Skip to the text

Sermo 6

DE HYPOCRISI ET FICTA DEVOTIONE VITANDA, VARIISQUE DOCUMENTIS RELIGIOSORUM.

OMNIS arbor quæ non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur. Matth. VII, 19.

Unigenitus Filius Dei, qui in quantum Deus est, essentialiter verus et veritas est et ipsa sapientia Dei Patris, sciens quam specialissime ac vehementissime omnis hypocrisis et appetitio vanæ laudis, omnis confictio, vanitas et deceptio, veritati, æquitati ac veræ sapientiæ contrarientur, atque a Deo despiciantur, contra hypocrisim in Evangelio terribiliter ac sæpissime loquitur, et hypocritas mirabiliter detestatur, reprobat et condemnat.12 Scribas quoque et Pharisæos de hypocrisi maxime reprehendit.3 Quorum nihilo minus quidam specie tenus religiosi, hypocrisim, vanitatem astutiamque sequuntur. Propter quod loquitur Augustinus: Quam multos hypocritas sub habitu monachorum callidissimus hostis dispersit! Circumeunt provincias, petunt et exigunt sumptus lucrosæ egestatis, aut simulatæ pretium sanctitatis. Quidam etiam in observantiis suis sunt singulares, videri, sciri, laudari optantes. Et qui in secreto coram Deo torpore et negligentia pleni sunt, coram hominibus grandem prætendunt fervorem, simulant æquitatem, devotionem confingunt. Hi sunt qui non attendunt nec metuunt districtum Dei judicium; qui homines plus verentur quam Deum, qui magis formidant ab hominibus despici, vituperari, confundi, quam a Judice altissimo reprobari ac aspernari.

O quam infinita est excæcatio et insipientia horum! Quibus ait Propheta: Filii hominum, usquequo gravi corde? Ut quid diligitis vanitatem, et quæritis mendacium?4 Econtra: Beatus vir cujus est nomen Domini spes ejus, et non respexit in vanitates et insanias falsas.5 Hinc ait Bernardus: Hypocrita singularia et inusitata sectatur, ut fragrantiam propriæ opinionis diffundat. Cujus affectio elongatur a Christo, et vanis favoribus delectatur; cujus mens, non testimonio conscientiæ propriæ, sed adulationibus demulcetur.

Cogitemus Deum omnia intuentem et omnia judicaturum, et odiemus hypocrisim; non simulatores et callidi, sed simplices esse satagemus et timorati. Attendamus quam vanum, vile, stultum et periculosum sit humanis laudibus delectari, hominum reputatione inaniter gloriari: quia per hoc non solum æternam beatitudinem, Dei amicitiam, omnemque virtutem amittimus, sed perpetua quoque meremur supplicia, et confusionem perennem habebimus tanto majorem, quanto hic ab hominibus virtuosiores æstimabamur. Et qui modo devotos et sanctos nos arbitrantur, tunc de nostra vanitate atque insania mirabuntur.

Quam stultus mercator, qui pro divino, cœlesti et æterno honore, transitorium, imo brevissimum et humanum honorem amplectitur!6 O hypocrita, si appetibile est virtuosum esse, cur vis apparere quod non vis esse? Si malum est vitiosum et vanum exsistere, cur vis esse quod non vis apparere? An ignoras quod nihil ita exterminet quemadmodum simulatio?7 quoniam malum sub specie boni celatum, dum non cognoscitur, non cavetur. Nihilo minus, teste Ambrosio, latet plerumque sub tristi amictu lascivia, et deformis vanitas vili veste obtegitur, ut secreta petulantium tegantur sic animorum. Itaque absit ut quis idcirco se frangat, se aliis applicet, se honeste et exemplariter conversari ac exhibere prætendat, ut ab hominibus commendetur, aut a suis confratribus honoretur, aut certe ad aliquam præsidentiam sive officium promoveatur. Hæc enim diabolica esset perversitas.

Denique, si opera bona ad supererogationem spectantia sunt celanda, ne videatur quis affectare humana præconia; et si vanum ac stolidum est de bonis operibus atque virtutibus vere inexsistentibus velle ab hominibus commendari: quanto iniquius insipientiusque consistit de virtutibus non inexsistentibus et operibus non peractis velle laudari, aut intra se de hujusmodi laude inanissime gloriari? Nec quisquam ita sit insensatus, ut alios vituperet, vituperarive cupiat, quatenus illorum comparatione ipse laudabilior reputetur. Interdum contingit ut vanitate seductus, dum ab aliquo se in fama, honore, promotione superari veretur, si ille indecenter se habeat, glorietur; si vero omnibus exemplaris amabilisque exsistat, tristetur. Ecce quomodo spiritualia ista vitia miserrimi hominis cor excæcant, et pravis implent germinibus, utpote vitiis quæ nascuntur ex ipsis. Nec enim numerari queunt peccata ex hypocrisi, ambitione et appetitione laudis humanæ manantia.

