Skip to the text

Sermo 1

DE GRADIBUS TIMORIS, ET QUOMODO DEO SERVIENDUM CORDE PERFECTO ATQUE VERISSIMO.

TIMETE Dominum, et servite ei corde perfecto atque verissimo. Josue xxiv, 14.

In his verbis tria tanguntur. Primum est, ut Deum timeamus; secundum, ut serviamus ei corde perfecto; tertium, ut id ipsum agamus corde verissimo. Quid est Deum timere? Ejus intuitu a peccatis discedere, quemadmodum in Proverbiis habetur: Per timorem Domini declinat unusquisque a malo.1 Unde rursus Salomon in Proverbiis loquitur:2 Timor Domini, fons vitæ, ut declinet a ruina mortis. Si autem iste recessus a vitiis fiat ne pro eis infligatur supplicium, vocatur timor servilis: qui non est meritorius apud Deum, quia non agit amore boni, sed formidine mali pœnalis. Præterea, si malum culpæ vitetur ne Deus inhonoretur, offendatur aut amittatur, vocatur timor sanctus et filialis, ex sincera Dei caritate procedens. De quo in Ecclesiastico multa conscripta sunt, utpote: Timor Domini, corona justitiæ;3 et, Nihil dulcius quam timere Deum;4 et, Timor Domini super omnia se posuit.5 Si vero vitetur peccatum partim formidine culpæ, videlicet ne Deus offendatur, partim formidine pœnæ, ne damnatio infligatur, vocatur timor initialis, dummodo principalius metuatur Dei offensa seu culpa. Propter quod timor iste est meritorius, nec sine caritate habetur.

Itaque in themate præassumpto, sanctus et præclarissimus ille Josue hortatur nos, ut Deum filiali, sancto et casto vereamur timore, tanquam optimum, piissimum, dulcissimum atque carissimum patrem, ne eum in aliquo offendamus, et ne elongemur aut separemur ab eo, quem in omnibus et super universa diligimus, et in quo solo tota nostra salus consistit. Videmus enim in sæculo isto, quod boni, probi ac dociles filii valde diligunt suos parentes, et eorum offensionem ac inhonorationem sollicite vitant: quanto magis amare debemus Patrem cœlestem et omnipotentem, Deum et Creatorem nostrum, qui omnibus creaturis infinite melior amabiliorque consistit, et a quo totum quod sumus et habemus, accepimus, atque ex ejus singulari ac summo amore universa peccata vitare, quia per nil nisi per peccata inhonoratur, offenditur, separatur? Scriptum est enim: Plenitudo sapientiæ, est timere Deum;6 itemque: Timenti Deum bene erit in extremis, et in die defunctionis benedicetur; qui autem sine timore Dei est, non potest justificari.7

Secundo, hortatur nos Josue ut serviamus Deo « corde perfecto ». Quid est Deo servire? Mandata ejus implere. Et quid est Deo servire corde perfecto? Hoc est mandata ejus servare cum omni diligentia atque custodia cordis, sicut ait Psalmista: Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo, id est mente recollecta ac stabili, tibi soli intenta, non vaga et intimorata.89 Denique Deo servimus, non solum per bona opera exteriora, videlicet eundo ad divina Officia, eleemosynas dando, orando, genua inclinando, sed multo plus per actus interiores, videlicet in ipsum credendo, in eo sperando, ipsum fervide diligendo, ejus honorem et gloriam in omnibus intendendo, eum fideliter contemplando, salutaria meditando. Isti sunt actus dignissimi, per quos Deus potissimum colitur, honoratur, eique servitur, quemadmodum primo Regum Samuel exhortatur:10 Præparate corda vestra Domino, et servite illi soli.11

Tertio, sanctus Josue nos hortatur ut serviamus Deo corde verissimo. Quid est Deo servire corde verissimo? Et respondendum, quod quum triplex sit veritas, utpote veritas vitæ, veritas doctrinæ, veritasque justitiæ, servire Deo corde verissimo, est Deo servire corde ab omni iniqua operatione, ab omni falsitate, ab omni simulatione, calliditate et obliquitate penitus alieno. Est enim necessarium ad salutem, ut omne opus mortaliter culpabile evitetur, omnis quoque error contrarius fidei et determinationi Ecclesiæ repellatur, et ea quæ directe contrariantur justitiæ, scilicet duplicitas, hypocrisis, versutia, abjiciantur : quia ut in Job asseritur, Simulatores et callidi provocant iram Dei.12 Salomon quoque fatetur : Vir versutus odiosus est. Et in Ecclesiastico inducitur : Væ duplici corde et labiis scelestis.

