Skip to the text

Sermo 1

DE REFRENANDIS INIQUIS PECCATORUM CONCUPISCENTIIS, DEQUE SINCERIS SUMMI DEI CULTORIBUS.

QUI stat, videat ne cadat.1 I Cor. x, 12. Docet nos beatissimus Paulus apostolus in præsenti epistola, primo ne desideremus illicita, hoc est per divinam legem prohibita.2 Quid autem prohibet Deus, nisi peccata? Omnis etenim creatura Dei bona est, et suo modo amanda. Nec prohibet Deus appetere aliorum divitias, aut proximi conjugem, quasi divitiæ in se malæ sint, aut conjux alterius odienda; sed quia illa appetere, malum est et injustum. Sola ergo peccata prohibet Deus directe. Itaque non appetas vitiose delectari, et multa mox superabis peccata : quia ut asserit Augustinus, peccare delectat; nam si non delectaret, non fieret. Verumtamen quædam sunt peccata in se ipsis pœnalia et amara, ut invidia, indignatio, ira, impatientia, desperatio, turbulentia, timor inordinatus. Igitur non cupiamus inordinate delectari, et protinus vitia gulæ atque luxuriæ, jocos immoderatosque ludos, dissolutiones, loquacitates, aliasque innumerabiles vanitates et impietates vincemus, vitabimus, abjiciemus. Sed quid est inordinate delectari? Hoc est in rebus creatis delectari, non per relationem seu ordinationem earum ad Deum creatorem, ad ultimum finem, ad veram salutem. Hoc enim est contra justitiam, contra ordinem rationis, contra sapientiæ regulam ac censuram. Denique, si quis delectaretur in Creatore, non in quantum in se ipso bonus est, sed solum aut principaliter in quantum bonus est sibi, videlicet homini delectationem in ipso habenti, hoc esset inordinate delectari in Deo, essetque Deo uti, non frui, id est, Deum ad se ac propria commoda referre, non se ad Dominum Deum. Unde talis se ipsum præponeret Deo, et faceret se ipsum finem sibi, Deum autem medium ad se ipsum : quod est omnino præposterum, injustum, perversum.

Itaque, juxta doctrinam Apostoli, concupiscamus bona, non mala. Summe et præcordialissime affectemus Deo placere, Deum toto corde diligere, Deum super omnia sincerissime formidare ac honorare. Desideremus quotidie in caritate Dei et omnium hominum, in omni dono, virtute et gratia Spiritus Sancti proficere, ut simus quotidie humiliores, patientiores, ferventiores, puriores, atque in ceteris virtutibus perfectiores. Studeamus quotidie magis solliciti, custoditi, timorati esse coram Altissimo, ut cum Propheta dicere valeamus : Oculi mei semper ad Dominum;3 et rursus, Providebam Dominum in conspectu meo semper.4 Sicque Dei intuitu et amore universa indesinenter odiamus ac fugiamus peccata.

Præterea advertendum, quod Scriptura divina loquitur de duplici concupiscentia, videlicet sensitiva et intellectiva. Concupiscentia sensitiva est in inferiori sensitivoque appetitu, estque desiderium rei materialis, terrenæ, sensibilis. De qua Ecclesiasticus asserit:5 Si præstiteris animæ tuæ concupiscentias ejus, facient te in gaudium inimicis tuis. Concupiscentia intellectiva est in voluntate, quæ est superior intellectivusque appetitus;6 estque concupiscentia ista desiderium Dei et spiritualium rerum. De qua in Ecclesiastico legitur : Auris bona cum omni concupiscentia audiet sapientiam.7 Et Sapiens ait:8 Concupiscentia sapientiæ deducit ad regnum perpetuum. Atque in Psalmo:9 Concupiscit et deficit anima mea in atria Domini.

Denique, communiter dicitur quod concupiscentia sensitiva sit vitiosa, concupiscentia autem intellectiva sit virtuosa. Verumtamen, si subtilius consideretur, aliter distinguendum erit, atque dicendum quod concupiscentia utraque est duplex, utpote virtuosa et vitiosa. Est ergo concupiscentia sensitiva una virtuosa, alia vitiosa. Virtuosa est, dum appetitus sensitivus fertur in suum objectum secundum censuram et ordinem rationis, videlicet, dum aliquod sensibile bonum concupiscimus ordinate, secundum quod recta ratio dictat, utpote ordinando illud ad debitum finem: ut si quis appetat cibum et potum quatenus temperate refectus, aptus et fortis sit ad Dei obsequium, vel si maritus cupiat suam cognoscere conjugem amore prolis ad Dei obsequium educandæ, sive ut debitum reddat. Concupiscentia sensitiva vitiosa est, dum appetitus sensitivus in suum movetur objectum contra rectæ rationis judicium, hoc est, dum sensibilia desideramus, non per debitam ordinationem ad veram salutem, sed propter voluptatem immundam, seu plus quam utile aut necesse est ad spiritualia bona acquirenda, conservanda seu perficienda. De qua scribit Apostolus: Spiritu ambulate, et desideria carnis non perficietis; caro enim concupiscit adversus spiritum, ut non quæcumque vultis, illa faciatis.10

