Skip to the text

Sermo 5

DE PANIBUS AC PISCIBUS SPIRITUALIBUS, QUIBUS BONI RELIGIOSI A DOMINO MISERICORDITER PASCUNTUR.

MISEREOR super turbam, quia ecce jam triduo sustinent me, nec habent quod manducent. Marc. VIII, 2.

Si Dominus et Salvator, turbæ ipsum per tres dies sequenti, corporalique fame, siti ac lassitudine laboranti, misertus est, ac pabulum contulit copiosum, ita quod plurimum superfluxit; quanto magis religiosis ipsum per universum vitæ suæ spatium devote sectantibus, qui se per vota solennia ad incessabilem Domini Jesu Christi imitationem ac juge obsequium adstrinxerunt, miserebitur Christus, eos exuberanter reficiet, gratiosissime confortabit, suaviter quoque potabit? Et sicut turbam illam septem panibus ac paucis refecit pisciculis, ita et nos totidem reficiet panibus.1

Qui ergo sunt septem panes hi spirituales? Responderi posset, quod sint septem dona Spiritus Sancti, seu theologicæ tres virtutes, et quatuor cardinales. Sed nunc alii septem assignandi sunt panes. Sunt enim quatuor sensus seu expositiones et intelligentiæ sacræ Scripturæ. Qui quamvis suaviter reficiant animam, non tamen ei sufficiunt ad salutem, nisi et alii tres panes addantur, videlicet: panis sacramentalis, de quo asserit Dominus, Nisi manducaveritis carnem Filii hominis, non habebitis vitam in vobis;2 panis quoque bonæ operationis (de quo item testatur Salvator, Meus cibus est, ut faciam voluntatem Patris mei qui misit me; et de quo ait Apostolus, Non auditores legis justi sunt apud Deum, sed factores legis justificabuntur:3 imo scienti bonum et non facienti, peccatum est illi); et panis divinæ conservationis:4 nam quantumlibet quis Scripturas intelligat, Sacramentum altaris accipiat, et præcepta adimpleat, tamen nisi conservetur a Deo in bonis, confortetur in tentationibus, et præservetur a malis, non potest salvari.5

Est igitur primus panis spiritualis, quo nunc a Deo in solitudine religionis reficimur, sensus litteralis sacræ Scripturæ. Qui sensus interdum est historialis: ut ea quæ in Evangelio de Christi incarnatione, nativitate, circumcisione, apparitione, miraculis, persecutionibus, passione, resurrectione, ascensione leguntur. Et præsertim, quantum ad libros novi Testamenti, sensus litteralis libri Actuum Apostolorum est historicus. Interdum vero sensus iste litteralis historicus, est in se ipso valde sublimis, pinguis, salubris et deliciosus: ut ea quæ, sicut jam dictum est, de Christo litteraliter historialiterque scribuntur. In quorum lectione, meditatione, auditione, mens humana fidelis, sancta caritate vehementer accenditur, in fide firmatur, in spe consolidatur, ad gratiarum actionem inducitur, in humilitate, patientia, mansuetudine omnique roboratur virtute: ut quum legimus, quod Filius Dei propter nos factus est homo, conversatus in mundo, suspensus in ligno, quod tanta per se ac suos discipulos fecit miracula, quod resurrexit a mortuis die tertia, quod coram discipulis ascendit in cœlum, atque eisdem misit Spiritum Sanctum.678910 Porro interdum sensus litteralis est moralis, tam in novo quam veteri Testamento: ut ea quæ ad evangelicæ ac Mosaicæ legis spectant præcepta et consilia documentaque ethica, in quibus evangelicæ legis perfectio et excellentia elucescunt. Et hic sensus litteralis moralis, in novo Testamento spiritualior, perfectior devotiorque esse non dubitatur, ut patet potissime apud Matthæum. Quandoque sensus litteralis, allegoricus esse videtur, ut quum docet Scriptura quid debeat credi; aliquando vero anagogicus perhibetur, sicut dum cœlestis patriæ beatitudinem pandit, et quid ibi sperandum sit, edocet.

Sæpissime sensus litteralis et historialis in se ipso aridus satis insipidusque censetur, non utique in novo Testamento compendiosissime scripto, sed in veteri, quod novi præfigurativum exstitit Testamenti, et rudi datum est populo: ideo multa scribuntur in eo in se ipsis sterilia, in quibus oportet sugere mel de petra, oleumque de saxo durissimo.11 Deinceps in libro Psalmorum sensus litteralis et historialis sæpe omnino sublimis, pinguis, suavis est, ut in psalmis qui ad litteram de Christi mysteriis sunt conscripti; aliquando sensus litteralis et historialis in eis non est ita deliciosus, fecundus et altus.

Verumtamen dum Scriptura quadruplicem sensum habere asseritur, distinctio sensuum illorum formaliter sumitur, prout unus et idem Scripturæ locus multipliciter explanatur. Nec sic sensus illi coincidunt, nec putandum quod quilibet passus Scripturæ quadrupliciter aut multipliciter possit exponi, quum psalmus ille, Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam, nec allegorice de Christo, nec anagogice de Beatis exponi queat.12 Imo frequenter ejusdem scripturæ sensus litteralis est multiplex.

