Skip to the text

Enarratio in epistolam

DEBITORES SUMUS NON CARNI, UT SECUNDUM CARNEM VIVAMUS. Rom. VIII, 12-17.

DOCET nos sanctus Apostolus in præsenti epistola, non secundum carnalia desideria, sed secundum rectæ rationis dictamen, et maxime juxta Spiritus Sancti instinctum esse vivendum. Nam ait : Debitores sumus non carni, ut secundum carnem vivamus. Hoc est, quamvis aliquo modo obligemur carni tanquam animæ instrumento, videlicet ut ei necessaria ministremus in victu, vestitu, somno, habitaculo, non tamen sic ei obligamur, ut ejus concupiscentiis acquiescamus, quum et princeps Apostolorum hortetur : Obsecro vos abstinere a carnalibus desideriis, quæ militant adversus animam; et alio loco Paulus : Carnis curam ne feceritis in desideriis. Si enim secundum carnem, id est secundum desideria carnalia, vixeritis, moriemini, morte culpæ in sæculo isto (unde ad Timotheum scribit Apostolus : Vidua quæ in deliciis vivit, vivens mortua est), deinde morte damnationis perpetuæ in inferno. Si autem spiritu, id est virtute et gratia Spiritus Sancti; vel, «spiritu», id est rationis judicio; facta carnis mortificaveritis, id est, affectus et opera ejus superaveritis, vivetis per gratiam in præsenti, vitaque gloriæ in futuro. Huic documento naturalis consonat ratio. Media namque sunt disponenda secundum exigentiam finis. Quum ergo caro sit animæ instrumentum, et ordinetur ad spiritum rationalem sicut ad finem, regenda est taliter, quod animæ serviat, cooperetur et prosit ad hoc quod ipsa anima ad beatitudinem perducatur. Hinc qui secundum carnem conversatur, pervertit hunc ordinem, dominam ancillæ subjiciens, utpote rationem sensualitati, sicque se ipsum brutis incomparabiliter deteriorem ac viliorem constituens.

Insuper, quia mortificantes opera carnis inordinata vivent per gratiam, declarat Apostolus quoniam tales sunt adoptivi filii Dei. Quicumque enim Spiritu Dei aguntur, hoc est, a Spiritu Sancto reguntur, et ejus instinctu ducuntur, atque ipsius fervore impelluntur ad bona : unde de Christo dicitur, quod agebatur a Spiritu in desertum; hi sunt filii Dei, id est filii adoptivi per gratiam specialem et filialem amorem, juxta illud primæ Joannis : Videte qualem caritatem dedit nobis Deus Pater, ut filii Dei nominemur et simus.

Quemadmodum autem Deus omnipotens movet ceteras creaturas ad naturales operationes et fines, per generalem influxum; sic rationalem creaturam movet ad actus meritorios, supernaturalemque finem, per specialem influxum seu directionem, quæ providentia appellatur. Præterea electos Deus singulariter movet et regit, providens eis non solum sufficienter, sed etiam efficaciter, de omnibus necessariis ad salutem, ita quod divinæ inspirationi acquiescunt, gratiamque suscipiunt. Idcirco magis dicuntur agi a Spiritu Sancto, quam moveri aut regi.

1 Petr. II, 11.

Rom. XIII, 14.

1 Tim. V, 6.

B Luc. IV, 1.

1 Joann. III, 1.

Ad actum namque meritorium non solum requiritur gratia habitualis, sed etiam actualis motio Spiritus Sancti mentem excitantis ad bonum. Propter quod Isaias asserit: Domine, omnia opera nostra operatus es in nobis.1 Unde Apostolus protestatur: Deus est qui operatur in nobis velle et perficere.2 Deinceps, ad hoc quod anima capax sit hujus supernaturalis motionis Spiritus Sancti, indiget quibusdam supernaturalibus habitibus, per quos aptetur ac disponatur ad suscipiendum prompte motionem prætactam. Et habitus isti vocantur dona Spiritus Sancti, quæ septem sunt, et sunt habitus supernaturales infusi, per quos anima fit bene prompteque mobilis, docilis ac dirigibilis a Spiritu Sancto. Et quicumque est in caritate et gratia, habet secundum aliquem gradum hæc dona, agitur quoque a Spiritu Sancto quantum exigit status salutis.

Insuper ponitur ratio cur moriemur, si secundum carnem vixerimus. Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore, hoc est, jam tempore evangelicæ legis et gratiæ, non est vobis datus spiritus ad serviendum Deo servili timore, videlicet formidine pœnæ, ut olim tempore legis Mosaicæ, quæ comminatione pœnarum induxit homines ad Dei obsequium;3 sed accepistis spiritum adoptionis filiorum Dei, id est spiritum cujus gratia homines adoptantur in filios Dei, in quo, id est cujus instinctu, clamamus corde seu ore: Abba (Pater). Duo sunt nomina, unum Hebræum, aliudque Latinum, idem significantia. Et est sensus, quod in Spiritu Sancto vocamus Deum Patrem, tanquam adoptivi filii ejus, ex caritate ad ipsum fiducialiter et affectuose dicentes:4 Pater noster qui es in cœlis.

