Skip to the text

Sermo 3

QUOD DISCRETIO MEDIUM IN OMNIBUS DESIDERAT, ET RATIO BENE ILLUMINATA, BONA OPERATUR, NEC FALLI FACILE POTEST.

PURIFICATE corda, duplices animo. Jacob. IV, 8.

Purus ac simplex Deus vult sibi serviri corde puro ac simplici, sicut per Moysen dixit: Sancti estote, quoniam ego sanctus sum.1 Domini etenim volunt ut servi sui conformentur voluntati eorum: quanto magis summus Dominus universorum requirit ut rationales creaturæ voluntati suæ sanctissimæ conformentur, vitando deformitates et obliquitates culparum, atque amando et exercendo actus virtutum? Jubet itaque Dominus ut «duplices animo», id est vitio duplicitatis, simulationis et calliditatis infecti, mentem suam purificent, pœnitendo, confitendo et satisfaciendo de isto aliisque peccatis, sicque simplices fiant mente et puri in sua intentione, soli Deo finaliter adhærentes, ne et se ipsos propria duplicitate pravitateque perdant, ac alios fallant. Hinc in evangelio hodierno in primis docet unigenitus Filius Dei, ut caveamus a falsis prophetis, hoc est a deceptoribus atque hypocritis, ne eorum fallaci instructione, persuasione, exemplo aut simulata sanctitate fallamur. Nam, juxta Apostolum, Sermo eorum ut cancer serpit.2 Qui veniunt in vestimentis ovium, intus vero sunt lupi rapaces.

Hic primo sciendum ac perpendendum, quemadmodum vitia speciem assumunt et similitudinem quamdam habent virtutum, sicque malitiosi virtuosos se simulant. Itaque, quoniam virtus tam nobilis venerabilisque consistit, quod etiam vitiosi eam frequenter valde honorant, hinc quidam iniqui virtuosos se esse confingunt et velamen assumunt virtutis: vel ut non reprehendantur, vel ut laudentur, sive ut commoda assequantur carnalia; vel certe, ut alios pravis fallant doctrinis, et sectas perditionis inducant, atque post se trahant discipulos. Hi tales frequenter suas palliatas malitias in tantum defendunt, ut aliorum veras virtutes vituperent. Sic ergo dissolutio socialis reputatur jucunditas spiritualis; delicata et excessiva corporis refectio reputatur discretio; loquacitas, affabilitas dicitur; invidia fraterna, zelus justitiæ; duritia et inclementia, rigor justitiæ; avaritia, acquirendi fidelis provisio vult videri; astutia reputatur prudentia; jactantia de propriis bonis, ædificatio proximi; detractio, detestatio vitii alieni. Similiter virtutes reputantur vitia a perversis. Nam abstinenter vivere et paucis esse contentum, avaritia atque tenacitas judicatur; silentium appellatur tristitia; maturitas, amaritudo; zelus justitiæ, temerarium judicium; quies devotionis, pigritia corporis; castigatio, indiscretio; simplicitas æstimatur stultitia; timor Dei, litigiosa conscientia dicitur; fugere publicum, singularitas nominatur; cavere scandalum reputatur hypocrisis. Sed inter hæc omnia discretio medium tenet; et ratio bene illuminata et docta, pretiosum a vili, malum a bono, verum a falso, lucem a tenebris vere discernit, regia gradiens via, neque ad dexteram neque ad sinistram declinans.34

Denique, in falsis prophetis de quibus loquitur Christus, inveniuntur vitia jam prætacta et alia multa, quæ ipsi sub specie assumunt et monstrant virtutum. Idcirco ex fructibus seu operibus suis, ut Salvator docet, possunt cognosci: præcipue namque proni sunt detrahere aliis, et aliqua veræ fidei atque catholicæ veritati contraria dicere, et honores appetere.

Insuper docemur ex evangelio isto humanam laudem contemnere, transitoriumque honorem despicere, soloque Dei intuitu et amore facere bona et fugere mala: quia ut asserit Augustinus, laus humana non appeti a sapiente, sed sapientem subsequi debet, ut ex sapientis præconio, illi quoque proficiant, qui imitari possunt quod laudant laudarive audiunt. Nam bonum ac sapientem laudare, laudanti prodest potius quam laudato. Hinc, secundum eumdem sapientissimum Augustinum, nec vane gaudere debemus quando laudamur, nec contristari dum vituperamur: quia nec damnare nos potest aut pejores facere irrogata injuria, nec coronare nos potest aut meliores efficere laus aliena. Imo si irrogatam vituperationem sive injuriam patienter sufferimus, coronam patientiæ et gratiæ incrementum meremur. Quemadmodum ergo humiles esse tenemur, ita laudes humanas debemus contemnere, quoniam Augustino testante, esse humilem est nolle laudari in se: idcirco qui cupit laudari in se, superbus esse convincitur.

