Sermo 2
DE SEX CONSIDERATIONIBUS EX QUIBUS POTISSIMUM LIQUET IMMENSITAS MISERICORDIÆ DEI AD HOMINES; ET QUO MENTIS DESIDERIO AUDIENDUM SIT VERBUM DEI, IPSIQUE CHRISTO ADHÆRENDUM PER TRIDUUM.
MISERERIS omnium, Domine, quoniam omnia potes, et dissimulas peccata hominum propter pœnitentiam. Sap. XI, 24.
Sicut in oratione ait Ecclesia, Deus omnipotentiam suam parcendo et miserando maxime manifestat. Quod enim iniquis gratiam conversionis infundit, corda illorum immutans, et quo vult ea inclinans, imo in instanti de malo in bonum vertens, opus est infinitæ potentiæ, solique Deo omnipotenti possibile. Propter quod asserit Augustinus, quod justificatio impii est majus opus Dei quam creatio mundi. Præterea, ad personas potentes, magnanimes ac sublimes potissimum pertinet promptitudo misericordiæ. Propter quod etiam Tullius de Julio imperatore fatetur, quod nulla virtus fecit eum ita laudabilem, ut sua clementia. Hinc reges et præsides debent esse misericordes. Propter quod Salomon loquitur :1 Firmatur clementia thronus regis.
Itaque Deus, rex regum et dominus universorum, vere piissimus est, nec possumus ejus misericordiam satis mirari, quod tamdiu ac patienter sustinet peccatores, imo gravissimis peccatoribus benefacere non desistit.2 Primo, quoniam indesinenter conservat eos in esse et vita naturali. Quum enim nulla creatura possit per momentum subsistere aut in esse manere, nisi Deo continue conservante, constat quod misericordissimus Deus impios quoque ac pessimos conservat in esse, vivere, ceterisque donis naturæ. Magna fuit misericordia David regis, quod adversarium suum Saulem regem in manus suas bis lapsum non interfecit, nec a militibus suis occidi permisit; verumtamen dixit ad illum :3 Videat Deus patrum nostrorum, et judicet inter me et te, et ulciscatur me de te. Sed incomparabiliter major est misericordia Dei super iniquos, quorum non interitum sed salutem exspectat et vult, quemadmodum in Ezechiele habetur : Numquid voluntatis meæ est mors impii, dicit Dominus, et non ut convertatur a viis suis, et vivat ?45
Secundo, patet immensitas misericordiæ
Dei in hoc quod non solum bonis, sed et malis pravissimisque hominibus, necessaria vitæ et bona exteriora tam liberaliter exhibet, victum, vestitum, divitias et honores. Quis proprium inimicum taliter nutrit? Hinc ait Salvator:6 Altissimus benignus est super ingratos et malos. Nam ut Matthæus plenius scribit: Solem suum facit oriri super bonos et malos, et pluit super justos et injustos.7
Tertio, quoniam peccatores a morte temporali ac æternali quotidie et tamdiu tuetur. Quandocumque enim quis peccat mortaliter, meretur immediate non solum æternaliter condemnari, sed corporaliter quoque occidi, eo quod tantam faciat Deo creatori suo injuriam. Unde, secundum Augustinum, peccator indignus est pane quo vescitur, terra quam calcat, aere quem respirat, et propria vita qua vivit, imo omni beneficio Dei; idque meretur qui mortaliter peccat, ut omnis creatura contra eum insurgat, et Creatoris sui injuriam ulciscatur in eo. Quum ergo diabolus sit tam atrocissimus hominum hostis, certissimum est quod mortaliter transgredientem paratissimus sit protinus corporaliter trucidare, ejusque animam ad inferos rapere: idque perageret si permitteret Deus. Sed ipse Pater misericordiarum et Deus totius consolationis hoc prohibet, et sceleratos tamdiu a duplici morte tuetur. Hinc in Threnis dicitur: Misericordiæ Domini quia non sumus consumpti:8 quia non defecerunt miserationes ejus. Et Isaias: Nisi Dominus Sabaoth (inquit) reliquisset nobis semen, quasi Sodoma fuissemus.9
II Cor. i, 3.
Quarto, quoniam unicuique homini quantumlibet impio, ingrato ac perfido, ex ordinatione divina adest angelus sanctus, per quem Deus bona inspirat hominibus, atque a multis peccatis retrahit ac custodit iniquos.
Quinto, quoniam indesinenter per divinos instinctus, per angelicas inspirationes, per hominum prædicationes et exhortationes, per Scripturas, per dona et beneficia sua, per Sanctorum miracula et exempla, invitat peccatores ad pœnitentiam, offerens se paratissimum ad ignoscendum, sicut per Ezechielem testatur: Revertimini et vivite, quia nolo mortem morientis (id est inique agentis, aut quod debitum est negligentis), sed ut convertatur et vivat. In Isaia quoque scriptum est:10 Propterea exspectat Dominus, ut misereatur vestri. Hinc et beatissimus princeps Apostolorum in sua secunda protestatur Canonica: Patienter agit Dominus propter vos, nolens aliquos perire, sed omnes ad pœnitentiam reverti.