Glossa per spiritum servitutis, intelligit Spiritum Sanctum, a quo cordibus Judæorum incussus fuit timor servilis. Qui in quantum est timor, est bonus, quoniam retrahit a peccato et disponit ad gratiam; sed quantum ad servilitatem, non est bonus, neque a Spiritu Sancto. Dicitur ergo

A Spiritus Sanctus, spiritus servitutis, ratione sui effectus, quia facit servire. Per spiritum vero adoptionis, intelligit Glossa eumdem Spiritum Sanctum homines per gratiam adoptantem. Et concordat Glossa Augustino dicenti: Cave ne ex eo quod ait, Spiritum servitutis, et, Spiritum adoptionis, diversum intelligas, quum sit unus atque idem Spiritus, qui in Trinitate dicitur Spiritus Sanctus: quod et Apostolus innuit, dicens, Iterum. Sed propter diversos effectus dissimiliter nominatur. Nam et de eodem Spiritu subditur: Ipse enim Spiritus testimonium reddit spiritui nostro, quod filii Dei sumus. Alias duas expositiones hujus loci introduxi in commentario super epistolas Pauli. Ista pro præsenti sufficiat. Verumtamen præhabita non ita sunt intelligenda, quin in veteri Testamento plurimi acceperunt spiritum adoptionis filiorum Dei. Imo omnes electi habuerunt hunc spiritum, non autem ex lege, neque per legem, quoniam gratiam non continebat nec dabat sicut lex nova, sed ex Deo per fidem qua crediderunt in Christum venturum explicite sive implicite.

Præterea, quod in Spiritu Sancto clamemus, Abba (Pater), et Deum vere Patrem vocemus, hinc constat: Ipse enim Spiritus Sanctus testimonium reddit spiritui nostro, hoc est, testificatur animæ nostræ, eamque cognoscere facit per inspirationem internam, aut per revelationem apertam, quod sumus filii Dei adoptivi, quamdiu manemus in caritate et gratia.

Testificatio ista multipliciter potest intelligi. Primo, per manifestam revelationem, sive immediate fiat a Deo, sive per angelum: sicque cognoscit homo certitudinaliter esse se adoptivum filium Dei, sicut noverunt Apostoli, aliique viri perfecti. In quorum persona loquitur Paulus: Non spiritum hujus mundi accepimus, sed spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quæ a Deo donata sunt nobis.5 Sic agnovit Abraham esse se filium Dei, et se esse in caritate, quum in Genesi Dominus locutus est ei :6 Ego protector tuus et merces tua magna nimis. Ezechias quoque certissime dixit :7 Memento, Domine, quomodo ambulaverim coram te in veritate et corde perfecto. — Secundo, fit testificatio ista per quamdam bonæ spei consolatoriam infusionem : et sic virtuosi communiter sciunt se esse in caritate, non omnino certitudinaliter, sed conjecturaliter seu probabiliter. — Tertio, fit per propriæ conscientiæ diligentem discussionem : ut dum homo se ipsum bene examinans, non habet remorsum mortalis peccati, sed Dei mandata custodit, et verba salutis audit libenter. Ista sunt probabilia signa caritatis et gratiæ, sicut in prima Canonica sua ait Joannes : Si cor nostrum non reprehenderit nos, fiduciam habemus ad Deum, etc.8 — Insuper, quoniam teste Gregorio, Exhibitio operis est probatio caritatis, dum Spiritus Sanctus efficit nos in divino obsequio promptos, alacres et constantes, tunc utique per opera ista testimonium perhibet spiritui nostro, quod filii Dei sumus : quoniam sicut vita naturalis cognoscitur per actus et motus vitales ac naturales, sic vita gratiæ per actus virtuosos.

Si autem filii Dei jam sumus per gratiam adoptantem, et heredes erimus in patria per gloriam beatificantem. Filiis siquidem adoptivis debetur pars aliqua hereditatis paternæ. Heredes quidem Dei erimus, æternaliter possidendo bona Domini in terra viventium, quæ nec oculus vidit, nec auris audivit.9 Et bona hæc erunt tres animæ dotes et quatuor corporis dotes, et cetera ad beatitudinem pertinentia. Felicitas namque est status omnium bonorum aggregatione perfectus. Imo ipsemet Dominus Deus est objectalis hereditas atque felicitas civium supernorum : quæ tota habetur a singulis, a nullo autem, imo neque ab omnibus, totaliter; sicque dividitur in quantum diversimode participatur, seu magis vel minus clare conspicitur. Hereditates vitæ præsentis terminantur in morte; sed illa a morte sanctorum sumit exordium, juxta illud : Quum dederit lectis suis somnum, ecce hereditas Domini. Coheredes autem Christi, id est, beatitudinis Christi consortes atque participes erimus. Nam ipse est heres principalis, et nos simul cum illo beatitudinem consequemur.10

Footnotes

  1. Is. xxvi, 12. ↩

  2. Philipp. II, 13. ↩

  3. Deut. xxviii, 15 et seq. ↩

  4. Matth. vi, 9. ↩

  5. I Cor. II, 12. ↩

  6. Gen. xv, 1. ↩

  7. IV Reg. xx, 3. ↩

  8. I Joann. III, 21. ↩

  9. I Cor. II, 9. ↩

  10. Ps. xxvi, 13. ↩

Chapter 99 of 243