Sermo 5
DE VITANDA HYPOCRISI ET FICTA DEVOTIONE.
FRUCTIBUS eorum cognoscetis eos. Matth. VII, 16.
Christus in evangelio hodierno docet, esse quosdam mendaciter virtuosos, ficte justos, puta hypocritas et falsos doctores, quos jubet esse cavendos, ne eorum persuasionibus, suggestionibus, calliditatibus, fictionibus quis credat ac seducatur. Sed quum alibi Salvator nobis prohibeat judicare, quomodo nunc præcipit nobis tales cavere, quum eos cavere non valeamus, nisi eos esse pravos, fallaces ac periculosos judicemus?12 Sed ad hoc ex præhabitis patet responsio. Non enim omne judicium prohibet Christus, sed usurpatum, temerarium et perversum. De manifestis autem judicare permittimur. Multiplex quoque exstat judicium, utpote assertionis et cautelæ probabilis. Verumtamen tunc rursus oritur difficultas quomodo isti falsi prophetæ, hypocritæ et ficte devoti queant agnosci, quum plerumque manifesta caveant mala, et ea quæ ex genere suo bona sunt operentur: imo longis orationibus, magnis abstinentiis sunt intenti, et ceteris religiosiores videntur. Nihilo minus ad istud respondet in evangelio isto Christus: « A fructibus », inquiens, « eorum cognoscetis eos ».
Qui ergo sunt fructus per quos cognoscantur? Et respondendum, quod quæstio ista inquirit, qui sint veri ac proprii fructus ovium, hoc est hominum vere virtuosorum; qui item sint fructus luporum, videlicet hypocritarum ac deceptorum. Nempe quæ utrisque communia sunt aut esse possunt, non sunt veri et proprii fructus alicujus ipsorum; nec per talia ab invicem possunt discerni. Est itaque advertendum, quod quædam sunt bona ex genere, quæ tamen perversa queunt fieri intentione, ut jejunare, eleemosynam dare, ecclesiam visitare, prædicationem audire. Et ista dum bona fiunt intentione, vestes sunt ovium;3 dum vana intentione aguntur, vestes sunt luporum. Porro alia sunt bona ex sua natura et specie, quæ prava intentione nequeunt fieri, ut sunt immediati atque eliciti actus virtutum: et ista sunt vera et propria ovium vestimenta. Quorum quædam enumerans Apostolus ad Galatas: Fructus (inquit) Spiritus est caritas, gaudium, pax, patientia, longanimitas, bonitas, etc.4 In quibus verbis nomina illa virtutum, non habitus, sed actus virtutum designant. Virtutibus autem nullus directe utitur male. Alia demum sunt ex se mala, quæ bono non valent fieri animo: quæ sunt veræ et propriæ vestes luporum. Quorum quædam Apostolus exprimit, dicens: Manifesta sunt opera carnis, quæ sunt fornicatio, inimicitiæ, contentiones, æmulationes, rixæ, invidiæ, animositates, etc.5 Verumtamen falsi prophetæ atque hypocritæ, quorum studium et intentio sunt decipere alios sub specie boni, et famam virtutum, honores ac propria commoda adipisci, non solent se prima fronte talibus vestibus operire, seu talia mala publice exercere, ne quales sint agnoscantur; sed apparentia prima faciunt bona, et tandem ad prava ac pessima, imo et ad apertissima deceptos a se pertrahunt mala, videlicet ad errores et vitia magna, ad hæreses et schismata, ad carnalitates, mollities, rebelliones, pertinacias, ambitiones. Itaque lupi isti et false justi ac deceptores, per fructus illos qui sunt propria vestimenta eorum, utpote per manifesta et inexcusabilia mala, certitudinaliter cognoscuntur, dijudicantur, et secure vitantur.
Per fructus vero qui bono animo fieri possunt, et ovibus quoque communes sunt, non possunt ita cognosci, nisi ex aliquibus additamentis: ut quum talia agunt cum singularitate et probabili vanitate seu ostentatione, vel animo pertinaci, seu contra suorum superiorum exhortationem aut jussionem. Denique, quoniam sicut vasa figuli probat fornax, sic homines justos tentatio tribulationis, isti fallaciter virtuosi, false justi, ficte devoti per adversitates probantur, et per exercitationes prudentes noscuntur.6 Quum enim non sint veraciter humiles, mites et patientes, solent in talibus indignari, irasci et per impatientiam suam agnosci. Nihilo minus hæretici et alii quidam in sensu proprio immansivi, sæpissime patientes videntur, quia antequam suos relinquant errores, diversas quasi patientissime sustinent pœnas. Attamen eorum patientia non est patientia vera, sed duritia magna, et pertinacia maledicta; atque ex hoc superbi et vitiosi ac pertinaces monstrantur, quia indociles, indirigibiles et inobedientes consistunt.
