Skip to the text

Enarratio in evangelium

QUUM TURBA MULTA ESSET CUM JESU, NEC HABERENT QUOD MANDUCARENT, ETC. Marc. VIII, 1-9.

IN evangelio hodierno describitur præclarum Christi miraculum. Et textus quantum ad sensum litteralem, difficulta-

Dtem non habet : ideo immorandum non reor. Ait itaque Evangelista : Quum turba multa esset cum Jesu. Quam magna enim fuerit turba ista, in fine evangelii hujus panditur, quo habetur : Erant quatuor millia hominum, extra parvulos et mulieres. Nec haberent quod manducarent, quia victualia quæ secum detulerant, consumpserunt. Convocatis discipulis suis, hoc est Apostolis, quibus tanquam familiaribus et amicis sua manifestavit secreta. In quo etiam præsidentibus ac prælatis saluberrimum dedit exemplum, ut in rebus magnis utantur subditorum consilio, et prius de agendis tractent cum eis.1 Spiritus enim ubi vult, spirat; et interdum revelat simplicibus atque humilibus quæ a magnis et litteratis abscondit, quemadmodum apud Matthæum Christus ait ad Patrem : Confiteor tibi, Pater, quia abscondisti hæc a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis.2 Unde et Salomon in Proverbiis loquens de Deo : Cum simplicibus (inquit) sermocinatio ejus.3 Ait illis : Misereor super turbam, hoc est, fami et indigentiæ ac lassitudini ejus condoleo, quia ecce jam triduo sustinent me, id est, per tres dies mecum manserunt, et ita quæ secum tulerunt, consumpta sunt. In hoc autem quod tamdiu permanserunt cum Christo, patet amor eorum ad ipsum, et devotio ad ipsius doctrinam ac signa. Nam statim ante istud miraculum fecit Jesus multa valde miracula. Unde in Matthæo legitur : Accesserunt ad Jesum turbæ multæ, habentes secum mutos et claudos, cæcos, debiles, et alios multos infirmos;4 et projecerunt eos ante pedes ejus, et curavit eos. Atque, ut evangelista Matthæus enarrat, post hæc protinus fecit quod modo describitur. Itaque propter tot et tanta Christi miracula, et propter eloquentiam, sapientiam consolatoriamque præsentiam ejus, tam continue secum manserunt. Et si dimisero eos jejunos in domum suam, deficient in via ex fame et lassitudine. Quidam enim ex eis de longe venerunt, quibus majus instabat periculum, nisi a Christo fuissent refecti.

Et responderunt ei discipuli sui : Unde illos quis poterit hic saturare panibus in solitudine? quasi dicant : Non videtur fieri posse. In quo patet imperfectio discipulorum, quia adhuc rudes fuerunt. Nam paulo ante viderunt quemadmodum Christus ex quinque panibus duobusque piscibus saturavit quinque millia virorum, qualiter etiam, sicut jam dictum est, statim ante hæc verba fecit tam multa prodigia :5 unde considerare debuerant, quod eadem virtute posset et istis de victualibus providere. Et interrogavit eos. Non ex ignorantia interrogavit, sed ut ex discipulorum responsione, magnitudo miraculi evidentius innotesceret. Quot panes habetis? Qui dixerunt : Septem. Habebant quoque paucos pisciculos, secundum Matthæum.6

Et præcepit turbæ discumbere super terram. Et accipiens septem panes et præfatos pisciculos, omnia simul ante se ponens, gratias agens secundum quod homo, Deo Patri, seu toti supergloriosissimæ Trinitati, omnium bonorum omnipotenti datori ac liberalissimo fonti. Quid autem gratias agendo dixerit, non exprimit Evangelista, sed expressit Joannes Lazari suscitationem describens. Unde apud Joannem legitur :7 Jesus elevatis sursum oculis, dixit, Pater, gratias ago tibi, quoniam audisti me. Fregit panes, forsitan et pisciculos, atque frangendo multiplicavit panes potestate sua divina increata, immensa, sive per creationem, ut probabilius dicitur (quia, secundum Augustinum, omnipotentia Domini fons panum fuit), seu aliter; et dabat discipulis suis panes fractos et multiplicatos, ut apponerent panes turbæ. Nam et inter discipulorum manus creduntur panes fuisse multiplicati usque ad abundantiam. Et apposuerunt turbæ. Et habebant discipuli pisciculos paucos; et ipsos benedixit, ac benedicendo multiplicavit, sicut de panibus dictum est; et jussit apponi turbæ. An simul benedixit ac multiplicavit panes atque pisciculos, an seorsum, non satis certum videtur.

Et manducaverunt, et saturati sunt, id est sufficienter, non gulose, refecti. Sed quid biberunt? De hoc Evangelista nil scribit, sed poterat omnipotentis virtus Christi panibus et piscibus dare vim taliter reficiendi quod potu non eguerunt. Et sustulerunt quod superaverat de fragmentis, septem sportas, id est, Apostoli, et forsitan aliqui alii discipuli cum eis impleverunt septem cophinos ex reliquiis cibariorum. In quo magnificentia signi hujus ostenditur. Erant autem qui manducaverant, quasi quatuor millia. Apud Matthæum absolute dicitur quod erant quatuor millia. Consuetudo Scripturæ est de minutiis numeri ac temporis non curare, sicut in Genesi sæpissime legitur quod homines vixerunt tot aut tot annis : quod non est intelligendum præcise, quasi omnes illi ultimo die anni obierint. Erant ergo quatuor millia, præter pueros et mulieres. Pueri vero in Scripturis vocantur, qui annum nondum attigerunt vicesimum, quasi inepti ad bella procedere, ut in libro Numerorum habetur.8

Porro de mystico hujus evangelii intellectu in sermone mentio fiet.9

Footnotes

  1. Joann. III, 8. ↩

  2. Matth. XI, 25. ↩

  3. Prov. III, 32. ↩

  4. Matth. XV, 30. ↩

  5. Matth. XIV, 15 et seq. ↩

  6. Matth. XV, 34. ↩

  7. Joann. XI, 41. ↩

  8. Num. 1, 3, 20 et seq. ↩

  9. Matth. xv, 38. ↩

Chapter 93 of 243