Præterea, his documentis concordant quæ in epistola hodierna proponit nobis Apostolus, dicens :131415 Sicut per membra nostra inhonoravimus Creatorem nostrum altissimum, serviendo peccatis per ea, hoc est exhibendo ea instrumenta ad male agendum, videlicet linguam ad blandiendum, mentiendum, detrahendum, garriendum ac decipiendum, et ita de aliis membris nostris, per quæ multa commisimus vitia; sic nunc per membra nostra honoremus Deum et Creatorem nostrum, universis membris bene utendo, et bona per ea agendo ad gloriam Creatoris. Quemadmodum enim totum quod sumus et habemus, a Deo accepimus, sic totum ad Dei honorem, laudem et gloriam convertere et referre seu ordinare debemus.

O quam perverse et impie agunt miseri peccatores, qui se ipsos ac sua ad dæmonum vertunt obsequia, qui in peccatis se occupant, atque ad Creatoris contumeliam abutuntur se ipsis et bonis desuper datis ! Ecce si rex aut princeps terrenus alicui militi daret equum, arma, pecunias ad militandum ac serviendum sibi fideliter, quantum indignaretur rex aut princeps si miles ille non solum hoc ipsum non faceret, sed insuper adversario regis seu principis sui se sociaret, consentiret ac deserviret : nonne incomparabiliter plus Deus justus et sanctus indignari potest ingratissimis impiisque hominibus, quibus corpus et animam, membra et vires, bona exteriora, imo et supernaturalia dona largitus est ut sibi fideliter obsequantur ? Et tamen non solum non agunt hoc, sed ad Creatoris injuriam diabolicis consentiunt tentamentis, concupiscentias suas sequuntur, Dei et Ecclesiæ transgrediuntur præcepta. Nonne justissima apparebit horum damnatio in die judicii, imo et protinus dum egrediuntur de corpore, juxta illud Isaiæ, Væ impio in malum, retributio enim manuum ejus fiet?16

Amplius, quo Deus omnipotens omni creatura melior exstat ac dignior, tanto reverentialius ac diligentius serviendum est ei. Quid ergo tam vile ac erubescibile, sicut quod post conversionem nostram, pigriores, negligentiores frigidioresque sumus in Dei obsequio, quam ante eramus in servitute diaboli, carnis et mundi ? Certe per multas horas confabulari, jocari, ac ceteris pravitatibus immorari, non erat tunc laboriosum aut tædiosum ; et tamen jam per unam horam orationibus devotis, meditationibus sanctis, divinis laudibus occupari, difficile nobis ac tædiosum consistit. Nondum ergo tam fervidi sumus in Dei obsequio, sicut eramus in vitiorum dæmonumque servitio. Erubescamus itaque, deploremus et emendemus culpas, ingratitudines et negligentias nostras : quia ut in Ecclesiastico habetur, Si pœnitentiam non egerimus, incidemus in manus Dei, et non in manus hominum.17

Præterea, quam turpia atque enormia sint peccata nostra præterita, diligentissime attendamus, de quorum fœditate et gravitate jam verecundamur ; sed ita de eis nunc pœniteamus, ne nobis in die judicii nostri particularis aut universalis valeant objici, ne tunc de eis coram Deo et Sanctis ejus ac aliis confundamur. Consideremus sagaciter quam vehementissime erubesceremus, si universa peccata nostra nobis coram paucis hominibus objicerentur ac recitarentur. Quam erubescibile ergo erit, coram Deo et Sanctis ejus ac aliis ea manifestari nobisque objici? Deinde autem, post tantam confusionem infligetur æterna damnatio.

