Sermo 4
Ad religiosos
QUOMODO BONI RELIGIOSI IN NOVITATE VITÆ AMBULANTES, SE VIRTUTIBUS VITÆ CHRISTI CONFORMARE DEBEANT.
QUOMODO Christus surrexit a mortuis, ita et nos in novitate vitæ ambulemus. Rom. vi, 4.
Quidquid pro nostra salute egit pertulitque Salvator, nostra est instructio. Quum enim in forma Dei esset, per deitatis naturam Patri æterno vere æqualis, incomprehensibiliter exinanivit se ipsum, nostram sibi hypostatice assumendo naturam, ut totius atque plenissimæ humilitatis nobis præberet exemplum:1 ut scilicet in omnibus humiliemus, parvi pendamus et sapienter dejiciamus nos ipsos; neque ex hoc unquam inaniter gloriemur, scientes quod quantumcumque humiliaverimus et parvi penderimus nos, nihil est comparatione humilitatis profundissimæ Christi. Quum itaque non sit servus major domino suo, imitemur Christi humilitatem ut possumus;2 atque in hoc compleatur humilitas nostra, ut quum totis viribus humiliaverimus nos ipsos in omnibus, recognoscamus ac fateamur nos nil condignum egisse. Sic et in ceteris est considerandum ac peragendum virtutibus, ut scilicet Domini nostri patientiam, mansuetudinem, fortitudinem, obedientiam, puritatem, sobrietatem et caritatem toto posse sectemur, nec quid condignum nos facere arbitremur, præsertim quum et Dominus in Evangelio dixerit: Quum feceritis omnia quæ præcepta sunt vobis, dicite:3 Servi inutiles sumus; quod debuimus facere, fecimus. Ecce Filius Dei propter nos a summo cœlo descendit in hunc mundum inferiorem, et propter nos pauper effectus est.45 Imo in summa paupertate, incomparabili patientia, in omnium virtutum plenitudine conversari dignatus est inter homines, viam salutis nobis demonstrans et dicens:6 Ego sum via, veritas et vita;7 nemo venit ad Patrem, nisi per me. In prætactis ergo virtutibus ipsum sectemur; et sicut ipse resurrexit a morte, « ita et nos ambulemus in vitæ » assidua « novitate », non solum in præfatis perseverando virtutibus, sed et incessabiliter satagamus proficere in eisdem, ut anima nostra quotidie renovetur, virescat, copiosiusque resplendeat.8
Denique « in novitate vitæ » ambulamus, quando quotidie cum recenti fervore, cum ferventiori vigore, cum vigorosiori constantia Deo servimus; quum pristinis consuetudinibus, et sæcularibus moribus atque mundanis affectibus omnino renuntiamus; quando cum tanta alacritate, humilitate, devotione, compunctione, lacrimis, patientia et fervore Deo jam famulamur, cum quanta promptitudine, elatione, vanitate, impatientia, libidine olim in sæculo obsequebamur diabolo, quanquam Deo majestatis immensæ incomparabiliter devotius, ardentius, humilius perfectiusque esset jugiter ministrandum.
