Skip to the text

Enarratio in evangelium

ATTENDITE A FALSIS PROPHETIS, QUI VENIUNT AD VOS IN VESTIMENTIS OVIUM, ETC. Matth. VII, 15-21.

SALVATOR in evangelio hodierno docet, non solum a manifeste malis, sed etiam a fictis bonis cavere, ne quis a simulatoribus et a callidis, a falsis doctoribus, ab hæreticis aut hypocritis decipiatur. Itaque ait : Attendite a falsis prophetis, id est a perversis doctoribus, hypocritis, fictisque sanctis vos custodite : quoniam scriptum est, Cum perverso perverteris. Et mala ac falsa tanto periculosius nocent, quo minus mala et falsa videntur. Qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, id est in operibus simulatorie virtuosis, in apparenti devotione et ficta humilitate, in abstinentiis continentiisque prava intentione assumptis. Siquidem vestimenta ovium, id est bonorum fidelium qui oves sunt Christi, sunt veræ virtutes et actus earum, quibus eorum animæ decorantur. Harum vestium seu virtutum quasdam similitudines fictas assumunt quidam iniqui, ut boni credantur, sicque facilius alios fallant. Frequenter etenim vitia sub virtutum similitudine palliantur, quia sub specie boni multa mala geruntur. Propter quod ait Apostolus : Ipse Satanas transfigurat se in angelum lucis; non est ergo magnum, si ministri ejus transformentur velut ministri justitiæ. De talibus prophetis loquitur Deus per Jeremiam : Visionem mendacem, et divinationem fraudulentam, et seductionem cordis sui prophetant vobis. Possunt quoque, quamvis minus proprie, vestimenta ovium corporaliter intelligi, corporis indumenta speciem humilitatis et devotionis prætendentia : quibus præfati iniqui sæpenumero se induunt, quatenus virtuosi putentur. Intrinsecus autem sunt lupi rapaces, id est, in anima similes sunt lupis voracibus : quia sub veste ovina gerunt cor lupinum, quia crudeles sunt, desiderantes animas fidelium spiritualiter strangulare, inducendo eas ad vitia et errores. Sunt quoque « lupi rapaces », quia frequenter luporum instar gulosi sunt, atque idcirco virtuosos se simulant, ut temporalia commoda consequantur, quibus ingurgitent semetipsos. De talibus ait in Actibus beatus Apostolus : Scio quod post dissectionem meam intrabunt in vos lupi graves, non parcentes gregi.1

A fructibus (id est ex operibus) eorum cognoscetis eos, quales intrinsecus sunt. Operatio etenim arguit formam, et per exteriora interiora noscuntur : nam qualis quisque est, talia operatur. Nec diu quis potest ferre personam fictam, secundum Senecam, sed in suam cito relabuntur naturam, quibus non subest veritas. Tullius quoque : Fucata (inquit) et simulata cito panduntur. Unde præfati falsi prophetæ, si diligenter considerentur, inveniuntur vane gloriosi, non humiles, sapientes et magni in oculis suis, atque in sensu proprio pertinaces, pleni privato amore, et propria commoda ac præconia affectantes.2

Deinceps declarat Salvator, quod opera vere virtuosa non faciunt. Numquid colligunt homines de spinis uvas, aut de tribulis ficus? Non utique. Sic nec de cordibus mendacium prophetarum procedere possunt opera veraciter virtuosa. Unde et Jacobus dicit : Numquid fons de eodem foramine emanat dulcem et amaram aquam?3 Numquid potest ficus uvas facere, aut vitis ficus? Denique falsorum prophetarum corda, propter suam ferocitatem et passionum suarum aculeos, rite spinis ac tribulis comparantur ; opera vero virtuosa uvis ac ficubus, quia suaviter mentem reficiunt et confortant.

