Skip to the text

Sermo 2

CONTRA SIMULATORES ET CALLIDOS, CONTRA DECEPTORES ATQUE HYPOCRITAS.1

CONGREGATIO hypocritarum sterilis. Job xv, 34. Christus, qui secundum suam deitatem est essentialiter veritas, in Evangelio hypocritas sæpissime ac specialissime reprehendit, quia hypocrisis veritati specialiter contrariatur. Hypocrita namque se simulat esse quod non est, et sub specie boni abscondit malum. Tripliciter autem hypocrita suam pravitatem abscondit. Primo, in verbis. Sunt enim multi malitiosi qui ut virtuosi reputentur, verba devotionis ac salutis pronuntiant, et quasi ex grandi fervore ac diligentia prædicant. De quibus testatur Apostolus, quod per dulces sermones et benedictiones corda decipiunt innocentium.2 Tales namque sæpe quasi ex magna compunctione et cum fictis lacrimis sermocinantur. Secundo, in apparatu seu exteriori vultus ac corporis dispositione : quia pallorem assumunt, et inclinato capite maturoque gressu incedunt. Hinc ait Salvator : Quum jejunatis, nolite fieri sicut hypocritæ tristes : exterminant enim facies suas, ut appareant hominibus jejunantes.3 Tertio, in operatione : quia jejunant, orant, ecclesiam visitant, eleemosynas largiuntur, peregrinantur, ut sancti esse credantur;4 sed omnia ista prava agunt intentione.

Est autem falsorum prophetarum, et hypocritarum ac omnium simulatorum magna fatuitas, magna iniquitas, magna prorsus miseria. Quod magna sit eorum fatuitas, patet : Primo, quoniam plus quærunt et cupiunt hominibus placere, quam Deo omnia inspicienti. Propterea dicit Gregorius : Hypocrita corpus per abstinentiam afficit, sed per desiderium gloriæ mundo vivit. Christus quoque in Evangelio : Omnia (inquit) faciunt ut videantur ab hominibus. Secundo, quia pro brevi et parva mercede, æterno et maximo præmio spoliant se ipsos. Quum enim faciant opera bona ex genere, pro quibus æternam beatitudinem sortirentur, si recta intentione facerent ea ; tanto se ipsos præmio privant, quia pro temporali commodo aut humano præconio talia operantur. Hinc de eis ait Salvator : Amen dico vobis, receperunt mercedem suam. Gregorius quoque : Quid in cunctis suis sperat hypocrita, ni si reverentiam honoris, gloriam laudis, a melioribus metui, ab omnibus sanctus vocari?56 Et Augustinus fatetur : Quisquis appetit videri quod non est, hypocrita merito appellatur : simulat enim se justum, non exhibet, quoniam totum fructum in laude hominum ponit. Interdum vero hypocritæ carnalia commoda quærunt et lucra, imo carnales delicias atque divitias, et mulierculis se adjungunt, quæ facilius decipiuntur, ut consequantur prætacta. De his infelicissimis hypocritis ait Bernardus : Hypocrita singularia magis et inusitata sectatur, ut propriæ fragrantiam opinionis respergat. Cujus affectio elongatur a Christo, et vanis favoribus delectatur; cujus mens, non testimonio propriæ conscientiæ, sed adulationibus demulcetur.

Tertio, quoniam fructum producunt, et tamen usu fructus se privant. Siquidem opera ex suo genere bona efficiunt, nec tamen ex ipsis operibus veram utilitatem animæ adipiscuntur. Non enim ex ipsis operibus intus ornantur, nec spiritualiter consolantur, nec crescunt in gratia, sed quotidie amplius inquinantur, fœtent ac indurantur, dicente Gregorio : Qualis imperitis apparet hypocrita, talis vult ab omnibus æstimari, et paratior est mori quam corripi; atque quot vitiis plenus est, quasi tot stercoribus in conspectu æterni Judicis fœtet, ejusque mentem diabolus tacitus tenet. Quarto, quia per solam perversam ac fatuam intentionem, non solum se spoliat fructu virtutum et gratiæ incremento,æternoque beatitudinis præmio, sed insuper perpetuam sibi damnationem mercatur, et pœnas habebit gravissimas ac præcipuam in divino judicio confusionem. De hypocrita namque in libro Job ad litteram scriptum est : Si ascenderit usque ad cœlum superbia ejus, et caput ejus nubes tetigerit, quasi sterquilinium in fine perdetur, transiet quasi visio nocturna;7 luet quæ fecit omnia, nec tamen consumetur; juxta multitudinem adinventionum suarum, sic et sustinebit; revelabunt cœli iniquitatem ejus, et terra adversus eum consurget. Etenim quanto quis in vita præsenti ampliorem sibi procurat famam sanctitatis et sapientiæ, tanto major erit ejus confusio in die judicii, æternaliterque in pœnis inferni, si vanus et fictus fuerit coram Deo inventus. Ex his innotescit, quanta sit hypocritarum et simulatorum fatuitas.

