Skip to the text

Sermo 3

DE TEMPORALIUM RERUM PIA ET FIDELI DISPENSATIONE.

F ACITE vobis amicos de mammona iniquitatis. Luc. xvi, 9.

Inter omnia bona vitæ præsentis, amicitia, seu verus et fidelis amicus, est quoddam præcipuum ac delectabile bonum, quemadmodum Ecclesiasticus asserit : Amicus fidelis, protectio fortis ; qui invenit illum, invenit thesaurum. Amico fideli nulla est comparatio, et non est digna ponderatio auri et argenti contra bonitatem fidei illius. Amicus fidelis, medicamentum vitæ et immortalitatis;1 et qui metuunt Dominum, inveniunt illum. Itaque, si tam bona et desiderabilis ac jucunda est amicitia hominum, incomparabiliter melior, desiderabilior atque jucundior est amicitia Dei, cujus tam infinita est pietas ac dignatio, quod homines fragiles ac mortales, sed virtuosos ac sapientes, dignatus est et dignatur vocare amicos. Unde per Isaiam locutus est:2 Semen Abraham amici mei. Psalmista quoque loquitur Deo: Mihi autem nimis honorati sunt amici tui, Deus. Christus etiam Deus et homo, ait:3 Jam non dicam vos servos, sed amicos.4

Denique Christus in evangelio hodierno dat facile ac benignissimum documentum, qualiter unusquisque Christianus fieri possit Dei et angelorum sanctorum omniumque Beatorum ac devotorum amicus: «Facite», inquiens, «vobis amicos de mammona iniquitatis», hoc est, divitias seu quæcumque bona terrena pauperibus pie ac liberaliter communicate, quia per hoc amicitiam Dei et Sanctorum ac pauperum devotorum acquiritis. Quum enim similitudo sit causa amoris et amicitiæ ratio, constat quod Deus naturaliter pius, misericordissimus ac liberalissimus, diligat homines caritativos, misericordes ac liberales. Quum itaque ista terrena sint tam vilia, amicitia autem Dei et Sanctorum nobilissima, valde stultus et tenax est qui pro tanto bono adipiscendo non vult tam vilia pauperibus misericorditer erogare, et discrete secundum suæ facultatis mensuram communicare. Præterea Christus aliam tangit rationem cur debeant Christiani istud libenter peragere: quia videlicet per hoc cœlestium mansionum beatitudinem promerentur, dummodo ex caritate opera misericordiæ faciant. Imo et quamvis in mortali sit culpa qui efficit ea, potest tamen contingere, et frequenter contingit, quod occasione operum pietatis quæ facit, gratiam

A Dei et misericordiam consequatur, et potissimum per intercessiones et merita pauperum quibus succurrit.

Circa hæc considerandum est, qualiter homo ad amicitiam Dei perveniat. Respondendum, quod primo per divinorum observantiam præceptorum. Unde asserit Christus: Vos amici mei estis, si feceritis quæ ego præcipio vobis.5 Sicque universi Christifideles qui in statu salutis sunt, hoc est in caritate et gratia, amici Dei vocantur: nam diligunt Deum et diliguntur a Deo, qui ait, Ego diligentes me diligo.6 Verumtamen iste est extensus et latus modus amicitiæ Dei. Secundo igitur magis stricte et proprie dicitur homo pervenire ad amicitiam Dei per observantiam consiliorum evangelicæ legis, quæ ordinantur et tendunt ad hoc, ut homo perfecto ac sincerissimo corde diligat Deum, prout in præsenti vita fieri potest. Idcirco in prima sua Canonica ait Joannes:7 Qui servat verbum Christi, in eo caritas Dei perfecta est. Sicque veraciter religiosi et viri heroici seu perfecti vocantur amici Dei, quoniam omnia vitant ac derelinquunt quorum occasione solent homines a perfectione et profectu divini amoris deficere, puta: divitias, feminas, omnesque carnaliter propinquos ac propriam voluntatem. Nihilo minus ex gratia speciali posset homo fieri vir heroicus et perfectus in statu sæculari ac conjugali, sicut et quidam fuerunt: quod tamen rarissime solet accidere.