Postremo, per hoc quod in exordio hujus epistolæ ait Apostolus, Humanum dico propter infirmitatem carnis vestræ, docentur fideles, præsertim prælati ac prædicatores, ut discreti et pii sint in præcipiendo ac instruendo, capacitatem et dispositionem subditorum seu proximorum pensantes, nec alta atque subtilia pro humana laude aut commodo temporali proponant, sed ea quæ magis ædificant audientes : cujus tamen oppositum multi vani et scioli agunt.

Legitur in Vitaspatrum, quod unus discipulorum sancti abbatis Pastoris transivit ad aliam regionem pro quodam negotio, venitque ibi ad quemdam abbatem et eremitam, qui fuit vir famosus ac litteratus, ita quod multi quotidie venerunt ad eum pro informatione ac consolatione. Præfatus autem discipulus abbatis Pastoris, loquens cum illo eremita, inter cetera recitavit ei multa de sanctitate atque virtutibus abbatis Pastoris, ita quod eremita ille proposuit, tempore sibi vacante, visitare abbatem Pastorem. Post aliquot itaque dies arripuit iter, et primo venit ad prædictum abbatis Pastoris discipulum. Qui cum magno gaudio et honore suscepit eremitam præfatum; deinde intravit cellam abbatis Pastoris, dicens ad eum : Quidam vir magnus de loco remoto venit huc, cupiens loqui tecum. Post hoc introduxit eremitam illum ad abbatem Pastorem, et exiit. Quo egresso, cœpit eremita ille loqui cum abbate Pastore de rebus altis et difficilibus sacræ Scripturæ eloquiis. Porro abbas Pastor penitus tacuit, et nullum verbum respondit. Ideo tandem eremita ille admirans et tristis exivit, dixitque Fratri præfato : Putabam quod senex iste responderet mihi, et ecce nullum verbum mihi respondit. Tunc Frater ille intravit ad abbatem Pastorem, et dixit : O abba Pastor, vir iste qui tantum habet honorem in loco suo, venit ad te, et tu nihil locutus es ei ? Respondit abbas Pastor : Vir iste de cœlo est, ego autem de terra sum. Hoc audito, Frater ille exivit, et dixit ad eremitam : Abbas iste Pastor non cito loquitur de divinis Scripturis et altis materiis. Tunc eremita ille rursus ingressus est cellam abbatis Pastoris, dixitque : Quid faciam, abba Pastor, quia passiones et peccata adhuc dominantur mihi ? Tunc abbas Pastor exhilaratus, respondit : Modo bene venisti; nunc os meum aperiam, et implebo illud bonis. Cœpitque abbas Pastor de virtutibus et vitiis valde sapienter conferre cum eremita prædicto. Qui auditis verbis abbatis Pastoris, dixit : Vere hæc est via salutis. Et ita cum ingenti lætitia recessit, gratias agens Domino Deo et Fratri præfato, quod tam sanctum virum vidit atque audivit. Hoc exemplo docemur loqui de pertinentibus ad salutem, omni vanitate exclusa.

Footnotes

  1. Prov. xv, 27. ↩

  2. Prov. xiv, 27. ↩

  3. Eccli. 1, 22. ↩

  4. Eccli. xxiii, 37. ↩

  5. Eccli. xxv, 14. ↩

  6. Eccli. 1, 20. ↩

  7. Ibid. 13, 28. ↩

  8. Lxxxv, 12; ↩

  9. Ps. ix, 2; ↩

  10. I Reg. vii, 3. ↩

  11. cx, 1; cxxxvii, 1. ↩

  12. Job xxxvi, 13. ↩

  13. Rom. VI, 19. ↩

  14. Eccli. II, 14. ↩

  15. Prov. xiv, 17. ↩

  16. Is. III, 11. ↩

  17. Eccli. II, 22. ↩

Chapter 92 of 243