Itaque, prout docet Hieronymus, si vere laudabilis esse desideras, laudes hominum ne requiras, quoniam quamvis aliquibus facile sit laudem non curare quando non exhibetur, est tamen difficile ea non delectari dum offertur. Imo interdum incipit homo opus bonum recta intentione, et tamen in ipsa operis prosecutione, dum se laudari advertit, in ipsa laude lætatur: sicque intentio ejus inficitur, et quod bene fuerat inchoatum, fit vitiosum et male finitur. Ideo dicit Gregorius: Sæpe operi bono dum humana laus obviat, mentem immutat: quæ quamvis quæsita non erat, tamen oblata delectat.

Verumtamen viri perfecti, ex suis laudibus ac honorationibus affliguntur magis quam delectantur: nisi in quantum considerant illas sibi exhiberi atque deberi ut Dei vicariis, vel ob aliam rationabilem causam, ita quod sine peccato aliter fieri nequeat; sicque perpendunt illas Deo offerri magis quam sibi. Nihilo minus quidam sunt adeo imperfecti et vani, ut etiam fatue glorientur dum bona eis adscribuntur quæ eis non competunt, et quæ ipsimet sibi non inesse cognoscunt. In quorum persona ait Bernardus: Laudamur mendaciter, delectamur inaniter; et vani sunt qui laudantur, et mendaces qui laudant. Laudatio itaque perfectis est majoris humilitatis meritique occasio, vitiosis vero nociva est; insipientibus autem et imperfectis occasio fit ruinæ seu gloriæ vanæ, nisi specialis gratia eos præservet. Ideo dicit Gregorius: Laus sua justos cruciat, iniquos exaltat: sed justos dum cruciat, purgat; iniquos dum lætificat, inquinat, impiosque demonstrat. Unde apud Isaiam loquitur Deus: Popule meus, qui te beatum dicunt, ipsi te decipiunt, et viam gressuum tuorum dissipant.5 Præterea quidam ita vitiosi ac miseri sunt, ut alios vituperent, aut vituperari ab aliis libenter audiant, ut ex hoc ipsi laudabiliores credantur. Hinc ait Hieronymus: Vilium hominum est et suam laudem quærentium, alios facere viles, quia alterius vituperatione laudari se putant; et qui suo merito placere non possunt, placere volunt in comparatione pejorum.

Præterea in evangelio isto comparat Christus hominem virtuosum arbori bonæ, hominem malum arbori infructuosæ. Ut igitur simus arbor bona, fructuosa, in profunda ac solida humilitate totam nostram conversationem fundemus. Quemadmodum arbor mittit radices suas profunde in terram, et sicut arbor tempore suo virescit; ita per sancta desideria interius renovemur. Iterum, sicut arbor tempore æstivali floribus adornatur, ita verbis ædificatoriis, instructivis, humilibus, veris, utilibus abundemus ac decoremur, sicut hortatur Apostolus: Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat, sed qui utilis est ad ædificationem, ut det gratiam audienti.6 Rursus, sicut arbor bona post flores fructibus adimpletur, ita ea quæ docemus et prædicamus, opere impleamus, ne reprobis comparemur Pharisæis et Scribis, qui proh dolor! multos valde nunc habent imitatores: de quibus in Evangelio loquitur Christus, quod dicunt et non faciunt.7 Iterum, sicut arbor crescit in altum, ita crescamus in altum dupliciter: primo, ut omne bonum quod agimus et habemus, Domino Deo cum omni gratiarum actione et humilitate jugiter adscribamus, quum dicat Apostolus, Quid habes quod non accepisti?8 atque Salvator, Sine me nihil potestis facere;9 secundo, contemplando ac diligendo Deum altissimum et gaudia civium supernorum, ac ea quæ Christus pro nostra salute assumpsit, fecit ac pertulit. Amplius, sicut arbor tempore suo extra deornatur, nudatur, arescit, et tamen radicitus permanet viva, suoque tempore revirescit: ita si ex hominum pravitate contigerit nos injuste diffamari, contemni, suppeditari, maneamus intus in anima per caritatem viventes, ceterisque virtutibus ac meritis coram Deo fulgentes; iterum, si per adversitates, tentationes et tribulationes victi et lapsi fuerimus, non ob hoc omnino frangamur aut desperemus, sed per pœnitentiam, confessionem et satisfactionem resurgendo, spiritualiter revirescamus.

