Sermo 6
DE SEPTEM EFFECTIBUS SACRÆ SCRIPTURÆ.
SI dimisero eos jejunos, deficient in via. Marc. VIII, 3.
Quemadmodum corpus materialibus indiget alimentis, ne in vita ista deficiat, ita et anima incorporeis refectionibus eget, ne in via deficiat peregrinationis præsentis. Reficit ergo nos Spiritus Sanctus septem spiritualibus panibus, per quos isto in loco intelligo septem salutares effectus quos Deus per sacram Scripturam operatur gratiose in nobis, atque per eos animas nostras reficit, exhilarat et confortat.
Primo namque Scriptura docet nos Deum verum cognoscere, et hoc per considerationem creaturarum, juxta illud Isaiæ: Levate in excelsum oculos vestros, et videte quis creavit hæc. Apostolus quoque: Invisibilia (inquit) Dei per ea quæ facta sunt conspiciuntur;12 sempiterna quoque virtus ejus et divinitas, ita ut sint inexcusabiles, qui scilicet Deum non cognoverunt. Unde et in libro Sapientiæ legitur: Vani sunt omnes homines quibus non subest scientia Dei, et de his quæ videntur bona, non potuerunt intelligere eum qui est;3 a magnitudine enim speciei creaturæ poterit Creator cognoscibiliter videri. Siquidem ordo rerum, et ipsa consistentia universi, scala est ascendendi ad Creatoris notitiam, qui fecit omnia ut timeatur:4 quia idcirco tam mirabiliter et potenter, tam præclare ac sapienter creata produxit, ordinavit atque connexuit, quatenus ex horum omnium speculatione, ad ipsius Creatoris amorem, pariter et timorem, cultum et venerationem excitemur ac elevemur. Propter quod Salomon loquitur:5 Universa propter se ipsum operatus est Dominus. Et apud Jeremiam Dominus ait: Audi, popule stulte, qui non habes cor. Me non timebitis, qui posui arenam terminum mari, præceptum sempiternum quod non præteribit? Intumescent fluctus ejus, et non transibunt illud.6 Quibus verbis Deus increpat eos qui ex consideratione operum ipsius magnalium in creaturis, eum non timuerunt. — Secundo, docet Scriptura nos Deum cognoscere per supernaturales suos effectus, utpote per miracula, per quæ utriusque Testamenti veritas maxime comprobatur; tertio, per oracula Prophetarum, et per documenta Apostolorum et Evangelistarum. Deinceps, per miracula, et oracula ac documenta hæc ipsa, docet nos sancta Scriptura de Deo ea cognoscere quæ omnem naturalem rationem transcendunt: ut quod ipse in unitate essentiæ trinus est in personis, quod Verbum æternum humanam assumpsit naturam ex Virgine, et cetera quæ fides docet de Deo esse tenenda.
Secundus Scripturæ sacræ effectus est, quod vere et certe nos instruit quid de nobis ipsis ceterisque creatis debeamus sentire: qualiter scilicet primo facti sint primi parentes et omne genus humanum propter beatificam Dei fruitionem adipiscendam, et qualiter beatitudine hac privati, simus per Christi passionem redempti, qualiter in fine mundi resuscitandi.
Tertius effectus est, quod Scriptura ostendit legentibus eam, ipsorum defectus et vitia, omissiones et commissiones iniquas. Ideo religiosis illi præsertim studendi sunt libri in quibus quid eis desit, quam negligenter se habeant, quantum a perfectione deficiant, magis inveniunt: ut sunt Collationes et Instituta Patrum, liber Climaci, Vitaspatrum, homiliæ Eusebii Emiseni, Profectus religiosorum, sermones S. Bernardi, similesque devoti tractatus, inter quos fulget opusculum S. Bernardi ad Fratres de Monte Dei. Dum enim legimus quam sancte, quam rigorose, perfecte sobrieque vixerunt et qualia nobis documenta dereliquerunt sancti Patres, cogimur vitam nostram despicere, et nos ipsos pro nihilo reputare.7 Hinc diligens lectio Scripturarum sæpe plus prodest quam meditatio sive oratio. Per Scripturas namque Deus noster loquitur nobis, et vitia nostra nobis ostendit.
Quartus effectus est, quod ad spiritualem profectum nos exhortatur, et qualiter proficiendum sit docet; jamque beatitudinem promittendo, jam supplicia comminando, ad virtuosa invitat nos opera. De his Scripturæ effectibus ait Hieronymus: Utere lectione divina vice speculi, fœda corrigendo, pulchra conservando, et pulchriora agendo. Scriptura etenim speculum est, fœda ostendens et corrigi faciens. Gregorius quoque: Sacra (inquit) Scriptura oculis mentis quasi speculum opponitur, ut sibi interna nostra facies videatur. Ibi enim fœda, ibi pulchra nostra conspicimus; ibi sentimus quantum proficimus, quantumve a profectu distamus. Dum itaque in scripturis canonicis sive authenticis, aliquid de vitiis et negligentiis ac defectuositatibus quæ insunt nobis, legimus aut legi audimus, ingemiscamus, pectus tundamus, cordialiter compungamur, contristemur, et deploremus nos ipsos, et emendationem condignam firmissime proponamus, ac protinus exsequamur; quum vero de bonis quæ forsitan insunt nobis aliquid ibi audimus aut legimus, Deo regratiemur, et ea custodiamus, atque in ipsis proficere non cessemus.
