Skip to the text

Sermo 1

QUOMODO CONANDUM CUILIBET CHRISTIANO, UT AD ORIGINALIS JUSTITIÆ CONFORMITATEM REDEAT.1

QUICUMQUE Spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei. Rom. viii, 14.

Sicut beatus ait Gregorius, Sic mirabiliter conditi sumus, ut Deus rationem, ratio animam, anima corpus possideat. Nam et primos parentes ita condidit Deus, quod in eis per originalem justitiam ipsis concreatam, corpus subjectum exstitit animæ, anima rationi, ratio Deo. Et quamdiu ratio in eis mansit Deo subjecta, mansit et sensualitas subdita rationi, corpusque animæ; sed quum contra Dei præceptum ratio consensisset suggestioni iniquæ, statim caro cœpit esse rebellis animæ, et sensualitas rationi. Ad hoc igitur quilibet Christianus debet conari quotidie, imo et incessanter, ut quantum sibi possibile est, ad originalis justitiæ conformitatem propinquet ac redeat.

Studeamus ergo in primis corpus nostrum subjicere animæ, ita illud regendo ut aptum sit animæ cooperari ac deservire in bonis operibus ad felicitatem ducentibus. Idcirco corpus nec immoderata abstinentia est debilitandum, nec delicatis superfluisque refectionibus nutriendum; sed medium tenere laudabile est. Ait namque Hieronymus : Corporis debilitas nimia etiam animæ vires frangit, mentis quoque ingenium marcescere facit. Quidquid cum modo et temperamento fit, salubre est. Optimus in omni re modus est, et laudabilis est ubique mensura. Hinc ait Gregorius : Caro nostra adjutrix esse debet animæ in opere bono; aliquando autem est seductrix in malo. Si ergo ei plus quam debemus tribuimus, hostem nutrimus; et si necessitati ejus quæ debemus non tradimus, civem necamus. Reficienda est itaque, sed usque ad hoc ut in opere bono nobis sufficiat.

Denique, sicut regendum est corpus quantum ad cibum et potum, ita etiam quantum ad vestitum et somnum, ut nullus vestimenta superflua, curiosa, pomposa, provocativa aut nimium pretiosa sibi fieri faciat, habeat aut induat; sed sicut beatissimus docuit Baptista Joannes, Qui habet duas tunicas, id est unam superfluam, det non habenti, et qui habet escas superfluas, similiter faciat.2 Conformiter observandum est moderamen in somno, ne plus quam natura requirit quis dormiat aut in lecto quiescat, præsertim ne dormiendo seu jacendo et pigritando, divinum omittat Officium. Imo somnus ille superfluus et immoderata repausatio carnis, corporali vitæ et sanitati plurimum obest, et obtusam efficit mentem, atque multorum incentivum est vitiorum. Propter quod ait Cato :

Plus vigila semper, somno ne deditus esto : Nam diuturna quies vitiis alimenta ministrat.

Prov. vi, 9. Salomon quoque effatur : Usquequo, piger, dormies? Quando consurges ex somno tuo?

Ibid. xx, 13. Hinc iterum scriptum est : Noli diligere somnum, ne te egestas opprimat. Nempe qui diligit somnum, etsi exteriori egestate non opprimatur, opprimitur tamen egestate interna ac spirituali, quæ est virtutum carentia, operumque bonorum negligentia. Talis namque tempus suum infructuose expendit, multa bona omittit, et etiam in diversa peccata dilabitur.