Præterea, aliquæ sunt virtutes et aliqua vitia inter quæ rite discernere satis exstat difficile, eo quod similitudinem magnam videantur habere, et vitia illa speciem prætendant virtutum, seque virtutes esse impie mentiantur. Sic quippe loquacitas reputatur affabilitas, et dissolutio spiritualis lætitia; severitas quoque reputatur justitia, et remissio pietas, atque amaritudo maturitas; sicque de aliis multis. Ad discernendum inter hæc, indiget homo illuminatione divina ac discretione præcipua, ut veraciter separet pretiosum a vili. Unde ad discernendum in talibus, Deum quotidie exorare debemus, ut in illis dirigere nos dignetur, et ab omni seductione ac periculo præservare.7
Insuper, circa talia dupliciter fallimur. Primo, ex ignorantia: ut dum quis bene agere putat et bonæ intentionis est, nihilo minus errat et peccat, æstimans bonum et discretum quod est malum et excessivum. Et ita viri boni peccant quotidie in cibo, potu, somno, vel supportatione peccantium, non taliter corripiendo aut corrigendo hujusmodi sicut oportet aut expedit. Secundo, ex certa malitia: ut dum quis ex prava intentione agit quæ bona videntur, videlicet desiderio laudis et famæ humanæ aut honoris, seu commodi temporalis, vel ut alios fallat ac male alliciat. Et qui taliter agunt, proprie falsi prophetæ, hypocritæ, simulatores et deceptores vocantur. Atque de talibus Christus in hodierno evangelio loquitur, et in duobus nos instruit: primo, ut omnem hypocrisim, simulationem, vanitatem, perversitatem abhorreamus ac evitemus; secundo, ut ab his qui talibus vitiis sunt infecti, abstineamus, ne seducamur et inficiamur ab illis. Et istud novellis plantationibus, simplicioribus Fratribus et innocentibus omni verbo credentibus valde est necessarium. Sunt namque aliqui practicatores et partialitatem amantes, seque multitudine adhærentium, non ratione et virtute armantes, qui periculosi sunt nimis et præcavendi.
Porro, quo religiosi præ ceteris cunctis mortalibus magis tenentur esse sibi ipsis ac sæculo spiritualiter mortui, eo plus ab omni hypocrisi, ambitione, calliditate, fictione et appetitione laudis humanæ obligantur esse immunes. Rursus, quo coram Deo tenentur magis esse sinceri et proficientes, nec solum mala, sed et insecuriora vitantes, eo a vitiis illis adstringuntur abundantius esse expertes. Religiosus quippe debet in omnibus esse ad Deum erectus, in ipsum conversus, nequaquam ad se ipsum vitiose reflexus. Quum ergo per vitia illa homo ad se maxime et obliquissime, imo et miserabilissime et damnabilissime reflectatur, summe et ineffabiliter detestanda sunt omni religioso. Interea, quo religiosi viam magis arduam sunt aggressi, quo plura propter Deum reliquerunt, quo quotidie plura opera ex suo genere bona, imo et ad perfectionem pertinentia operantur, quo exuberantiorem mercedem desuper adepturi sunt, si sinceri justique fuerint; eo stolidius, infelicius, miserabilius agunt, si jam in claustro hypocrisim, ambitionem, desiderium laudis humanæ, duplicitatem, fictionem admiserint, si vitia sua pallient et excusent, si sub specie caritatis atque justitiæ suas effuderint passiones, si aliud quid prætendant quam Deum et ejus honorem, ac veram salutem. Audi, o ficte devote, o nequiter humilis, o simulator et callide, quid de hypocritis sacra protestetur Scriptura: Si ascenderit (inquit) usque ad cœlum superbia ejus, et caput ejus nubes tetigerit, quasi sterquilinium in fine perdetur, transiet quasi visio nocturna; luet quæ fecit omnia, nec tamen consumetur; juxta multitudinem adinventionum suarum, sic et sustinebit; revelabunt cœli iniquitatem ejus, et terra adversus eum consurget.8 Jacobus quoque apostolus ait: Vir duplex animo, inconstans est in omnibus viis suis.9
Sit ergo in omnibus recta nostra intentio, justa nostra affectio, virtuosa actio nostra, sincera omnis occupatio nostra; nec pro vano volatilique favore, præconio aut honore, tot et tantos perdamus labores; nec tam immensa beatitudine nos privemus, ne et ultra hæc æternam confusionem atque gravissimam incurramus damnationem, reprobante nos Judice summo.
Footnotes
Chapter 105 of 243