Quintus effectus est, quod multipliciter ac salubriter nos informat de divinis mysteriis, de secretis Dei effectibus, de ecclesiasticis sacramentis, multisque rebus atque eventibus nos ipsos concernentibus. Hinc ait Chrysostomus: In Scripturis ignorans invenit quod addiscat; contumax, quod formidet; laborans, præmia; pusillanimis, mediocres justitiæ cibos, qui etsi pinguem non faciunt animum, non tamen mori permittunt eumdem. Qui autem magnanimis est, spirituales ibi invenit escas, quæ perducunt eum prope ad angelorum naturam; qui vero vulneratus est a diabolo, invenit ibi cibos medicinales, et salutem per pœnitentiam. Iterum ait: Quanto plus quis in sacris Eloquiis assiduus fuerit, tanto ex eis uberiorem intelligentiam capit. Porro, qualiter ad Scripturarum medullam, ad profundam earum notitiam, ad veritatum sanctarum saporem aptius perveniatur, docet Hugo de S. Victore dicendo: Ad sacræ Scripturæ cognitionem, opus est intima compunctione magis quam profunda investigatione, suspiriis quam argumentis, crebris gemitibus quam copiosis argumentationibus, lacrimis quam sententiis, oratione quam lectione, gratia lacrimarum quam scientia litterarum, cœlestium contemplatione magis quam terrestrium occupatione. Denique hujus rei signum certissimum est, quod viri sanctissimi, quamvis quodammodo idiotæ, tamen per prædicta ad saporosam ac profundissimam Scripturarum intelligentiam pervenerunt, quemadmodum de beatissimis patribus Martino et Francisco refertur, et de sanctis patribus quorum collationes Cassianus describit, cognoscitur.
Sextus effectus est, quod Deitatis nos inflammat amore, et per hoc, a sæculi vanitate et omni carnali avertit affectione. Docet enim Scriptura, quam infinite et incomparabiliter bonus, amabilis, dulcis, pulcher, sapiens, dives, potens, perfectus et beatus sit Deus, quam ineffabilis sit misericordia ejus in nobis, quanta sit ejus ad nos caritas, quam multa, magna et copiosa sint beneficia ejus, quam inæstimabilia bona nobis promisit ac præparavit in cœlis. Ex quibus omnibus debemus ejus amore validissime, atque totaliter inexstinguibiliterque accendi, et nunquam ab eo averti, et semper esse solliciti ne prævaricemur in eum.
Septimus effectus est, sublimitas contemplationis, et exuberantia spiritualis consolationis ac delectationis, quas Deus per Scripturas operatur in nobis. Docet namque nos sacra Scriptura, quemadmodum a terrenis, caducis et carnalibus rebus debeamus cor nostrum abstrahere, et ab omni inordinata affectione et occupatione circa eas nos elongare, sicque ad divinorum meditationem, ad summi boni contemplationem atque ad assiduam recordationem assurgere, et in Dei contemplatione gaudere, consolari, et ad omnia Deo placentia promptissimum fieri. Unde ait Bernardus: Quum in virtutibus fueris diutius exercitatus, roga tibi lumen devotionis dari, diem serenissimum et sabbatum mentis, in quo tanquam emeritus miles, in laboribus universis vivas absque labore, dilatato jam corde currens viam mandatorum Dei, ut quod prius cum amaritudine et gravamine faciebas, de cetero cum summa dulcedine agas et delectatione. Verum ad hanc perfectionem pauci, ni fallor, perveniunt in hac vita. Neque enim si aliquando aliquis hanc habere videtur, continuo credat sibi necesse est, maxime si novicius est. Pius enim Dominus pusillos talibus blanditiis solet allicere. Sed noverint qui hujusmodi sunt, gratiam hanc eis concessam, non præstitam, ut in die bonorum memores sint malorum, et in die malorum memores sint bonorum. Longe aliter qui exercitatos habent sensus,
Ps. cxviii, 32.
Eccli.xi, 27. devotionis hujus felici jucunditate fruuntur. Multi vero tota vita sua ad hoc tendunt, et nunquam pertingunt: quibus tamen, si pie et perseveranter conati sunt, statim ut de corpore exeunt, redditur quod in hac vita dispensatorie est negatum. Qui autem ad hanc devotionis perveniunt gratiam, cavendum est eis ne per indiscretionem destruant corpus suum:8 ideo rationabile sit eorum obsequium, et exercitatio moderata.
Postremo, per paucos pisciculos qui (ut in evangelio legitur hodierno) panibus erant adjuncti, et dulcem dabant saporem, rite intelliguntur delectationes exercitiis virtuosis annexæ.9 Quælibet enim virtus propriam habet delectationem suæ operationi adjunctam.
His igitur panibus atque piscibus reficiamur quotidie, abundantes in opere Domini semper, et ad ejus amorosam adhæsionem jugiter adspirantes, nosque in ipso assidue occupantes, et custoditi ac ferventes in omnibus, et illud Psalmistæ implere nitentes:10 Oculi mei semper ad Dominum.11
Cui honor et gloria in æternum. Amen.
Footnotes
Chapter 98 of 243