Est quoque eorum grandis iniquitas. Propter quod asserit Augustinus : Simulata æquitas non est æquitas, sed duplex iniquitas, quia et simulatio est et iniquitas. Præterea, quum Deus sit veritas, quanto aliquid magis veritati contrariatur, tanto plus displicet Deo, et graviorem culpam sortitur. Hypocrisis autem quum sit falsitas, et simulatio ac palliatio maledicta, specialiter contrariatur Deo justo, vero ac simplici, et singulariter displicet ei. Propter quod scriptum est :8 Simulatores et callidi provocant iram Dei. Et iterum ait Scriptura :9 Væ peccatori terram ingredienti duabus viis. Quod hypocritis et simulatoribus maxime competit, quia ut ait Gregorius, duabus viis peccator terram ingreditur, quando et Dei est quod opere exhibet, et mundi est quod per cogitationem quærit.

Insuper magna omnino est horum miseria, vilitas, contemptibilitas atque damnatio. Siquidem valde viles sunt hypocritæ isti et falsi prophetæ, simulatores et callidi, in quibus nulla est vera mentis sinceritas, nulla virtuosa simplicitas, sed tam perversa intentio, tam vilis affectio, tam stulta et aspernabilis fictio. Nam et propria hypocrisi mirabiliter lamentabiliterque cæcantur, nec cæcitatem suam advertunt. Idcirco dicit Chrysostomus : O hypocrita, si bonum est bonum esse, ut quid vis apparere quod non vis esse? Si malum est malum esse, ut quid vis esse quod non vis apparere? Si bonum est bonum apparere, melius est bonum esse; si malum est malum apparere, pejus est malum esse. Aut ergo appare quod es, aut esto quod appares.

Deinceps hypocrisis ista periculosa est valde tam ipsi hypocritæ, quia unicuique nocet permaxime iniquitas propria, quam aliis. Propterea denuo fatetur Chrysostomus: Nulla res sic exterminat sicut simulatio, quoniam malum sub specie boni celatum, dum non cognoscitur, non caveatur. Rectissime ergo Christus hortatur et docet ut attendamus et custodiamus nos a falsis prophetis, a seductoribus universis, qui ad peccata alliciunt per vanas persuasiones, per impias promissiones, per comminationes, aut aliis modis. Interdum enim inducitur homo ad male agendum hac persuasione, quoniam magna est misericordia Dei, et quia adhuc tempus longum restat in quo poterit pœnitentia agi, et quia multi sunt Sancti qui ad tempus fuerunt maximi peccatores. Sed persuasiones istæ stultissimæ sunt, quia non est minor justitia Dei quam misericordia ejus, et quia nec diem mortis scimus nec horam;10 et quamvis aliqui peccatores pœnituerunt et sancti effecti sunt, tamen incomparabiliter plures æternaliter perierunt. Cur ergo perpetuæ damnationis periculo exponit se miser et insipiens homo?

Præterea, ista hypocrisis quamvis tam vana et vitiosa, tam vilis, stulta ac nociva exsistat, paucissimi tamen sunt qui ea totaliter carent. Nam omnes pene sua palliant et excusant peccata, et boni seu meliores volunt videri quam sunt; in bonis quoque quæ agunt, frequenter gloria vana tanguntur, complacentiam habent inanem, nec Dei solum ac pure quærunt honorem. Hinc sanctus et illuminatissimus contestatur Bernardus: Serpit hodie putrida tabes, hypocrisis, per omne corpus Ecclesiæ, et eo desperatius quo latius, eoque periculosius quo interius. Nam si insurgeret apertus hæreticus, mitteretur foras et aresceret; si violentus inimicus, absconderet se quis ab eo. Nunc autem ita diffusa est ista hypocrisis, ut vix sit qui se abscondat ab ea: siquidem et in his qui religiosi videntur, regnare probatur. Ideo loquitur Augustinus: Quam multos hypocritas sub habitu monachorum callidissimus hostis dispersit! Circumeunt provincias, petunt et exigunt aut sumptus lucrosæ egestatis, aut simulatæ pretium sanctitatis. Hinc etiam scribit Ambrosius: Latet plerumque sub tristi amictu lascivia, et horror deformis vili tegitur veste, ut secreta celentur petulantium animorum. Imo in doctoribus, prædicatoribus et prælatis sæpe et infeliciter viget hoc vitium: qui quod docent non faciunt, scire volunt Scripturas ut docti reputentur ac sapientes, sicque præficiantur, honorentur et lautius vivant. Quorum damnatio erit gravissima, et dici potest de eis quod de Pharisæis scribit Chrysostomus: Pharisæorum (inquit) justitia erat in ostentatione operis, non in rectitudine intentionis, in locutione, non in opere, in minoribus observantiis, relictis gravioribus et principalioribus legis præceptis. Tales sunt isti qui corrigunt alios nec emendant se ipsos: imo multoties prava in aliis acriter reprehendunt, et tamen gravia agere scelera non verentur.

