Sermo 4
Ad religiosos
DE CARNALIBUS VITIIS EVITANDIS ET CONCUPISCENTIIS REFRENANDIS.
IPSE Spiritus testimonium perhibet spiritui nostro quod filii Dei sumus. Rom. VIII, 16.
In hodierna epistola sententiis plena, docet nos sanctus Apostolus, primo carnalia vitia evitare, concupiscentias refrenare, non carnaliter, sed spiritualiter conversari. Quod quum ad omnem pertineat Christianum, quanto magis ad religiosos? Alibi namque ait Apostolus: Qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis. Ergo qui corpus suum ejusque concupiscentias et vitia non crucifigunt, id est, non reprimunt, non affligunt ac vincunt, non sunt Christi per gratiam, nec membra ipsius, sed dæmonis. Attende hæc, o religiose, quum de religionis essentia tenuitas victus inseparabiliter esse dicatur. Non ergo super cibum et potum instar canis famelici te effundas, non voluptatem aut carneam consolationem, non superfluitatem et delicatam præparationem in eis requiras, sed necessariam sustentationem naturæ, et discretam castigationem ipsius.
Debitores sumus corpori nostro tanquam ministro et instrumento. Sed quid ait Scriptura? Qui delicate nutrit servum suum, postea sentiet eum contumacem.1 Ita qui corpus suum delicate alit et satiat, cito experietur illud animæ suæ rebelle et puritati contrarians, somnolentum, pigrum atque carnalia solatia optans. Pensemus quoque quod in Ecclesiastico dicitur: Cibaria, et virga, et onus asino;2 panis, et disciplina, et opus servo: servum enim inclinant operationes assiduæ. Quemadmodum ergo asino conveniunt cibus grossus et moderatus, percussio et onus seu labor; et servo non delicata, sed simplex et modesta refectio, disciplina, operatioque continua: sic corpori nostro debemus moderatam nutritionem, disciplinam, atque in bonis jugem exercitationem; non corporalem repausationem superfluam, ne otio insolescat.
Itaque, si secundum carnem vixerimus, moriemur, quia æternæ damnationis interitum sortiemur, et carnaliter vivens, sic vivendo moritur morte culpæ.34 Si autem spiritu facta carnis mortificaverimus, vivemus vita gratiæ in præsenti, et vita gloriæ in futuro. Nam et Salvator loquitur: Væ vobis qui saturati estis, quia esurietis;5 beati qui nunc esuritis, quia saturabimini. Hæc, si corde surdi non sumus, valde movere et perterrere nos debent, atque inducere ut cum magno Dei timore cibum sumamus ac potum cum cogitationibus sanctis, et Dominum quotidie ex totis precemur præcordiis, ut nobis gratiam moderantiæ in cibis ac potibus largiri semper dignetur, ne corda nostra crapula graventur, nec curam carnis in desideriis faciamus, sed post refectionem aptiores ad opera simus virtutum.6
Insuper ait Apostolus in præsenti epistola:7 Quicumque Spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei. Quocirca scire oportet, quod ad meritorie operandum, non solum indigemus habituali gratia Spiritus Sancti, sed etiam actuali motione ipsius. Quicumque ergo in caritate et gratia est, seu in statu salutis, in tantum agitur Spiritu Dei, id est, Spiritu Sancto movetur, et ejus directione gubernatur, quantum ei necessarium est ad salutem. Sed quanto quis ardentiori caritate, abundantiorique gratia et majori virtutum perfectione impletur, tanto familiarius, secretius, frequentius, infallibilius movetur a Spiritu Sancto, etiam sæpe ad quædam mira atque insolita, quæ secundum legem communem essent illicita. Potissimum autem et immediate disponitur homo ad suscipiendum influxum motionis et directionis Spiritus Sancti per septem dona ipsius, qui sunt habitus supernaturales infusi, per quos redditur rationalis creatura a Spiritu Sancto prompte mobilis, docilis ac dirigibilis. Studeamus ergo in omnibus a Spiritu Sancto agi, moveri ac dirigi, nec moveamur impetu passionum, nec propriæ pertinacia voluntatis, ut homines passionati et immansivi. Quemadmodum enim filii Dei vocantur qui Spiritu Sancto aguntur, sic filii sunt diaboli qui proprias voluntates, perversitates et passiones sequuntur, ut sunt homines intimorati et proprii commodi amatores, qui in suis propositis, desideriis, verbis et actibus Deum non habent præ oculis, sed tanquam audaces et sibi placentes, quidquid affectio suggerit, prosequi et implere definiunt.
