Sermo 4
Ad religiosos
DE VIRTUTUM SPLENDORE, GRATIARUM PULCHRITUDINE, ET PLERISQUE ALIIS RELIGIOSORUM ORNAMENTIS.
QUEM fructum habuistis tunc, in quibus nunc erubescitis? Rom. vi, 21.
Quantus sit splendor virtutum, quanta gratiæ pulchritudo, quanta venustas donorum Spiritus Sancti, quanta item sit vitiorum deformitas, concupiscentiæ turpitudo, inhonestas ac fœditas omnis peccati mortalis, nullus mortalium in hac vita comprehendere valet aut eloqui, nec potest per doctissimos quosque plene describi. Et hoc certissime innotescit, si effectus gratiæ ac virtutum, concupiscentiæ quoque et vitiorum rite considerentur. Ecce enim quantumcumque sublimis sit alicujus rationalis seu intellectualis creaturæ dignitas naturalis seu natura specifica, non tamen per se accepta est Creatori, nec ad promerendum idonea. Sed tanta est dignitas gratiæ gratum facientis, quod quantumcumque sit modica aut remissa, tamen per eam constituitur rationalis creatura in esse supernaturali ac deiformi, atque ad promerendum idoneo; et ipsa rationalis creaturæ essentiam in tantum perornat, perficit et exaltat, quod Creatori altissimo fit accepta, grata ac placita, in tantum quod et singula opera ejus quæ gratia informantur, sunt Deo accepta, spiritualiter viva, et æternæ meritoria vitæ.
Denique caritatis infusæ dignitatem et excellentiam nemo potest exprimere. Per caritatem namque fit homo supernaturaliter similis Deo, fit adoptivus filius Dei, servus et membrum Christi;1 fit heres Creatoris coheresque Salvatoris, amicus Altissimi, socius angelorum, particeps electorum; fit anima ejus sponsa cœlestis Sponsi, amatrix et amplexatrix, thronus et tabernaculum Dei viventis; fit homo miles æterni Regis, fit spiritualiter vivus, speciosus ac floridus, Deo amabilis et conjunctus, adhærens ac lucidus. Virtutes quoque ceteræ infusæ, per gratiam et caritatem formatæ ac decoratæ, reddunt hominem Deo acceptum et æternam beatitudinem promereri potentem, ad bona agenda perfacilem, contra aciem vitiorum impugnationesque dæmonum fortem, munitum, armatum, victoriosum.
Ecce quomodo gratia, virtutes et dona, fructus et opera bona hominem ornant, sublimant, deificant, honorabilem ac beatum efficiunt. Econtra vitiorum ineffabilis est deformitas, fœtor, caligo, vilitas, horror, damnatio: quia per ea fit homo displicens Deo et prorsus aversus ab eo, spiritualiter mortuus, et omni cadavere coram Deo fœtidior; fit servus et membrum diaboli, minister peccati, dæmonum servus, Creatorisque inimicus et ei odibilis; fit anima ejus diaboli detestanda adultera, æternæ damnationi obnoxia, omnique bruto incomparabiliter pejor et vilior. Per actum virtutis adipiscitur homo beatitudinem æternalem; per mortale peccatum, damnationem perpetuam gehennalem. Quam ineffabiliter ergo differunt ac distant ab invicem virtus et vitium, meritum et demeritum, quorum tam diversi sunt effectus, tam indicibiliter diversum distansque præmium? Præterea, hæc ipsa partim tangit Apostolus in præsenti epistola, dicens: Quum servi essetis peccati, liberi fuistis justitiæ.2 Quo constat, quod peccando reddatur homo servus peccati, et a dominio justitiæ alienus: et ita fit Belial, id est absque Domini jugo, subjectus diabolo.
Deinde, dicendo, «Quem fructum habuistis tunc, in quibus nunc erubescitis?3» ostendit quam vehemens sit erubescibilitas, inhonestas fœditasque peccati, quum sit aversio a fonte totius lucis, puritatis et honestatis, et ejus præceptis ac rectæ rationi contrarium: idcirco non solum est infructuosum, sed summe quoque nocivum. Et quanto quis plenius desuper illustratur, tanto vilitatem ac turpitudinem vitiorum clarius contemplatur, et amplius inde verecundatur. Quum ergo delectatio peccati tam brevis sit, et erubescentia atque punitio quæ ei debentur, tam diuturnæ, imo perpetuæ, vitemus omne peccatum, omnem actum immundum, omne verbum et opus quodlibet inhonestum. Nemo faciat in secreto de quo verecundaretur in publico, ne de illorum sit numero de quibus ait Apostolus: Quæ in occulto fiunt ab eis, turpe est dicere.4 Siquidem Christo testante: Omnis qui male agit, odit lucem, nec venit ad eam, ut non arguantur opera ejus;5 qui autem facit veritatem, venit ad lucem, ut manifestentur opera ejus, quia in Deo sunt facta. Erubescamus ergo quotidie, et vehementissime coram Deo verecundemur, quod in ejus obsequio tam imperfecte, tam irreverenter et culpabiliter nos habemus, quod quotidie tot mala committimus, tot bona omittimus, quod toties etiam in orando, psallendo, meditando et celebrando sumus distracti, instabiles, et miserrime atque vanissime evagantes; dumque summo objecto, Deo immenso, incomparabili et incircumscriptibili bono essemus toto corde intenti, de rebus vilissimis cogitamus. Dicat quilibet omni die, se ipsum discutiens, ex corde cum Esdra: Deus meus, confundor et erubesco levare faciem meam ad te, quoniam iniquitates meæ multiplicatæ sunt super caput meum, et peccata mea creverunt usque ad cœlum.6 Sicque humiliemus et despiciamus semper nos ipsos; et si quid boni in nobis est, Deo cum gratiarum omni actione attribuamus, accusantes nos ipsos quod donis Dei tot mala miscemus.