Sic omnis arbor bona, fructus bonos facit. Quod intelligendum est de arboribus quæ ad producendum fructus plantantur. Vel per fructum intelligitur omnis utilitas ex arbore proveniens. Mala autem arbor fructus malos facit. Verumtamen de hominibus ista principaliter asseruntur, intelligendo per arborem bonam, hominem virtuosum, seu voluntatem laudabilem; et per arborem malam, voluntatem perversam, seu hominem vitiosum. Itaque bonus homo, in quantum hujusmodi, fructus seu actus efficit bonos ; et malus homo, secundum quod talis, efficit fructus malos. Hinc subditur : Non potest arbor bona fructus malos facere. Ita nec homo virtuosus, in quantum talis, facere potest fructus malos. Potest tamen malus fieri et peccare, in quantum habet liberum arbitrium nondum in gratia confirmatum, et præsertim in quantum ex nihilo est. Sic enim quantum in se est, tendit ad defectum et culpam, nisi a superiori conservetur et perficiatur. Hinc omnis creatura dicitur vanitati subjecta, intelligendo per vanitatem defectum sive distantiam a vero et incommutabili esse.4 Neque arbor mala fructus bonos facere potest. Sic nec homo vitiosus facere potest opera bona et meritoria, in quantum est vitiosus ; nihilo minus per Dei gratiam liberumque arbitrium, potest fieri bonus et agere bona. Loquitur ergo Christus de homine bono et malo formaliter, non materialiter.

Propterea hujusmodi propositiones sunt veræ in sensu composito, non in sensu diviso. Omnis arbor, id est quilibet homo adultus rationisque compos, quæ non facit fructum bonum, observando præcepta, excidetur, id est, a consortio electorum pelletur : sicut per Isaiam prædictum est, Tollatur impius, ne videat gloriam Dei ; et in ignem infernalem, nisi se emendaverit, mittetur, statim dum moritur, quantum ad animam, atque in die novissimo, cum corpore et anima, quum Christus dicturus est :5 Ite, maledicti, in ignem æternum.6 Si ergo peccatum omissionis ignem inferni meretur, peccatum commissionis quam horribiliter punietur? Hinc ait Salvator : Omnem palmitem in me non ferentem fructum, Pater tollet, et in ignem mittet.7 Et ex his Christus concludit : Igitur ex fructibus eorum cognoscetis eos.

Postremo, quod absque fructibus bonis nemo adultus queat salvari, testatur Filius

Dei subjungens : Non omnis qui dicit mihi ex fide informi, Domine, Domine, intrabit in regnum cœlorum : quia non sufficit nuda confessio oris. Imo fides sine operibus mortua perhibetur. Nam et fatuæ virgines dixerunt : Domine, Domine, aperi nobis. Sed objici potest illud Apostoli : Nemo potest dicere, Dominus Jesus, nisi in Spiritu Sancto; itemque, Corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem.8 Dicendum, quod Apostolus sumit Dicere, stricte et proprie, pro prolatione ex attentione et affectu prodeunte, quæ exigit caritatem. Loquitur etiam de confessione oris procedente ex fide formata. Sed qui facit voluntatem Patris mei qui in cœlis est, id est, præcepta Patris cœlestis adimplet. Nam et per prælatos Deus præcipit tanquam per suos vicarios : propter quod præcepta prælatorum sive Ecclesiæ sunt Dei præcepta, et de necessitate salutis implenda. Ipse intrabit post hujus exsilii incolatum, omniumque culparum plenariam expurgationem, in regnum cœlorum, dummodo perseveraverit usque in finem.910

Footnotes

  1. Act. xx, 29. ↩

  2. Is. v, 21. ↩

  3. Jacob. III, 11, 12. ↩

  4. Rom. VIII, 20. ↩

  5. Is. XXVI, 10, juxta LXX. ↩

  6. Matth. XXV, 41. ↩

  7. Joann. XV, 2, 6. ↩

  8. Rom. X, 10. ↩

  9. Matth. XXIV, 13. ↩

  10. Matth. XXV, 11. ↩

Chapter 101 of 243