Denique ad religiosos subditos, quibus nihil officiorum commissum est, et propriam voluntatem Deo ac ejus vicario obtulerunt, potissimum pertinet agi, acquiescere, obedire, non practicare, obsistere, repugnare. Maxime vero cavendum est religiosis, ne in his de quibus incerti sunt, nec probabilem certitudinem habent an sint a Spiritu Sancto, videlicet an sint pro Dei honore proximique salute et bono communi, pertinaciter renitantur, ne Spiritui Sancto obicem ponere videantur. Summe autem periculosum exsisteret in talibus, ex passione, aversione seu carnali et vitiosa affectione reniti. Unde si quis competenter aptus instet ad ordinem suscipi, vacetque locus, caveat quisque ne importune resistat, aut aliquem ad resistendum inducat, et ne ex passione aliqua moveatur. Quod si persona multum idonea instaret pro ordine, et quis vanitate seductus seu ambitiosus, ex formidine futuræ promotionis illius, qua se impediendum a concupito suspicaretur honore, receptioni illius reniteretur, omnino diabolicum esset.
Præterea, quoniam teste Apostolo in præsenti epistola, non accepimus spiritum servitutis in timore, sed spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus, Abba (Pater), quem spiritum in Baptismo suscepimus, deinde quotiescumque post mortale peccatum vere pœnituimus et confiteri decrevimus:8 idcirco Domino obsequamur, et cunctis virtutibus insistamus, non servili timore, sed puro amore, ex quo filialis oritur timor, qui etiam ad omne peccatum vitandum nos debet inducere, ne superpiissimi Patris cœlestis faciem offendamus, et ne ab eo super omnia incomparabiliter nobis carissimo separemur; præsertim quum et ipse Deus majestatis immensæ a nobis vermiculis pater appellari dignetur, et nos ejus pietati confisi, ipsum appellare patrem humiliter audeamus. Per quod ad ejus honorationem spontaneam, filialem, amorosam, valde adstringimur, ne et tantæ dignationi ipsius simus ingrati.
Ipse etenim loquitur per Prophetam:9 Si Pater ego sum, ubi est honor meus? Itaque, quotiescumque in Oratione dominica dicimus verba hæc, Pater noster qui es in cœlis, summi ac dignantissimi Patris accendamur amore, provocemur dignatione, atque ad eum in omnibus honorandum animemur.10
Insuper, quod in Spiritu Sancto clamemus, Abba (Pater), id est, Deum vere Patrem vocemus, probat Apostolus subdens: Ipse enim Spiritus testimonium perhibet spiritui nostro, id est, Spiritus Sanctus per inspirationem internam seu revelationem apertam protestatur animæ nostræ, quod adoptivi filii Dei sumus, utpote in caritate et gratia exsistentes.11 Potest quoque testificatio ista variis modis fieri atque intelligi. Primo, per evidentem et certam revelationem, sive immediate fiat a Deo, sive per angelum: et ita agnoscit homo certitudinaliter se esse in caritate, vel etiam prædestinatum, ut sancti Apostoli et Abraham, cui in Genesi loquitur Deus, Ego protector tuus sum et merces tua magna nimis.12 Secundo, per bonæ spei consolatoriam infusionem: sicque notabiliter virtuosi communiter sciunt se esse in caritate, non cognitione certitudinali, sed conjecturali atque probabili. Tertio, per propriæ conscientiæ diligentem examinationem: ut dum homo conscientiam suam diligenter examinans, non invenit se mortali peccato obnoxium. Unde in prima sua Canonica dicit Joannes apostolus: Si cor nostrum non reprehenderit nos, fiduciam habemus ad Deum. Quarto, fit per operum attestationem.13 Quum enim operatio arguat formam, sicut vita naturæ per actum et motum naturæ ostenditur, sic vita caritatis et gratiæ per alacritatem et promptitudinem virtuosorum exercitiorum monstratur. Idcirco dum Spiritus Sanctus efficit hominem in divino obsequio in omnibus promptum et alacrem ac constantem, testimonium perhibet ei quod in caritate exsistat: siquidem exhibitio operis, probatio est caritatis.