Insuper « in novitate vitæ » ambulamus, quando soli vivimus Creatori, qui olim non Creatori, sed nobis ipsis tantummodo viximus. Dum enim ad se ipsum inordinate reflexus est homo, et contra Dei præcepta, monita sive consilia quærit ac diligit commoda sua, opes terrenas, proprias libertates, delectationem illicitam, temporalem honorem, laudem inanem, tunc vivit sibi, non Deo: etsi vivat vita naturæ, mortuus tamen est morte culpæ. Quum vero tota mente in Deum conversus est, illum super omnia pure amans, neque se ipsum nec aliud quidquam nisi in Deo, secundum Deum et propter Deum diligens, tunc vivit Creatori, non sibi, et cum Apostolo dicere potest: Vivo autem, jam non ego, vivit vero in me Christus.9
Istud autem ad religiosos potissimum pertinet, ut scilicet quotidie magis ac magis abnegent, deserant, frangant, vincant mortificentque se ipsos, quatenus per plenariam privati ac improbi evulsionem amoris, ad sincerissimam caritatem pertingant: qua adepta, Deus erit tota eorum intentio, appetitio, delectatio, opulentia, spes, refugium, quies. Verum ad istud non facile pervenitur. Difficile, et nisi Dei adsit copiosum subsidium, prope impossibile est propriam sic superare naturam, tamque complete a se ipso averti, ut homo nec benedictione, nec maledictione, nec laude, nec vituperiis moveatur, nulla irrisione, persecutione, molestia incurvetur, nulla externa inquietudine pacem amittat internam, malitque in omnibus despici, subjici, injurias ferre, nesciri ac jugiter obedire, quam aliquid reputari, aut quomodolibet sublimari. Et tamen nisi quis talis efficiatur, nisi sic deficiat, mortificetur et a se ipso salubriter avertatur, nil sui relinquens sibi, non potest ad monasticam perfectionem, nec ad caritatis pertingere apicem. Ideo frater Zacharias, super quem sanctissimus abbas Moyses vidit Spiritum Sanctum descendere, ab eodem Moyse interrogatus, Quomodo possum fieri monachus? primo ex humilitate se projecit ad pedes illius tam sancti abbatis, dicendo: Me interrogas, Pater? Deinde respondere compulsus, accepit cucullum suum, et eum suppeditans, ait: Nisi sic conculcatus fuerit homo, non potest fieri monachus; hoc est, nisi se ipsum ita conculcet, frangat, subjiciat, ab aliis quoque se conculcari, injuriis affici, humiliari, irrideri permittat, non potest ad monachalem pertingere perfectionem.
Heu, ad ista quid dicimus, aut dicere quid poterimus, qui pro modicissima forsan injuria, pro uno verbo aut signo, mente et corpore indisponimur et turbamur, conquerimur, ultionemque petimus, aut, quod periculosius est, nos ipsos ulciscimur? Quumque per Moysen dixerit Deus, Qualem quis læsionem intulerit, talem sustinere cogetur, nos tali simplici non contentamur vindicta, sed duriora rependimus, et pro uno verbo forsitan duro, multa hujusmodi retribuere non veremur.101112 Et unde hæc tanta in nobis pullulant vitia, nisi quia de illorum sumus catalogo de quibus prædixit Apostolus, Erunt homines se ipsos amantes, elati, cupidi?13 Vivit namque in nobis amor ille maledictus, amor proprius et privatus, quo ad nos vitiose reflectimur, nec ea per quæ Christo conformari, a culpis purgari, gratiis adimpleri, Deo placere, et maximam possemus beatitudinem obtinere, æquanimiter ferimus: imo furimus contra ea, videlicet contra adversa, quorum toleratio pia est compendiosissima ad beatitudinem via. Discamus ergo nos ipsos in solo Deo diligere, quoniam se in se amare, est se false amare veraciterque odire; et in omni quod agimus, laboramus aut patimur, non nisi Dei honorem et veram quæramus salutem. Sed et pro communi bono laborare, orare, satagere, est Deo gratissimum.
Refert Climacus, quod in cœnobio illo sanctissimo in quo multis stetit diebus, erat vir sanctus nomine Menas, post abbatem primus in regimine et dispensationibus rerum cœnobii. Qui quum feliciter migrasset ad Christum, et exsequiæ pro ipso solenniter agerentur, repente totus chorus in quo jacuit sanctum corpus, bono ac suavissimo replebatur odore. Quumque ex permissione abbatis loculum discooperuissent, viderunt omnes, et ipsemet
Climacus, ex pedibus sancti illius duos fontes emanare, et quasi unguenti optimi odorem diffundere. Tunc beatissimus abbas dixit: Videte, Fratres, ecce sudores et labores pedum illius vere sicut unguentum Deo oblati sunt, et ei complacuerunt. Hoc exemplo discant in officiis constituti, in ipsa exsecutione sui officii non nisi Dei honorem et commune quærere bonum, non aliquid libertatis aut carnalis commoditatis transitoriive honoris exquirere; nec ad officia habita aut habenda quispiam inordinate afficiatur, quoniam numerari culpæ non queunt quæ ex ambitione procedunt. Sed in Deo sit salutare nostrum et gloria nostra, auxilium nostrum, spes nostra, et omnis consolatio, affectio atque intentio nostra.14
Footnotes
Chapter 88 of 243