Insuper debemus corpus nostrum subjicere animæ, non solum in præinductis, videlicet observando moderantiam in cibo, potu, somno, vestitu, sed etiam exteriores sensus ab excessibus circa sua objecta frenando, et singula quæque corporis membra ab usu illicito coercendo. Custodiendus ergo et reprimendus est visus exterior, ne incaute adspiciat quod desiderare non licet, ne viri et feminæ se mutuo indecenter intueantur, potissimum in ecclesia et in divino obsequio. Ab intuitu quoque chorearum, spectaculorum, jocorum et illicitorum ludorum, atque similium vanitatum, refrenandi sunt oculi, sicut orat Deum Psalmista : Averte oculos meos ne videant vanitatem.3 Et istud præcipue est servandum, quoniam si quis talia adspiciendo, in ipsis complacentiam habuerit seu consensum, particeps fit iniquitatis illorum, dicente Apostolo : Non solum morte sunt digni qui faciunt ea, sed etiam qui consentiunt facientibus.4 Consimiliter refrenandus est auditus ab auscultatione verborum detractionis, irrisionis, mendositatis, lasciviæ, omniumque illicitorum sermonum, quemadmodum in Ecclesiastico habetur : Sepi aures tuas spinis, et noli audire linguam nequam;5 et ori tuo facito ostia, et seras auribus tuis. Si autem quis se avertere nequeat ne audiat hujusmodi verba, cor suum custodiat et avertat, ne audiat ea libenter aut complacenter : alias particeps fieret vitiositatis verborum illorum. Imo et tristem ostendat vultum, quo innotescat prave loquenti quam male loquatur, et quam invite audiantur verba ipsius. Propter quod in Proverbiis asseritur :6 Ventus Aquilo dissipat pluvias, et facies tristis linguam detrahentem. Ecclesiastes quoque dicit : Per tristitiam vultus corrigitur animus delinquentis.7

Pariformiter reprimendus valde est tactus ab osculis, amplexibus et palpationibus libidinosis atque incautis, quia in talibus faciliter incurritur mortale peccatum. Quod si quis ex talibus senserit se carnaliter stimulari, alterari, et quod detestabilius esset, carnaliter pollui et fœdari, absque dilatione se retrahat, doleat et emendet. Alias mortaliter peccaret, secundum quod scribit Bonaventura, et ponit exemplum: ut si quis serpentem in gremio teneat, a quo intoxicari se experitur, nec abjicit eum, talis est causa propriæ mortis corporalis. Itaque quidquid carnalem generat concupiscentiam aut stimulum corporis, sive sit confabulatio, sive adspectus, sive applicatio lateris ad latus, aut amplexus, seu attactus, vel oscula, prorsus cavendum est. Imo, quamvis quis esset tam virtuosus quod ex talibus nil mali gigneretur in eo, vereri tamen debet ne sit alii peccandi occasio per prædicta. Amplius, refrenandus est gustus, ne in cibis ac potibus voluptatem aut superfluitatem requirat, sed necessitatem naturæ. Sic et olfactus arcendus est, ne in odoribus carnaliter delectetur. Singula quoque membra sunt coercenda ab actibus motibusque illicitis, præcipue lingua a garrula loquacitate, ab omni falsitate, detractione, et omni verbo iniquo.

Præterea sensualitas subjicienda est rationi, ut non moveamur nec afficiamur circa sensibilia atque carnalia, ea appetendo vel fugiendo, amando aut odiendo, in eis delectando seu propter ea tristando, nisi secundum rectæ rationis judicium. Et quicumque hoc implet, ille refrenat, vincit ac moderatur passiones animæ suæ, videlicet iram, tristitiam, delectationem, concupiscentiam, etc.: quia nec optat, nec amat, nec servat, nec in usum suum convertit bona exteriora, sensibilia et terrena, nisi secundum quod sibi utilia aut necessaria sunt ad bona spiritualia, hoc est ad gratiam et virtutes, et ad proficiendum in eis, atque ad beatitudinem æternam.

Postremo, ratio et voluntas, quæ sunt duæ supremæ potentiæ animæ, subjiciendæ sunt Deo, ut ratio credat quidquid ad fidem spectat catholicam et ad determinationem Ecclesiæ, ceterisque donis ac virtutibus ad intellectum pertinentibus decoretur, puta prudentia, sapientia, scientia, consilio, sicque in omnibus ordinate procedat, et Deum ac cœlestia contempletur, nec unquam recedat ab his. Voluntas quoque subjicienda est Deo, ut eum super omnia diligat, nec aliquid divino amori contrarium agat aut cupiat, sed Dei atque Ecclesiæ præceptis obediat, in Domino Deo speret, futuram beatitudinem ab ipso expectet. Quicumque sic egerit, perseveraveritque in istis, verus est Christianus, et æternaliter erit salvus.