II Petr. iii, 9.
Sexto, quoniam pœnitentibus veniamque petentibus, non solum universa indulget peccata, sed insuper pretiosissima atque supernaturalia Spiritus Sancti dona, gratiam gratum facientem et virtutes largitur, infundit, conservat; et animas paulo ante tam turpes, tam vitiosas ac fœdas, tam innumerabilibus enormibusque peccatis sordentes, tam misericordissime adspicit, visitat, ornat, implet, amplectitur, et intime sibi unit atque conformat, in tantum ut frequenter ubi plus abundavit delictum, abundet plus gratia.11
Itaque, quum talis et tanta sit bonitas, caritas et misericordia Dei ad homines, non simus ei ingrati, nec indulta pœnitentiæ tempora infructuose pertranseamus, sed fructuose ac salubriter expendamus; et Deum cordialiter in omnibus et super omnia diligentes, cum omni diligentia et gratitudine, perseveranter et infatigabiliter obsequamur eidem.
Præterea, hanc misericordiam Dei docet nos evangelium præsens, quoniam Christus, Deus et homo, adspiciens populum copiosum se assequentem, dixit Apostolis: Misereor super turbam. Si enim corporali penuriæ et fami turbæ illius misertus est, multo amplius miserebitur spirituali indigentiæ et fami animarum nostrarum, si ad eum nos convertamus.12 Quo etenim anima corpore exstat præstantior, et quo major est miseria carere virtutibus quam corporalibus alimentis, eo Dominus noster Jesus Christus pronior est animabus misereri ac subvenire, virtutibus eas ditando ac spiritualiter reficiendo, quam vilibus mortalibusque corporibus. Clamemus ergo cum plena fiducia et incessanti instantia ad Dominum Deum nostrum, ut animas nostras reficiat, roboret, ditet, jugiterque conservet, gratiarum charismata infundendo, infusa perficiendo, atque ad finem saluberrimum perducendo. Hinc enim ad Hebræos hortatur Apostolus:13 Adeamus cum fiducia ad thronum gratiæ ejus, ut misericordiam consequamur, et gratiam inveniamus in auxilio opportuno.
Secundo docemur ex evangelio hodierno, ut cum turba hac verbum Dei cum ingenti mentis desiderio audiamus, et Christo ac ejus vicariis, prælatis prædicatoribusque devotis stabiliter adhæreamus ac fervide. Beati enim qui audiunt verbum Dei et custodiunt illud.1415 Et, Qui ex Deo est, verbum Dei audit. Rursusque scriptum est: Cum sancto sanctus eris.16 Illis ergo applicare se debet Christianus, a quibus virtutum exempla, sapientiæ documenta, consiliorum moderamina possit accipere. Illorum quoque consortia sunt vitanda, qui trahunt ad vitia, ad ludos, jocos, cachinnos, curiositates et carnalitates. Idcirco in Ecclesiastico scriptum est: Qui communicaverit superbo, induet superbiam;17 et rursus, Cum audace non eas in via, quoniam tanquam nihil est ante illum sanguis.18 Denique gulosi et lubrici ad sua alliciunt inquinamenta socios suos.