Insuper, dicendo Apostolus, Finis illorum, scilicet vitiorum, mors est, pandit quod vitia ad æternæ calamitatis perducunt interitum. Dicendo quoque, Servi facti Deo, habetis fructum vestrum in sanctificationem, finem vero vitam æternam, docet quod meritorii actus sanctificant hominem, atque ad vitam gloriæ perducunt eumdem.7 Quum ergo hæc ita se habeant, quæ est ista ignavia et insipientia nostra, quod tam remissi sumus ad proficiendum in gratia, in omni virtute, dono et fructu Spiritus Sancti, quum tamen omni hora tam copiose ac mirabiliter possimus in eis proficere ac ditari, atque æternam beatitudinem nobis tam inæstimabiliter accumulare, exuberantissimum nobis thesaurum congregare, reponere, obtinere in cœlis? Heu! cur ad declinandum quotidiana et quæ putantur minuta peccata sumus tam segnes, tam incuriosi, tam negligentes, quum tamen per illa a spirituali profectu tam vehementer ac lamentabiliter impediamur?
Impleamus ergo quod in exordio hodiernæ epistolæ hortatur Apostolus:8 Sicut exhibuistis membra vestra servire immunditiæ et iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibete membra vestra servire justitiæ in sanctificationem. Itaque, sicut ante per linguam servivimus impietati verborum et suggestionibus dæmonum, vana, mendosa, perjura, pungitiva, fraudulenta, lasciva, detractoria proferendo; sic modo per linguam serviamus Deo atque virtutibus, ab omnibus verbis hujusmodi abstinendo, et sola utilia, ædificatoria ac Deum honorantia verba loquendo, alacriter quoque psallendo, orando, et devote cantando. Quemadmodum item per visum offendimus Deum ac variis deservivimus vitiis, libidinose inspiciendo, choreas et spectacula intuendo, aut alios provocando, vana hauriendo, illicitis consentiendo, nunc pompose, nunc furiose videndo: sic nunc per visum Deum honorare semper conemur, ab omnibus talibus abstinentes, et oculos nostros undique cohibentes, potissimum in divinis; ea vero intueamur per quæ ad Dei contemplationem et amorem, ad compunctionem et devotionem possumus adjuvari.
Amplius, quemadmodum per auditum variis modis peccavimus, illicita verba aut carmina libenter audiendo; sic modo per auditum veneremur Creatorem, pristina illa vitantes peccata, et verba salubria atque divina officia cupide advertendo. Et sicut per tactum multipliciter atque enormiter Deum offendimus, sic nunc illa omnia fugiendo, reprimamus tactum inverecunde prosilientem, et disciplinemus castigemusque corpus nostrum. Sicut item per gustum peccavimus valde in cibis ac potibus crapulosis, voluptuosis, assiduis, sic modo per abstinentias atque jejunia satisfacere et Deum honorare non differamus. Rursus, sicut per vestes curiosas, pompaticas, superfluas, pretiosas peccavimus, sic modo in vili et abjecto gloriemur vestitu. Et ventrem quem vitiose replevimus, virtuosa esurie affligamus. Pedes quos ad currendam viam perditionis male laxavimus, nunc in cœnobio, in cella, in camera contineamus. Manus quæ diversorum fuerunt criminum instrumenta, modo non extendamus nisi ad opera virtuosa.
Nec corporis membra dumtaxat, sed et inferiores animæ vires Deo potissimum nunc subdamus. Et voluntatis libertatem qua toties contra Dei præcepta pravissime sumus abusi, nunc sub obedientia sancta, sub regulari observantia coarctemus; rationem seu intellectum in Scripturis et in pertinentibus ad salutem solummodo occupemus. Vana et frivola, atque injuriarum recordationem a memoria excludamus; Dei vero præcepta, consilia, documenta, beneficia, propria quoque peccata, et quæ nos scire oportet aut expedit, includamus eidem. Sicque totum quod sumus sive habemus, in Creatoris cultum honorificentiamque vertamus, et cum beatissima Maria Magdalene tot de nobis inveniamus et Deo immolemus holocausta quot in nobis prava habuimus oblectamenta.9 Ad laudem et gloriam Omnipotentis.
Footnotes
Chapter 96 of 243