Hæc est ira laudabilis, quæ (secundum Gregorium) rationem sequitur ut ancilla, nec præcedere debet ut domina. Bernardus quoque de ira hac loquens: Occupemus
(inquit) iram in quibus expedit, ne ad illicita inutiliaque prorumpat. Nolite irasci his qui vobis transitoria auferunt, qui convitia inferunt, qui supplicia ingerunt. Irascimini ei quæ sola potest nocere, propriæ scilicet iniquitati. Nulla enim nocebit adversitas, si nulla dominetur iniquitas. Qui suis peccatis perfecte irascitur, ceteris non movetur. — Sed, heu! quia ad minima quæque quorum nobis concessus est usus inordinate afficimur, si aliquid horum nobis subtrahatur, aut ab eo cui concessa fuit, res male tractetur, aut non satis cito fuerit restituta, instar brutorum irascimur, et per verba ac signa interiorem monstramus insaniam. Fugienda igitur nobis est ira, quoniam maxime decet omnem religiosum mansuetudo.
Ira vero præcipue ei illicita indecensque consistit. Primo, quoniam coram Deo et angelis sanctis facit hominem aspernabilem, inordinatum, deformem, fatuo similem et bruto conformem, quoniam vehementer excæcat, perturbat et agitat mentem. Ideo ait Scriptura :5 Virum stultum interficit iracundia.6 Et Salomon loquitur : Ne sis velox ad irascendum, quia ira in sinu stulti quiescit. Est etenim ira fervor iniquus interiora devastans, et flamma gratiam Dei consumens. Propter quod ait Bernardus : Immanis bestia draco est, flatu igneo quidquid attigerit necans, non solum bestias terræ, sed et volucres cœli. Hunc ego iracundiæ spiritum reor. Quanti etiam sublimis vitæ, ut videbatur, flatu illius draconis misere satis in os ejus ruerunt, qui melius sibi ipsis irasci poterant ne peccarent.
Secundo, quoniam ira per exteriora sua indicia est aliorum multum scandalizativa, facitque hominem hominibus contemptibilem et insensato consimilem. Ira namque per suos effectus evidenter erumpit et prodit se ipsam, atque in tantum irascentem dementat, ut quidquid sibi pro tunc videtur, quidquid suggerit passio, justum ac licitum arbitretur. Idcirco dicit Gregorius : Menti furore ebriæ omne quod recte dicitur, perversum videtur; et omne ad quod ira instigat, rationabile judicat. Itemque : Per iram, inquit, sapientia perditur, ut quid quove ordine agendum sit, nesciatur. Hinc Seneca dixit : Tibi irascenti nihil volo licere, quoniam te irascente, omnia puta tibi licita esse.
Tertio, quoniam ira in se ipsa pœnalis est, et quædam afflictio cordis. Sunt etenim quædam vitia in se delectabilia, maxime quæ ad tactum gustumque pertinent. Alia in se ipsis sunt pœnalia, sicut invidia, ira, indignatio, amaritudo, impatientia, inordinatus timor ac mœror. Idcirco ait Hieronymus : Quid iracundo suus confert furor, quem sævissimis exagitat stimulis, et ita ab omni facit consilio alienum, ut dum irascitur, insanire credatur? Ideo in Ecclesiastico legitur : Non est sensus ubi abundat amaritudo;7 et iterum, Vir iracundus incendit litem. Sicque ira est aliis quoque valde nociva.8
Quarto, quoniam ira de habitaculo mentis Spiritum Sanctum expellit, et suæ gratiosissimæ habitationis ac susceptionis inhabilem et incapacem statuit animam. Dominus enim, juxta antiquam translationem, per Isaiam protestatur : Super quem requiescet spiritus meus, nisi super quietum et humilem?9 Ira equidem efficit hominem inordinatum, confusum, turbulentum, inquietum et animositate inflatum. Hinc ait Gregorius : Per iram, Spiritus Sancti splendor excutitur, qui super quietum et humilem requiescere dicitur, quia dum ira menti quietem subtrahit, suam Spiritui Sancto habitationem claudit.10 Ideo sanctus quidam asseruit eremita : Sicut fumus hospitem expellit de domo, sic ira Spiritum Sanctum ab animo; et denuo, Iracundus homo etiamsi mortuos suscitet, Deo non placet.
Quinto, quoniam ira facit hominem aliis onerosum, et ad socialem vitam ineptum. Propter quod Salomon contestatur : Ira non habet misericordiam, nec erumpens furor; et impetum concitati spiritus ferre quis poterit?1112 Rursusque : Spiritum (inquit) ad irascendum facilem quis poterit sustinere? Propterea dixit Gregorius: Per iram justitia relinquitur, gratia vitæ socialis amittitur, perditur mititas, et lux veritatis repellitur.
