Sermo 3
DE SPIRITUALI SIGNIFICATIONE CONVIVII DE QUO IN EVANGELIO HODIERNO LEGITUR, ET DE SEPTEM PANIBUS QUOS CHRISTUS QUOTIDIE FIDELIBUS SUIS APPONIT.
VENITE ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. Matth. xi, 28. Hæc sunt verba Christi.
Quoniam Salvatore testante, Arcta est via quæ ducit ad vitam, atque angusta porta salutis;1 et ut fatetur Apostolus, Non coronatur nisi qui legitime certaverit: constat quod omnes Christo veraciter servientes, graves ac varios interdum habent labores, præsertim quia regnum cœlorum vim patitur, et violenti rapiunt illud.23 Salubriter quippe violenti sunt, qui vincunt se ipsos, et dominantur animo suo: quæ omnia absque labore non adimplentur. Hos ergo qui in præsenti exsilio laboribus pœnitentiæ exercentur, et tribulationibus tentationibusque gravantur, Christus invitat ut eum accedant per fidem, dilectionem et invocationem, promittens quod eos reficiet pane vitæ et intellectus4, sanctis meditationibus, cœlestibus consolationibus, caritatis ardoribus, futuræ felicitatis prægustibus, æternæ et increatæ suæ bonitatis atque dulcedinis gratiosis saporibus; ita quod ex certissima experientia fatebuntur :5 Quam magna multitudo dulcedinis tuæ, Domine !6 Itemque :7 Bonus est Dominus sperantibus in se, animæ quærenti illum. De taliter refectis Propheta loquitur Deo : Memoriam abundantiæ suavitatis tuæ eructabunt.8 Istud spirituale convivium figuratum est per corporale convivium de quo in evangelio isto fit sermo. Itaque per quatuor millia illa quæ Christus pavit ex septem panibus ac paucis pisciculis, designatur universitas populi christiani, doctrinam quatuor Evangelistarum implentis, et quatuor virtutes cardinales habentis. Christifideles ergo hujusmodi reficiuntur a Christo septem panibus, id est septem donis Spiritus Sancti.
Primus panis, est donum sapientiæ. Hæc sapientia est cognitio divinorum saporosa et affectiva, quæ non habetur nisi ab existentibus in caritate et gratia. De qua ait Apostolus :9 Nos autem revelata facie, id est mente illuminata, gloriam Domini speculantes, id est divinæ majestatis altitudinem ac beatitudinem contemplantes. Per hoc etenim donum illuminat Spiritus Sanctus mentem ad summæ Trinitatis ac simplicissimæ Deitatis contemplationem aliqualem in hac vita habendam, ut fideliter contemplemur quam magna et infinita est bonitas, perfectio et felicitas Dei nostri, quemadmodum ad Ephesios orat et ait Apostolus : Pater gloriæ det vobis spiritum sapientiæ, in agnitione ejus.10 Hic est nobilissimus et mentem valde confortans ac lætificans panis, ad cujus gustum et esum hortatur Propheta, dicendo :11 Gustate, et videte quoniam suavis est Dominus; itemque, Accedite ad eum, et illuminamini.12
Secundus panis, est donum intellectus. Intellectus enim, in quantum est unum de septem donis Spiritus Sancti, est supernaturalis et infusus habitus per quem rationes credendorum cognoscimus, seu aliqua argumenta veritatis fidei christianæ inspicimus, utpote quoniam Deus hanc fidem per diversa confirmavit miracula, et innumerabiles sanctissimi viri sic crediderunt.
Ex veteri quoque Testamento omnia probantur quæ credimus. Pro quo pane orat Psalmista, dicendo : Da mihi intellectum, et scrutabor legem tuam.13 Hic autem intellectus non est informis, sed formata notitia credendorum, seu rationum propter quas credimus.
Tertius panis, est donum consilii, per quod illuminamur atque dirigimur a Spiritu Sancto ad intelligendum quid magis expediat in agendis, et quid sit consulendum in illis, præsertim in his in quibus naturalis deficit ratio, et quæ ad evangelica Christi consilia pertinent. In quibus omnibus tot sunt circumstantiæ et varietates considerandæ, tamque difficile est invenire quid magis expediat, quod supernaturali directione et illuminatione Spiritus Sancti vehementissime indigemus. Ideo Sapiens asserit : Quis hominum poterit scire consilium Dei, aut quis hominum poterit cogitare quid velit Deus, nisi tu, Domine, dederis sapientiam, et miseris spiritum tuum de cœlis ?14
Quartus panis, est donum fortitudinis, per quod supernaturaliter confortamur a Spiritu Sancto ad exsequendum invicte ea quæ per donum consilii cognovimus esse agenda, secundum illud ad Ephesios :15 Confortamini in Domino et in potentia virtutis ejus.