Simili modo concupiscentia intellectiva una est virtuosa, quando videlicet summum ac simplicissimum bonum desideramus pure aut principaliter propter puram et incommutabilem bonitatem ipsius, juxta illud in Psalmo: Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus.11 Sicque Isaias loquitur Deo: Anima mea desideravit te in nocte. Est etiam concupiscentia ista intellectualis virtuosa, dum bona creata spiritualia, ut scientiam et virtutes, appetimus ad Dei honorem, ut per eas ad beatitudinem pertingamus, Deumque debite veneremur. Porro concupiscentia intellectualis vitiosa est, dum bonum spirituale, sive increatum sive creatum, appetimus propter proprium, carnale temporaleve commodum:12 sic multi vani et miseri homines cupiunt notitiam Scripturarum, et aliqua ex suo genere bona efficiunt, quatenus ab hominibus honorentur, laudentur, et bona corporalia adipiscantur. Itaque concupiscentiam vitiosam, tam sensitivam quam intellectivam, prorsus abjiciamus; concupiscentiam vero virtuosam et ordinatam, tam sensitivam quam intellectivam, apprehendamus, Deum super omnia pure desiderando, atque universa bona creata, tam sensibilia quam spiritualia, per rectam ordinationem ad eum optando.

Secundo ex hodierna docemur epistola, ut simus summi Dei cultores sinceri, eum super omnia appetendo, colendo, amando, et non efficiamur idololatræ. Nec solum idololatræ sunt qui idola colunt seu gentilium deos adorant, sed etiam universi qui creaturis magis quam Creatori inhærent, qui ista carnalia et caduca magis quam Deum sublimem et gloriosum quærunt, intendunt ac diligunt: quales sunt omnes avari, luxuriosi, ambitiosi, et ceteri vitiosi. Unde avari aurum et divitias magis quam Deum colunt; luxuriosi feminis magis quam Deo student placere; superbi propriam excellentiam magis quam Dei omnipotentis honorificentiam quærunt. Omnes itaque isti in suis bonis creatis quasi in idolis, summo Deo relicto, lætantur. Quibus prima Joannis dicitur :13 Filioli, custodite vos a simulacris.

Tertio docet Apostolus, ut vitia gulæ vitemus, comessationes et potationes superfluas fugiendo, et ne post cibum et potum, ad choreas, ludos, jocos, et alias vanitates exercendas seu inspiciendas surgamus, sed sobrie refecti, Deo gratias referamus.1415 Unde ait Salvator : Videte ne graventur corda vestra crapula vel ebrietate, aut curis hujus sæculi.16

Quarto docet, ut peccata fugiamus luxuriæ.17 Fornicatores enim et adulteros judicabit reprobationis judicio Deus, secundum Apostolum.18 Qui iterum ait :19 Fornicatores regnum Dei non possidebunt. Nempe, quum Deus sit puritas infinita et sanctitas prorsus immensa, sapientia supersplendidissima veritasque mundissima, quanto in peccatis carnalibus major est turpitudo, major excæcatio mentis et amplior inhonestas, tanto plus displicent Deo et elongant ab eo : idcirco potissimum vitanda sunt Christianis, qui præ ceteris populis puri ac spirituales, Christique imitatores esse tenentur. Unde alibi docet Apostolus, ut ista nec nominentur in nobis.20 Omnis itaque Christianus ad continentiam obligatur, hoc est ad castitatem virginalem, conjugalem aut vidualem. Atque ut docet Apostolus, corpora hominum continenter et devote viventium templum sunt Spiritus Sancti, et membra eorum, membra sunt Christi;21 corpora vero luxuriosorum sunt habitacula dæmonum, et membra eorum sunt membra meretricum atque diaboli. Idcirco qui continens est, vitia carnis devitet; incontinens autem pœniteat.

Quinto docet Apostolus, ne Deum tentemus, quærendo experimentum de omnipotentia aut providentia ejus.22 Sed certi quod ipse verissime omnipotens est, et universa clarissime intuens, sapientissime ordinans, rectissime quoque disponens, faciamus semper quod in nobis est, seu melius nostrum, et in ipso humiliter ac immobiliter confidamus. Sicque nos ipsos et omnia nostra, preces et vota ei fiducialiter committamus, scientes, ut ait Scriptura, quod ipsi cura est de nobis, et quod sperantes in se finaliter non relinquet.