Insuper, sicut ait in epistola hodierna Apostolus, « Quicumque Spiritu Dei aguntur, filii sunt Dei ».8 Studeamus ergo moveri a Spiritu Sancto, et non moveamur impetu passionum nostrarum, non fervore concupiscentiarum, nec propriæ animositatis impulsu, nec stulta audacia, nec carnali timore, neque cupiditate terrena. Neque agamur seu moveamur spiritu diabolico, quo sæpissime ac infelicissime agitantur quicumque in mortalibus jacent peccatis, præsertim qui vitiosa consuetudine detinentur, quoniam teste Apostolo, laqueis diaboli involuti sunt, atque ad voluntatem diaboli captivi ab eo tenentur.9 Unde sicut eques ducit et agitat equum, ita diabolus movet et agitat illos: idcirco sunt membra, et servi filiique diaboli. Itaque qui talem se esse cognoscit, pœnitere, confiteri et emendari non differat.

Præterea, quoniam juxta doctrinam Apostoli, non accepimus spiritum servitutis iterum in timore, sed spiritum adoptionis filiorum, serviamus Deo non servili timore, sed filiali et puro amore, videlicet magis intuitu suæ bonitatis ac dignitatis, quam propriæ utilitatis atque mercedis.10 Quanto enim purius ac integrius in Deum convertimur, et quanto minus ad nos ipsos reflectimur, tanto perfectiores Deoque cariores exsistimus, et per hoc excellentiores ac ditiores Christi coheredes æternaliter erimus. Nec movere quempiam debet, quod sancti et electi in hoc mundo multa patiuntur adversa : nam quamvis sint virtuosi, tamen venialiter peccant frequenter, et pro hoc solent a Deo purgari in vita præsenti, ne in purgatorio durius ac diuturnius torqueantur. Unde legitur quarto libro Vitaspatrum, quod erat quidam solitarius in eremo, et ministrabat ei quidam sæcularis devotus. Erat quoque in civitate eremo illi propinqua, homo dives et impius. Contigit autem ut dives ille moreretur, deduxitque eum tota civitas et episcopus cum lampadibus ad sepulcrum. Egrediens vero sæcularis præfatus ut portaret panem solitario eremitæ prædicto, invenit eum a fera comestum. Quo viso, cecidit in faciem suam in conspectu Domini, dicens : Non surgam hinc nisi demonstretur mihi a Deo quæ sunt hæc, quia impius ille talem habuit apparatum in sepultura, et iste qui die noctuque Deo servivit, sic mortuus est. Et ecce angelus veniens, dixit ei : Ille impius parum boni fecit in sæculo isto, et recepit illud hic, ut nullam inveniat requiem in alia vita; iste autem solitarius, quia homo erat ornatus omni virtute, habebat tamen aliquam culpam in se, recepit hanc hic, hoc est, in sæculo isto pro ea punitus est, ut coram Deo purus inveniatur. His auditis, consolatus est ille sæcularis devotus, abiitque glorificans Deum super judicia ejus, quæ vere sunt justa, quamvis occulta.

Footnotes

  1. Ps. cxxvi, 2, 3. ↩

  2. Luc. iii, 11. ↩

  3. Ps. cxviii, 37. ↩

  4. Rom. i, 32. ↩

  5. Eccli. xxviii, 28. ↩

  6. Prov. xxv, 23. ↩

  7. Eccle. vii, 4. ↩

  8. Rom. viii, 14. ↩

  9. II Tim. ii, 26. ↩

  10. Rom. viii, 15. ↩

Chapter 100 of 243