Præterea ex evangelio isto docemur quam arcta sit via salutis, et quam difficile sit salvari:10 quia non tantum arbor fructus malos producens comburenda censetur, sed etiam illa quæ bonos non efficit fructus. Quocirca, ut ait Fulgentius: Si sterilitas in ignem mittitur, rapacitas quid meretur? Et si semper ardebit qui pauperibus sua non communicaverit, quid passurus est qui aliena abstulerit? Itaque non sufficit mala vitare, quæ per negativa prohibentur præcepta, sed oportet et bona peragere, quæ per præcepta affirmativa jubentur. Propter quod dixit Propheta:11 Declina a malo, et fac bonum. Itaque non sufficit restituere bona injuste adepta, et aliena bona non cupere, sed oportet de propriis bonis opera misericordiæ exercere, secundum quod adest facultas, et causa requirit. Hinc quippe in fine evangelii hujus ait Salvator: Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum cœlorum, sed qui facit voluntatem Patris cœlestis.12 Imo impius Christianus non obediens Dei præceptis, multo majorem meretur ac sortietur damnationem, quam infideles. Et quanto quis majoris scientiæ, altiorisve fuerit gradus aut ordinis, tanto gravioris erit damnationis, si negligens et injustus fuerit. Itaque a solo Deo laudem et exaltationem quæramus, omnemque laudem et gloriam et honorem mundi pro nihilo arbitremur.

Legitur in Vitaspatrum, quod fuit quidam sanctus eremita, cui certis temporibus necessaria vitæ portavit quidam vir sæcularis et bonus, in villa habitans. Qui per totam villam suam publicavit sanctitatem eremitæ illius, ita quod villæ habitatores valde optabant eremitam illum conspicere. Unde et vir præfatus eremitam illum frequenter rogavit, ut semel ad villam illam pro populi ædificatione et instructione dignaretur accedere; sed eremita ille non facile acquievit ex humilitate, quoniam honorari nolebat. Tandem precibus sui pii servitoris victus, acquievit, et cum viro illo cœpit venire. Præcurrens ergo vir ille, nuntiavit in villa quod eremita veniret; et protinus illi villani cum magna reverentia cœperunt exire ad occurrendum eremitæ, ut cum omni honore susciperent atque deducerent eum. Quumque eremita eos venire adspiceret, statim nudavit se, atque in aqua juxta quam venit, cœpit totum corpus suum lavare. Quod dum a longe vidissent villani, dixerunt ad invicem: Sensum perdidit senex iste. Vir quoque qui ei servivit, vehementer erubuit, et dixit villanis, Revertimini, quoniam senex noster mente excessit; et redierunt. Sed vir ille venit ad eremitam, dixitque ei: Abba, cur hoc fecisti? Nam omnes dixerunt: Dæmonium habet senex iste. Cui eremita respondit: Et ego hoc audire volebam. Et rediit statim ad eremum suam ne honoraretur ab illis.

Ecce qualiter sancti viri fugerunt laudes hominum et honores: quanto magis nos imperfecti, defectuosi et vitiosi, omni vituperio ac tormento dignissimi, facere hoc debemus, atque adversa omnia æquanimiter sustinere?

Footnotes

  1. Lev. XI, 44, 45; XIX, 2; etc. ↩

  2. II Tim. II, 17. ↩

  3. Deut. II, 27; v, 32, 33. ↩

  4. Jer. xv, 19. ↩

  5. Is. III, 12. ↩

  6. Ephes. IV, 29. ↩

  7. Matth. XXIII, 3. ↩

  8. I Cor. IV, 7. ↩

  9. Joann. XV, 5. ↩

  10. Matth. VII, 14, 19. ↩

  11. Ps. XXXVI, 27. ↩

  12. Matth. VII, 21. ↩

Chapter 103 of 243