Sexto docet, ne murmuremus, sed patientes et humiles simus. Itaque quidquid adversitatis acciderit nobis, quidquid correctionis seu pœnæ aut reprehensionis fuerit nobis inflictum, non murmuremus;232425 sed Dei providentiam ejusque justa judicia attendentes, pensemus nos talia pati non absque ordinatione divina, vel pro propria culpa, vel pro gratia et gloria augmentanda, aut pro alia rationabili causa justo Deo ac sapientissimo nota : et ideo patientes perseveremus, et gratias Deo agamus. Primo autem et maxime est cavendum ne murmuremus adversus Deum. Ait equidem Augustinus : De nulla re magis Deum offendisse Judaicus populus dictus est, quam murmurando adversus Deum. Secundo, ne contra prælatos aut præsidentes. Unde Moyses filiis Israel contra se et Aaron murmurantibus ait :26 Non contra nos est murmur vestrum, sed contra Dominum. Gregorius quoque testatur : Qui contra superpositam sibi potestatem murmurat, illum redarguit qui potestatem instituit ac donavit; quisquis vero pro peccato suo corrigitur, nisi murmurando renitatur, eo ipso justus esse jam inchoat, quo corrigentis justitiam non accusat. Tertio, ne contra caritative corripientes. Ideo Salomon loquitur :27 Viro qui corripientem dura cervice contemnit, repentinus superveniet interitus. Quarto, ne contra injuriantes, quum dicat Salvator : Beati estis quum maledixerint vobis homines, et persecuti vos fuerint;28 gaudete in illa hora, quoniam merces vestra copiosa est in cœlis. Hinc ait Isidorus : Discat non murmurare qui adversa patitur; et si ignorat cur ea sustineat, per hoc juste pati se arbitretur, quia ab illo gubernatur ac judicatur cujus judicia nunquam exstant injusta.29

Septimo docet Apostolus, ut qui stat, caveat casum. Oportet enim ut semper simus custoditi atque solliciti ne peccemus, præsertim quoniam per Ezechielem loquitur Deus: Si averterit se justus, et fecerit iniquitatem, omnes justitiæ ejus non recordabuntur, sed in prævaricatione sua morietur.30 Magis quoque culpabile est, post acceptam veritatis notitiam et post caritatis ac gratiæ infusionem peccare, quam ante. Nemo igitur vana securitate torpescat, nemo ex temporum diuturnitate negligentior aut remissior fiat, quoniam nisi in timore Dei tenuerit se instanter, cito ejus conscientia subvertetur.31

Ultimo docet Apostolus, ut non apprehendat nos tentatio, nisi humana.32 Gravioribus ergo ac diabolicis tentationibus invictissime reluctemur, sicut de hoc in specialibus sermonibus dictum est. Omni itaque pravæ suggestioni, omni illicitæ inclinationi, omni vitiosæ persuasioni fortiter resistamus, Deum habentes semper præ oculis, et metuendissimum ejus judicium, atque supplicia impiorum æterna. Unde quo gravius quis tentatur, eo Dei auxilium ferventius incessabiliusque invocare docetur. Quemadmodum in Vitaspatrum habetur, quod quidam sanctorum Patrum habuit probatum ac virtuosum discipulum. Quem quum diabolus acriter valde tentaret, et discipulus ille orando et jejunando constanter resisteret, dixit sanctus abbas ejus ad eum: Fili, si vis, oro Deum ut auferat a te impugnationem istam. Respondit discipulus: Quamvis contra tentationem istam resistendo laborem habeam magnum, sentio tamen me in resistendo proficere: idcirco, o sancte Pater, noli Deum orare ut tollat a me tentationem istam, sed ut virtutem et gratiam præstet resistendi viriliter, et sustinendi ac prævalendi finaliter. Quo audito, Pater ille dixit discipulo: Ecce, fili, jam scio quod fideliter pugnam istam intelligis; resiste ergo indesinenter, et Dominus erit tecum, teque æternaliter pro victoria coronabit.

Footnotes

  1. I Cor. x, 6. ↩

  2. I Tim. IV, 4. ↩

  3. Ps. XXIV, 15. ↩

  4. Ps. XV, 8. ↩

  5. Eccl. xviii, 31. ↩

  6. Is. XXVI, 9. ↩

  7. Is. III, 31. ↩

  8. Sap. VI, 21. ↩

  9. Ps. LXXXIII, 3. ↩

  10. Galat. v, 16, 17. ↩

  11. Ps. XLI, 2. ↩

  12. 1 Cor. x, 7. ↩

  13. I Joann. v, 21. ↩

  14. I Cor. x, 10. ↩

  15. I Cor. x, 7. ↩

  16. Luc. xxi, 34. ↩

  17. I Cor. x, 8. ↩

  18. Hebr. xiii, 4. ↩

  19. Galat. v, 19, 21. ↩

  20. Ephes. v, 3. ↩

  21. I Cor. vi, 15-19. ↩

  22. I Cor. x, 9. ↩

  23. Sap. vi, 8; xii, 13; ↩

  24. I Petr. v, 7; ↩

  25. Eccl. n, 11. ↩

  26. Exod. xvi, 8. ↩

  27. Prov. xxix, 1. ↩

  28. Matth. v, 11, 12. ↩

  29. I Cor. x, 12. ↩

  30. Ezech. xviii, 24. ↩

  31. Eccli. xxvii, 4. ↩

  32. I Cor. x, 13. ↩

Chapter 108 of 243