Itaque secundus panis sacræ Scripturæ, quo in præsenti reficimur, est sensus tropologicus seu moralis: ut quando ex eo quod ad litteram Christus fecisse aut pertulisse legitur, quid nos quoque qui ipsius membra sumus, agere et pati debeamus, instruimur. Omnis etenim Christi actio est nostra instructio: unde ex hoc quod ipse non solum obediens factus est Deo Patri usque ad mortem crucis13, sed Virgini quoque matri et ejus obedivit ministro, docemur quod volens perfectus fieri et omnem implere justitiam, omnem humilitatem, caritatem et pietatem, non solum superioribus suis in arduis, sed æqualibus quoque et inferioribus debeat obtemperare ac ministrare, et cum omnibus humillime conversari.14 Hoc ergo pane refecti, implemus quod ait Joannes apostolus in sua Canonica, Qui se dicit in Christo manere, debet, sicut ille ambulavit, et ipse ambulare;1516 et quod princeps ait Apostolorum, Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia ejus;17 et quod ipsemet deprompsit Salvator, Qui vult venire post me, abneget semetipsum, et tollat crucem suam quotidie, et sequatur me.18 Quod ad religiosos potissimum spectat, quos indesinenter oportet vincere et frangere semetipsos, et sua corpora castigare, ut cum Propheta dicere valeant Deo, Propter te mortificamur tota die; et, Propter verba labiorum tuorum ego custodivi vias duras:19 quanquam hoc totum viris vere spiritualibus, fervidis et perfectis delectabile sit atque facillimum.20

Tertius panis, est sensus allegoricus, quo ex his quæ ad litteram de membris Christi conscripta sunt, quid de Christo credendum sit, informamur. Sic enim multa ad litteram de Joseph, Samsone, David et Salomone, et aliis Sanctis scripta, de Christo allegorice exponuntur. Et quæ in se ipsis modicæ sunt virtutis ac parvi saporis, fortissimi sunt vigoris et admirandæ suavitatis: ut quod Joseph salvator mundi est appellatus, dominus Ægypti effectus, a fratribus venditus; quod David prostravit Goliath, quod Salomon sibi desponsavit regis Ægypti filiam, quod Samson portas Gazæ abstulit media nocte.2122 In quibus omnibus Christi sunt mysteria præsignata.23

Quartus panis, est anagogicus sensus, quo ea quæ de militanti Ecclesia ejusque membris litteraliter scripta sunt, de triumphanti explanantur Ecclesia.24 Hic panis subtilis ac nobilis est, et vehementer delectat. Præterea, quæ de superbeatissima Trinitate ac simplicissima Deitate, de ejus excellentia, æternitate, beatitudine, perfectione, sapientia, omnipotentia ad litteram scripta sunt, possunt anagogicæ intelligentiæ appellari, quoniam mentem maxime super se elevant.

Quintus panis, est Eucharistia, pretiosissimus panis vitæ præsentis, frumentum electorum, et vinum germinans virgines, panis sacramentalis, in quo ipse fons gratiarum, fons omnium deliciarum, Deus et homo, verissime et superincomprehensibiliter, dignantissime et supergratiosissime continetur.25 Quem panem possumus et debemus spiritualiter omni hora comedere. Omninoque decet nos religiosos, sacerdotes, tam religiose ac sacerdotaliter conversari, ut simus idonei per gratiam Dei quotidie hunc panem consecrare, Deo Patri offerre, atque salubriter manducare. Quid enim aliud operari habemus, nisi incessanter ad hoc nos disponere, et universa quæ agimus ad tam divinissimum opus referre, ut tota nostra conversatio sit ad celebrandum jugis præparatio?

Sextus panis, est bonæ operationis, ut omni momento simus actibus sanctis intenti, et in observantiis Ordinis strenui, omnem otiositatem, pigritiam negligentiamque vitantes, et opus Dei quotidie reverentialius atque perfectius adimplentes, per quod corda nostra optime reficientur ac roborabuntur.

Septimus panis, est gratiosa et incessabilis conservatio Dei, quæ in omni bono conservet, tueatur, confortet et ad beatam consummationem perducat.

Footnotes

  1. Marc. VIII, 6, 7. ↩

  2. Joann. VI, 54. ↩

  3. Joann. IV, 34. ↩

  4. Rom. II, 13. ↩

  5. Jacob. IV, 17. ↩

  6. Act. I, 9; II, 2 et seq. ↩

  7. Act. X, 39, 40. ↩

  8. Joann. XIX, 18; ↩

  9. Baruch III, 38. ↩

  10. Joann. I, 14. ↩

  11. Deut. XXXII, 13. ↩

  12. Ps. L, 3. ↩

  13. Philipp. II, 8. ↩

  14. I Cor. XII, 27. ↩

  15. Luc. II, 51. ↩

  16. I Joann. II, 6. ↩

  17. I Petr. II, 21. ↩

  18. Luc. IX, 23. ↩

  19. Ps. XLIII, 22. ↩

  20. Ps. XVI, 4. ↩

  21. Judic. XVI, 3. ↩

  22. Gen. XLI, 45, 41; XXXVII, 28. ↩

  23. 1 Reg. XVII, 49. ↩

  24. III Reg. III, 1. ↩

  25. Zach. IX, 17. ↩

Chapter 97 of 243