Enarratio in epistolam
HUMANUM DICO, PROPTER INFIRMITATEM CARNIS VESTRÆ. Rom. VI, 19-23.
GLORIOSUS gentium Doctor, in præsenti epistola ad virtutum exercitia multum pie et rationabiliter ac multipliciter nos hortatur. Nam ait : Humanum dico, id est, leve præceptum ac rationabile documentum vobis propono : et hoc, propter infirmitatem carnis vestræ, hoc est corporis vestri fragilitatem et fomitis inclinationem ad mala, ex quibus contingit quod non estis dispositi ad ardua præcepta implenda. Doctrina namque et jussio proportionanda est capacitati eorum quibus proponitur : idcirco infirmis et imperfectis non sunt statim sublimia documenta difficultiaque præcepta proponenda. Unde ad Corinthios ait Apostolus : Non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus; quasi parvulis in Christo lac dedi.1 Deinde ponit præceptum. Sicut enim exhibuistis membra vestra servire immunditiæ, id est carnalibus vitiis, utpote gulæ atque luxuriæ, in quibus est evidentior ac maxima turpitudo, et iniquitati, id est spiritualibus vitiis, ad iniquitatem, hoc est de uno vitio ruendo in aliud, juxta illud Ecclesiastici : Peccator adjiciet ad peccandum.2 Tales sunt perseverantes in malis : peccatum namque quod per pœnitentiam non deletur, pondere suo trahit ad aliud. Talibus Dominus per Isaiam minatur : Væ qui trahitis iniquitatem in funiculis vanitatis, et quasi vinculum plaustri peccatum.3 Ita nunc, agnita veritate, exhibete membra vestra servire justitiæ, id est cunctis virtutibus, manibus eleemosynam dando, pedibus ecclesiam visitando, auribus verbum Dei audiendo, ore Deum laudando, in sanctificationem, id est, ad hoc ut ad sanctitatem pertingatis, quatenus casto corpore mundoque corde Domino serviatis, juxta illud Deuteronomii : Perfectus et absque macula eris cum Domino Deo tuo.4
Consequenter inducit rationem ad hoc. Quum enim servi essetis peccati, id est, dum pravis concupiscentiis ac vitiis obedistis, liberi fuistis justitiæ, id est, Domino justitiæ caruistis, atque extranei a rectitudine æquitatis fuistis, non obtemperando divinis præceptis : quod veræ libertati maxime derogat. Libere autem servit Deo, qui servit ei libenter et sponte : ideo ad peccandum liber est, qui est servus peccati.
Quem ergo fructum habuistis tunc in illis, hoc est, quid utilitatis consequebamini ex peccatis, quando inique vixistis, in quibus nunc erubescitis, id est, de quorum vitiorum turpitudine nunc ad Deum conversi verecundamini? Peccator namque, post suam conversionem, divinitus illustratus, et per hoc peccati deformitatem cognoscens, erubescit de vitiis in quibus aliquando gloriabatur, quemadmodum in Ezechiele scriptum est :5 Erubescite, et confundimini super viis vestris, dicit Dominus. Nam finis illorum, id est finalis merces vitiorum, mors est, id est æterna damnatio. Vel, mors hæc temporalis, est finis, hoc est terminus, vitiorum, quia post mortem hanc non possunt impii in turpibus actibus delectari, nec vitia exercere carnalia. Nunc vero liberati a peccato, per Christi passionem, per Baptismatis sacramentum et pœnitentiam propriam, per gratiæ infusionem, servi autem facti Deo, hoc est, divinis obedientes præceptis, seu evangelicis acquiescentes consiliis ad gloriam Dei, habetis fructum vestrum, id est bonorum operum meritum, in sanctificationem, hoc est proficiens vobis ad sanctificationem animarum vestrarum, quia per operum bonorum merita animæ efficiuntur formaliter sanctæ, ita ut fructus iste potest dici sanctificatio animæ. Finem vero, id est finale consummatumque præmium bonorum operum, habetis jam in spe vitam æternam, quæ est beatitudo et merces Sanctorum. De qua apud Joannem ait Salvator ad Patrem:6 Hæc est vita æterna, ut cognoscant te verum Deum. Itaque quidquid in vita hac agimus, ordinare debemus ad hoc, ut coram Deo mentem puram et sanctam habeamus; ipsaque puritas vitæ præsentis, ad futuram felicitatem tanquam ad præmium est ordinanda.
Deinde ostendit Apostolus, quod finis vitiorum est mors atque damnatio. Stipendia enim peccati, hoc est retributio debita quæ pro peccato infligitur, est mors temporalis et infernalis: quia pro peccato originali inflicta est mors corporalis, atque carentia beatificæ visionis, sicut adhuc infligitur in æternum infantibus morientibus absque Baptismo; pro peccato autem actuali mortali infligitur æterna damnatio, utpote pœna damni, quæ est divinæ visionis carentia, et pœna sensus, videlicet punitio ignis gehennalis.
Gratia autem Dei, id est ex gratia seu per gratiam Dei, datur justis pro præmio vita æterna, quæ est cœlestis ac plena felicitas. Non dicitur hoc, merita excludendo, sed ad insinuandum quod principaliter adscribendum sit tantum præmium pietati ac gratiæ Dei, qui etiam ultra condignum remunerat. Electi quippe per gratiam merentur vitam æternam. Idcirco tam meritum quam præmium nostrum, primo et maxime dependet atque procedit ex pietate Dei, et gratia ejus quam causat in nobis. Et quoniam beatitudo ista seu vita æterna est supernaturalis, non potest homo eam promereri per pura naturalia, sed per dona supernaturalia, gratuita et infusa, inter quæ primum est gratia gratum faciens: idcirco ex ea et per eam acquiritur et confertur ista felicitas. Et hoc, in Christo Jesu Domino nostro, hoc est, per meritum suæ passionis datur gratia ista hominibus, atque per idem meritum aperta est janua regni cœlestis, quoniam Christus pro originali satisfecit peccato, ob cujus reatum Sancti in limbo retardabantur a gloria. Unde et infantuli baptizati ante annos discretionis decedentes, merito Christi eis in Baptismate applicato, beatitudinem sortiuntur. Denique vita seu beatitudo æterna consistit in Christo Jesu, tanquam in objecto et causa effectiva principali, secundum divinam ejus naturam. Tota enim Trinitas superbenedicta, est causa efficiens et objectum beatitudinis omnium electorum.
Footnotes
Chapter 91 of 243