Tertio ex evangelio isto docemur Christo adhærere per triduum. Possunt autem per tres dies intelligi contritio cordis de omni peccato, confessio oris plenaria, et satisfactio operis digna. Quemadmodum itaque omni hora peccamus, saltem in venialibus culpis, sic omni hora de nostris peccatis cordialiter doleamus, ingemiscamus, veniam deprecemur, et congruo tempore confiteamur, quoniam in confessione omnia lavantur. Confessio quoque sit pura, plena, aperta, cum pudore de turpitudine vitiorum, cum humili recognitione propriæ defectuositatis ac vilitatis, cum fervido desiderio divinæ miserationis. Satisfactio demum sit condigna, prout magnitudo exegerit culpæ. Nam satisfactio seu pœnitentia quam facit homo in mortali exsistens peccato, non est sufficiens nec Deo accepta, sed recuperanda. — Insuper, per tres dies istos intelligi possunt tres status divini obsequii, scilicet status incipientium, status proficientium, et status perfectorum. Et in unoquoque istorum adhærere debemus Deo per caritatem, humilitatem ac proficiendi conatum: ut ex Dei amore omnia faciamus ad ipsius honorem; per humilitatem, omnem profectum nostrum, et quidquid in nobis exstiterit boni, Deo fideliter adscribamus; atque per jugem proficiendi conatum, semper ad meliora ac viciniora saluti tendamus.19 Nec unquam in vita hac nos apprehendisse putemus bonum quo gradimur, aut sufficere quod jam fecimus, quum dicat Apostolus:2021 Qui se putat aliquid esse quum nihil sit, ipse se seducit. Imo quotidie in vera humilitate, in sancta obedientia, in stabili mansuetudine, in insuperabili patientia, in sincerissima Dei et proximorum omnium caritate conemur proficere, sicut hortatur Apostolus:22 Æmulamini charismata meliora; et Christus in Evangelio: Negotiamini dum venio.23 Siquidem stare et non progredi, est a bonis cessare atque retrogradi. — Iterum, per tres dies istos intelligi possunt principium operis boni, prosecutio ejus, et perseverantia in eodem usque in finem, seu felix consummatio in eodem. Debemus igitur bona opera fideliter inchoare, viriliter continuare, salubriter consummare, quoniam qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.24 — Postremo, per tres dies istos possunt intelligi tres ætates hominis principales, videlicet pueritia, juventus, senectus. In quibus Domino Deo adhærere atque servire debemus, quatenus ei soli, pueritiæ florem, juventutis vigorem ac senectutis maturitatem plenarie offeramus. Cujus contrarium agunt multi, quoniam pueritiam ac juventutem in vanitatibus voluptatibusque volunt consumere, et solas senectutis fæces Deo offerre, quum tamen de crastino sint incerti. Isti sunt Deo nimis ingrati, qui suam pueritiam ac juventutem tam fervide amant, et tamen pueritiæ ac juventutis auctorem ac conservatorem in eis tam multipliciter enormiterque offendunt.
Quarto ex evangelio isto docemur moderato ac simplici victu esse contenti. Christus enim, non diversa nec delicata pretiosaque alimenta contulit turbæ, sed panem tantum atque pisciculos. Convivia namque delicata ac splendida Deo non placent, animam perimunt, corpori quoque nocent: quia in conviviis talibus regnant ventris ingluvies, gulæ voracitas, linguæ loquacitas, deinde dissolutio et choreæ, deinde dominatur libido et immunditia detestanda. In hujusmodi demum conviviis sunt expensæ superfluæ; et unde multis posset subveniri pauperibus, in paucorum expenduntur delicias. Taliter ergo convivantibus reservatur societas divitis epulonis in inferis, quum dicat Salvator: Væ vobis qui saturati estis; et, Væ vobis divitibus, quia habetis consolationem vestram.
Itaque ex evangelio isto discamus Christi caritatem ac misericordiam imitari, sicut in Vitaspatrum de duobus legitur Fratribus. Erant enim duo Fratres simul in eremo habitantes. Quumque unus eorum gravem incurrisset tentationem, et in vitium carnis lapsus fuisset, atque ob hoc desperare vellet et reverti ad sæculum, alter rogavit eum ut secum rediret ad eremum, quatenus simul pœnitentiam agerent. Et quum ille qui peccavit non acquiesceret ei, dixit innocens Frater ille: Ecce, carissime frater, ego dimidium tui peccati super me capio, et pro te dimidium pœnitentiæ huic peccato debitæ facere volo: tantum hoc rogo, ut simul redeamus in eremum. Tunc Frater ille culpabilis, compunctus in verbis tantæ caritatis et compassionis sui confratris, acquievit exhortationibus ejus, rediitque in solitudinem secum, et condignam ibidem pœnitentiam fecit.25 In quibus impletum est quod Salomon dixit: Frater qui adjuvatur a fratre, quasi civitas munita.262728
Footnotes
-
Prov. xx, 28. ↩
-
Apoc. xix, 16. ↩
-
I Reg. xxiv, 4 et seq.; xxvi, 7 et seq.; xxiv, 13. ↩
-
Ezech. xviii, 23. ↩
-
Ezech. xviii, 32, 23. ↩
-
Luc. vi, 35. ↩
-
Matth. v, 45. ↩
-
Thren. iii, 22. ↩
-
Is. i, 9. ↩
-
Is. xxx, 18. ↩
-
Rom. v, 20. ↩
-
Marc. viii, 2. ↩
-
Hebr. IV, 16. ↩
-
Joann. VIII, 47. ↩
-
Luc. XI, 28. ↩
-
Ps. XVII, 26. ↩
-
Eccli. XIII, 1. ↩
-
Eccli. VIII, 18, 19. ↩
-
Hebr. VI, 9. ↩
-
Galat. VI, 3. ↩
-
Philipp. III, 13. ↩
-
I Cor. XII, 31. ↩
-
Luc. XIX, 13. ↩
-
Matth. X, 22; XXIV, 13. ↩
-
Matth. vi, 25. ↩
-
Luc. xvi, 22. ↩
-
Prov. xviii, 19. ↩
-
Ibid. 24. ↩
Chapter 94 of 243