Quintus panis, est donum scientiæ. Hæc autem scientia quæ est donum, non est scientia acquisita humana, sed supernaturalis infusa, per quam de creaturis bene sentimus ac judicamus, easque vere et affective cognoscimus : utpote, quod in eis non sit finis ultimus statuendus, imo quod in se ipsis vanitati subjectæ sint, ideoque ad Deum sint referendæ, nec appetendæ nisi in quantum proficuæ aut necessariæ nobis sunt ad pertingendum ac adipiscendum ultimum finem.16 Hæc est salutaris scientia de qua ait Scriptura :17 Dedit illi scientiam sanctorum. De qua loquitur Isaias : Divitiæ salutis, sapientia et scientia.18
Sextus panis, est donum pietatis, per quam bene et pie afficimur seu benevoli sumus ad proximos, in quantum ad Dei effective immediate per se ipsum, quantum ad habitus infusos creatos, dispositive tamen, et ministerialiter ac instrumentaliter dedit eos hominibus per beatos Apostolos, quia per impositionem manuum eorum dabatur Spiritus Sanctus in signo sensibili, et per prædicationem eorum disponebantur corda hominum ad illuminationem divinam.1920
De qua ait Apostolus: Exerce te ipsum ad pietatem.
Septimus panis, est timor Domini filialis, castus et sanctus, optime mentem comfortans ne peccatis succumbat: de quo pane dictum est sæpe. Unde in Ecclesiastico scriptum est: Beatus cui datum est habere timorem Dei.21
Præterea per pisciculos panibus junctos, possunt intelligi dona gratiæ gratis datæ. B Quæ parva sunt valde respectu donorum Spiritus Sancti, quoniam bonis ac malis communia sunt, neque per se efficiunt hominem Deo acceptum; et tamen conferuntur a Spiritu Sancto, dicente Apostolo: Alii per Spiritum datur sermo sapientiæ, alii sermo scientiæ, alii gratia sanitatum, alii operatio virtutum, alii genera linguarum, alii discretio spirituum, etc.22 Per hæc dona gratiæ gratis datæ, efficiuntur hominibus dulciora exercitia virtutum atque donorum. Possunt quoque per istos pisciculos intelligi scientiæ et virtutes acquisitæ ac naturales, quæ bene utentibus cooperantur ad bene vivendum, ad spiritualem profectum, ad contemplationem cœlestium.
Denique, quamvis hos cibos Deus det Postremo, si ita a Christo refici affectamus, sequamur ejus vestigia, et ei stabiliter adhæreamus, carnalia solatia aspernando, mundi honores ac vanitates vitando, locum pœnitentiæ, secretum orationis, arcem contemplationis introeundo, ut soli Deo saltem interdum omni die vacemus. Unde de sancto abbate Arsenio legitur, quod quum adhuc in palatio esset imperatoris, venit ad eum vox de cœlo, dicens: Arseni, si vis salvari, fuge homines. Post aliquot dies Arsenius dixit ad Deum: Domine, volo salvus fieri, et nescio quomodo. Venitque iterum vox de cœlo, et dixit: Arseni, si vis salvari, fuge homines, tace, quiesce. C Quibus auditis, S. Arsenius universa quæ mundi sunt dereliquit, eremumque ingressus est. In qua quinquaginta quinque annis Deo in omni sanctitate, abstinentia et rigore servivit, atque post hoc in Deo felicissime obdormivit.
Footnotes
-
Matth. vii, 14. ↩
-
II Tim. ii, 5. ↩
-
Matth. xi, 12. ↩
-
Eccli. xv, 3. ↩
-
Prov. xvi, 32. ↩
-
Ps. XXX, 20. ↩
-
Thren. III, 25. ↩
-
Ps. CXLIV, 7. ↩
-
II Cor. III, 18. ↩
-
Ephes. I, 17. ↩
-
Ps. XXXIII, 9. ↩
-
Ibid. 6. ↩
-
Ps. CXVIII, 34. ↩
-
Sap. IX, 13, 17. ↩
-
Ephes. VI, 10. ↩
-
Rom. VIII, 20. ↩
-
Sap. X, 10. ↩
-
Is. XXXIII, 6. ↩
-
1 Tim. iv, 7. ↩
-
Act. viii, 17; xix, 6. ↩
-
Eccli. xxv, 15. ↩
-
1 Cor. xii, 8-10. ↩
Chapter 95 of 243