D Posset hic quæri, an aliquis sciat se esse in caritate. Ad quod ex dictis patet aliqualis responsio. Porro dominus Guillelmus Antisiodorensis, in tertia parte Summæ suæ, multum magistraliter scribit de hoc, inter cetera dicens: Aliqui dicunt, quod quidam sciunt se non habere caritatem, sicut qui sunt in actu aut proposito peccandi mortaliter. Alii dubitant se caritatem habere, quoniam habent rationes pro utraque parte æque fortes: ut qui incipiunt facere quod in ipsis est, et proponunt de cetero non peccare. Alii putant se habere caritatem, videlicet qui jam multa bona fecerunt, et diu est quod non fuerunt in actu aut proposito peccati mortalis, tamen adhuc sustinent primos motus, imaginanturque turpia, atque inquietudinem patiuntur muscarum morientium, quæ perdunt suavitatem unguenti, id est orationis ac meditationis dulcedinem.14 Alii sciunt se caritatem habere, qui scilicet gustant dulcedinem Dei, et in quibus post multos fletus pene exstinctus est fomes, ut in Maria Magdalene et in Maria Ægyptiaca.1516 Insuper (ait) duplex est scientia : una experimentalis, quæ est per aliqua signa ; alia proprie dicta scientia, quæ est cognitio alicujus per se noti, ut in principiis, aut alicujus noti ex illis. Primo modo potest aliquis scire se caritatem habere. Et illa signa sunt tria. Primum est jucunditas mentis in bono ; secundum, bona desideria ; tertium, bona opera. Secundo modo nullus scit se habere caritatem, nisi per revelationem. Dispensatione ergo divina fit ut aliquo modo sciamus nos esse in caritate : primo, ut aliquam consolationem habeamus in miseriis sæculi hujus ; secundo, ut Deo gratias referamus ; tertio, ut provocemur ad meliora. Aliquo etiam modo istud nescimus : primo, ut cautiores simus, et magis solliciti de nostra salute ; secundo, ut humiliores simus, et omnem præsumptionem vitemus ; tertio, ut simus magis timorati, et in bonis operibus instantiores, nec prava securitate aut ignavia resolvamur. Amplius, dicit quod sicut duplex est fides, puta informis et formata, sic duplex exstat dilectio, scilicet naturalis atque gratuita. Quæ duæ dilectiones tantam habent affinitatem et conjunctionem inter se, quod non potest homo discernere an suum diligere sit motus dilectionis naturalis aut magis gratuitæ : nam et naturalis dilectio suas habet delicias et quamdam delectationem. — Multa alia scribit de ista materia, tangens et hoc, quod verbum illud Salomonis, Nescit homo an amore dignus sit, intelligitur de amore prædestinationis:17 quod tamen de amore præsentis justitiæ ab aliis explanatur.
Postremo mihi videtur, quod quamvis multa ponantur indicia per quæ aliquo modo cognoscere potest homo an in caritate exsistat, nullum tamen certius est signum, quam dum homo conscientiam suam bene discutiens, invenit se omne mortale peccatum cordialiter abhorrere, vitare et semper fugere velle. Itaque, juxta principis Apostolorum doctrinam, per bona opera certam faciamus nostram vocationem18, et hujus epistolæ impleamus strenue documenta, ut simus heredes Dei, bona gloriæ æternaliter possidendo, coheredesque Christi, hoc est, beatitudinis suæ participes, tam increatæ beatitudinis ejus, quam habet in quantum Deus, quam beatitudinis suæ creatæ, quam secundum assumptam habet humanitatem.
Footnotes
-
Prov. xxix, 21. ↩
-
Eccl. xxxiii, 25, 27. ↩
-
Ibidem. ↩
-
Rom. viii, 13. ↩
-
Luc. vi, 25, 21. ↩
-
Luc. xxi, 34. ↩
-
Rom. viii, 14. ↩
-
Rom. viii, 15. ↩
-
Malach. i, 6. ↩
-
Matth. vi, 9. ↩
-
Rom. viii, 16. ↩
-
Gen. xv, 1. ↩
-
I Joann. iii, 21. ↩
-
Eccle. x, 1. ↩
-
I Petr. II, 3. ↩
-
Ps. xxxiii, 9; ↩
-
Eccle. ix, 1. ↩
-
II Petr. I, 10. ↩
Chapter 104 of 243