Quum ergo tot mala, tot nocumenta inferat ira tam irascenti quam aliis, eam penitus detestemur ac fugiamus; et Christi atque Sanctorum mansuetudinem patientiamque pensantes, omnem iracundiæ et impatientiæ commotionem vitemus, mites ac patientes nos ipsos in omnibus exhibeamus, nisi in quantum ira per zelum requirit temperatum iracundiæ motum, ut actus justitiæ efficacius exsequatur. Denique propriis defectibus et peccatis in tantum indignemur ac irascamur, quod contra alios nequaquam irrationabiliter moveamur. Unde et in divinis, si quis forte in psalmodia et cantu inordinate, aut aliqualiter dissonanter seu somnolenter se habeat, non protinus immoderanter commoveamur; sed peccata propria quibus ibi per omissionem et commissionem culpabiles sumus, intueamur, et quod tam irreverenter et indevote nos in divinis habemus, tristemur et deploremus. Porro, si quis adhuc tam pusillus et infirmus consistit, ut interiorem iræ commotionem vitare vix queat, saltem a verbis inordinatis et iræ eruptionibus caveat. Propter quod ait Ambrosius: Resiste iræ si potes, cede si non potes; si præoccupaverit et impleverit ira mentem tuam, locum tuum ne deseras: locus tuus patientia est. Isidorus quoque ait: Si non potes iram vitare, tempera; si non potes furoris ortum cavere, cohibe eum et tene silentium: tacendo citius vincis.
Consideremus indesinenter omnem patientiam et mansuetudinem Christi in sua ignominiosissima passione, martyrumque in gravissimis eorum suppliciis, ut sic patientiam et mansuetudinem insuperabilem veraciter addiscamus. Nec cessemus Dei adjutorium invocare, et per præscientiæ ac boni propositi clypeum contra adversa omnia muniamur, siquidem jacula prævisa minus molestant. Recordemur quod divinus Dionysius in epistola ad Demophilum asserit, Moysen, Joseph et David præcipuam apud Deum gratiam invenisse, quia mites fuerunt.13 Faciamus nobis consuetudinem præliandi contra vitia, maxime contra ea ad quæ proniores nos experimur. Nemo alteri dicat, Raca, seu verbum indignationis, iram interiorem pandentis; nec fatuum proximum appellemus, hoc est, ab omni verbo contumelioso, vituperationem certam et evidentem designante, nos reprimamus, quum hoc ex suo genere sit peccatum mortale etiam gravius detractione, sicut rapina est gravius crimen quam furtum.
Postremo de ista materia Climacus ait: Quemadmodum aqua missa in ignem exstinguit flammam, ita profluvium lacrimarum pœnitentiæ et devotionis exstinguit omnem indignationis et iræ furorisque ignem. Inirascibilitas victoria est naturæ, in injuriarum insensibilitate ex agonibus sudoribusque adveniens. Mititas est immobilis constantia animæ, in ignominiis et bonæ famæ divulgationibus se uniformiter habens. Principium inirascibilitatis, est silentium labiorum in conturbatione cordis; medium vero inirascibilitatis, est silentium cogitationum in exili conturbatione animæ; finis vero, fixa tranquillitas in insufflatione spirituum immundorum. Furor est leviter vertibilis motus, morum deformitas, et animæ inhonestas. Quemadmodum lumine apparente recedunt tenebræ, ita ex fragrantia et odore humilitatis omnis amaritudo, ira et furor exterminantur. Multa alia valde accommoda scribit de præsenti materia.
Acquiescamus ergo Apostolo exhortanti: Omnis amaritudo, et indignatio, et ira, et clamor tollatur a vobis, cum omni malitia.14 Quod si quis ex sua paupertate ad iræ commotionem pronus et velox est, nullus tamen perseveret in ira, dicente Apostolo: Sol non occidat super iracundiam vestram.15 In quibusdam namque ira cito accenditur, sed cito exstinguitur. In aliis cito accenditur, sed difficulter exstinguitur: quod pessimum esse constat. In nonnullis tarde accenditur, et tarde exstinguitur: quod malum est. In aliquibus vero tarde accenditur, et cito exstinguitur: quod ceteris melius judicatur. Ideo juxta prætacta nos regulemus, iram et ceteras passiones vincamus.
Footnotes
Chapter 89 of 243