Itaque, juxta beatissimi principis Apostolorum doctrinam, deponamus a cordibus nostris omnem malitiam et omnem dolum, et simulationes, et invidias, et detractiones;11 sicut modo geniti infantes, innocentiam et puritatem concupiscamus, ut in eis crescamus in salutem. Sit semper tota nostra intentio pura, et nos ipsos ac opera nostra ad Dei honorem ac gloriam pure atque totaliter ordinemus.

Legitur in quarto libro Vitaspatrum, quod quidam Frater sanctus rogavit Deum ut sibi ostendere dignaretur qualiter diversimode abstrahatur a corpore anima justi et anima peccatoris. Et nolens Deus contristare Fratrem illum, fecit eum egredi. Quumque Frater ille venisset prope quamdam civitatem, ingressus est ibi monasterium, in quo fuit unus habens nomen solitarii magni et jacuit in agone. Viditque Frater ille fieri magnam præparationem cereorum ac lampadarum propter solitarium illum, quasi propter eum daret Deus panem et aquam inhabitantibus civitatem illam. Nam et dixerunt: Si hic obierit, omnes simul moriemur. Adveniente autem hora mortis ipsius, vidit Frater præfatus dæmonem descendentem super solitarium illum, habentem in manu tridentem igneum. Dixitque Deus: Sicut anima ista non permisit me quiescere una hora in se, sic nec tu miserearis ejus evellens. Statim ergo misit diabolus tridentem igneum in cor solitarii illius, atque per multas horas torquens eum, extraxit animam ejus. Et fuit damnatus propter suam hypocrisim, quoniam laudes hominum semper optavit.

Post hæc ingressus Frater civitatem illam, invenit peregrinum jacentem in platea ægrotum, non habentem qui ejus gereret curam, et mansit cum eo diem unam. Quumque venisset hora mortis ejus, conspexit Frater ille Michaelem et Gabrielem descendentes propter animam ejus. Sedensque unus a dextris et alius a sinistris, rogabant animam ejus ut egrederetur, et non egrediebatur, quasi nolens relinquere corpus suum. Dixit autem Gabriel Michaeli: Assume jam animam istam ut eamus. Dixitque Michael: Deus præcepit ut sine dolore ejiciatur, idcirco non potest quis vi eam evellere. Et clamavit Michael: Domine Deus, quid vis fieri de anima ista, quia non acquiescit nobis ut egrediatur? Respondit Dominus: Ecce ego mitto David cum cithara sua et psallentes cœlestis Jerusalem, ut audiens psalmum, ad vocem eorum egrediatur. Quumque descendissent in circuitu animæ illius cantantes psalmos, exsiliens anima illa præ gaudio sedit in manibus Michaelis, atque cum eo ac aliis Sanctis ascendit in cœlum.

Ex quo exemplo ostenditur, quam justa et metuenda sint Dei judicia, quam etiam enorme peccatum sit hypocrisis, et item quam salubre sit nihil mundani solatii habere in vita præsenti.

Footnotes

  1. Jacob. II, 17, 26. ↩

  2. Rom. XVI, 18. ↩

  3. Matth. VI, 16. ↩

  4. Matth. VI, 2, 5, 16. ↩

  5. Rom. ↩

  6. 1 Cor. XII, 3. ↩

  7. Job xx, 6-8, 18, 27. ↩

  8. Job xxxvi, 13. ↩

  9. Eccl.ii, 14. ↩

  10. Matth.xxv, 13. ↩

  11. 1 Petr. II, 1, 2. ↩

Chapter 102 of 243