Fundemus ergo totam conversationem nostram in tuto, forti ac stabili fundamento, hoc est in profunda ac inviolabili humilitate, in propria mortificatione vivifica, in plena et indesinenti conversione mentis ad Deum; et discutiamus quotidie nosmetipsos, an coram Deo sinceriter ambulemus, an in aliquo ad nos ipsos inaniter reflectamur. Summum et incommutabile bonum super omnia incomparabiliter appretiemur; ad Creatorem nostrum continue adspiremus; fonti beatitudinis nostræ omni hora propinquare conemur; Deo sublimi et adorando jugiter studeamus, peroptemus, deprecemur placere, cohærere, uniri, in ejus amore succendi, in ipso quotidie magis ac magis constabiliri. Non simus incustoditi ac dissoluti, una hora perdentes quod alia acquisivimus de spiritu devotionis ac spirituali profectu; sicut (proh dolor!) multi sunt qui post celebrationem, post confessionem, post correptionem, post infusam eis compunctionis devotionisque gratiam, protinus ad consuetas ac pristinas relabuntur dissolutiones, levitates, loquacitates, incustodiam cordis, evagationesque sensuum: ideo parum aut nihil proficiunt, imo magis deficiunt; et quum spiritu cœperint, carne jam consummantur.8

Denique, non potest religiosus digne proficere, nec ad perfectionem pertingere, nisi venialia peccata quasi mortalia detestetur, abhorreat, fugiat, defleat ac puniat assidue in se ipso, sitque in indesinenti mentis suæ custodia, et semper sollicitus ne in aliquo Deum offendat, sed ei quotidie plenius mereatur placere. Itaque collatam nobis frequenter compunctionis devotionisque gratiam diligentissime conservemus, non effundamus: imo in ea crescere semper nitamur. Cogitemus quod juxta Scripturas, congregatio hypocritarum sit sterilis;9 et quod rursus in libro Job legitur: Numquid Deus exaudiet vocem hypocritæ, quum venerit super eum angustia? aut poterit in Omnipotente delectari?10 Ne ergo cum talibus steriles simus, sint oculi nostri semper ad Dominum, nec unquam ab eo deflectatur aut seducatur cor nostrum, quia ut ait Salvator, « Omnis arbor quæ non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur ».1112 Hinc sancti Patres in eremo omnem hypocrisim, vanam gloriam, laudem humanam specialissime evitabant. Horribilia quoque in Vitaspatrum et alibi leguntur exempla de quibusdam religiosis hypocritis, qui humana æstimatione sanctissimi erant, sed coram Deo vani fuerunt, et gravissimam sibi damnationem mercati sunt, atque æternaliter perierunt. Non ergo sufficiat nobis laus applaususque hominum, sed conscientiæ bonæ interrogatio in Deum. Nulli vanæ conceptioni, nulli fatuæ imaginationi demus ingressum seu moram in nobis:13 imo si orta fuerit, protinus expellatur, derideatur ac penitus suffocetur. Ideo Climacus loquitur: Si hostis suggesserit tibi magistratum, episcopatum, aut fratrum ducatum, non audias eum. Difficile est canem, quantumcumque modice admittatur, a macello cordis expellere.

Postremo, quoniam Christus hominem virtuosum comparat arbori bonæ, sit quilibet nostrum arbor bona, fructuosa et pulchra, radices humilitatis mittendo profunde in terram; puris cogitationibus et sanctis affectionibus quasi floribus adornemur; verbis fructuosis, ædificatoriis, sacris, quasi foliis venustemur; exercitiis virtuosis quasi fructibus impleamur; delectationibus virtutum quasi fructuum bonorum saporibus recreemur. Et si per adversa et aspera, per tentamenta et quotidiana peccata, quasi hiemalibus frigoribus videamur arescere, tamen per consolationem et confortationem Spiritus Sancti, per contemplationem et ferventem Dei amorem, per incessantem profectum refloreamus et in altum crescamus. Ad laudem et gloriam Omnipotentis. Amen.

Footnotes

  1. 1 Cor. I, 24. ↩

  2. Joann. XIV, 6. ↩

  3. Luc. VI, 42; XII, 1, 56; XIII, 15. ↩

  4. Ps. IV, 3. ↩

  5. Ps. XXXIX, 5. ↩

  6. Chrysostomus. ↩

  7. Matth. VI, 2, 5, 16; VII, 5; XV, 7; XXIII, 14 et seq.; XXIV, 51; ↩

  8. Galat. III, 3. ↩

  9. Job xv, 34. ↩

  10. Job XXVII, 9, 10. ↩

  11. Matth. VII, 19. ↩

  12. Ps. XXIV, 15. ↩

  13. I Petr. III, 21. ↩

Chapter 106 of 243