Tertio pervenit homo ad amicitiam Dei per opera misericordiæ, sicut in evangelio hodierno docet Salvator, jamque ostensum est. Quarto, per donum sapientiæ, et per actus vitæ contemplativæ, qui sunt Deo intendere et vacare per speculationem divinorum, per meditationes devotas, per psalmodias et laudes alacres et sinceras, per orationes ferventes. Imo, quum homo in dono sapientiæ multum profecerit, atque ad tertium ejus devenerit gradum, qui dicitur sapientia unitiva et mystica theologia, tunc est quasi secretarius et consiliarius Dei, et carissimus ac familiaris eidem, ita ut cum Propheta dicere valeat Deo: Incerta et occulta sapientiæ tuæ manifestasti mihi.8 Unde et Aristoteles ait, quod vir contemplativus est amantissimus Deo. Sapiens quoque ait: Neminem diligit Deus nisi qui cum sapientia inhabitat.9 Et rursus ibidem de æterna et increata Sapientia fertur: Quum sit una, omnia potest;10 et per nationes in animas sanctas se transfert, amicos Dei et Prophetas constituit.

His itaque modis ac viis studeamus ad Dei amicitiam pertingere, quantum status uniuscujusque permittit. Hoc quippe certissimum est, quod quanto a privato amore, a carnali affectu, a temporalium desiderio magis recedimus, tanto plus ad Dei amicitiam propinquamus, quia ut asserit Augustinus: Caritatis venenum est cupiditas; diminutio autem cupiditatis est incrementum caritatis; nulla vero cupiditas, seu cupiditatis mera evulsio, est caritatis perfectio. In qua auctoritate cupiditas non sumitur pro avaritia, sed pro privato et improbo sui amore, vel pro inordinato affectu ad temporalia et caduca.

Deinceps videndum est, cur Salvator terrenas opes seu facultates vocat « mammona iniquitatis », quum tamen omnis creatura Dei sit bona, et divitiæ communiter bona hominum appellentur.11 Et respondendum, quod « mammona iniquitatis » vocantur, non quia in se malæ sint, sed quia multorum vitiorum occasio sunt, materia ac fomentum. Nam dives currit ad libitum, corruit ad illicitum. Hinc ad Timotheum scribit Apostolus: Qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem et laqueum diaboli, et desideria multa, inutilia et nociva.12 Unde Chrysostomus: Divitiarum (inquit) sequela est luxuria, gula, ira intemperata, furor injustus, arrogantia, superbia, omnisque irrationalis motus.

Secunda ratio est, quia divitiæ communiter injuste acquiruntur, avare servantur, illicite expenduntur. Quo enim copiosius acquiruntur, eo avidius cupiuntur; nec satiant appetitum, sed inquietant, sollicitant atque ad plus acquirendum accendunt. Propter quod ait Bernardus: Qui pecuniam diligit, non satiatur; qui mundum diligit, non impletur. Nec libidinosus satiatur voluptate; sic et crudelis quisque sanguinem sitit. Ambitiosus quoque aut cupidus laudis humanæ, adeptis dignitatum titulis seu humanis favoribus, nullum inde capit remedium, sed desiderio æstuat ampliori. Minus autem invenit requiem, qui sibi ipsi placere cupit et suis. Deinceps ratio horum est, quoniam omnia bona creata sunt imperfecta: ideo eis adeptis, restat quod adhuc desideretur. Deus vero bonum est perfectum ac infinitum: hinc eo plene adepto, appetitus quiescit, nec restat quod cupiat. Hinc iterum dicit Bernardus: Ad imaginem Dei facta anima Gen. 1, 26, 27. rationalis, ceteris omnibus occupari potest, repleri non potest;13 capacem etenim Dei, quidquid Deo minus est non implebit. Unde naturali desiderio quisquis probatur summum diligere bonum, nullam nisi eo adepto requiem habiturus.

Tertio divitiæ dicuntur « mammona iniquitatis », quasi inæqualitatis, quoniam inæqualiter possidentur. Itaque juxta Christi doctrinam, divitiæ istæ terrenæ spernendæ sunt, ita quod ultra quam necessariæ seu utiles sunt ad spiritualia charismata promerenda non desiderentur nec reserventur, sed pauperibus distribuantur, quoniam in divitiis abundantem valde difficile est salvari, ut constat ex præinductis. Ad quod insinuandum scriptum est in Ecclesiastico: Beatus dives qui inventus est Eccl. xxxi, 8, 9. sine macula, qui post aurum non abiit, nec speravit in pecunia et thesauris.14 Quis est hic? et laudabimus eum: fecit enim mirabilia in vita sua. Imo ipsemet Christus in Evangelio contestatur: Quam difficile qui pecunias habent, intrabunt in regnum cœlorum!15 Itaque qui divitias sibi accumulant, quid aliud faciunt, nisi quod impedimenta salutis sibi multiplicant, mentemque suam gravioribus oneribus deprimunt? Idcirco ait Scriptura: Nihil iniquius quam Eccl. x, 9, 10. amare pecuniam;16 avaro nihil scelestius, quoniam animam suam habet venalem.

Postremo, sicut in evangelio hodierno Luc. xvi, 8. docet Filius Dei, filii hujus sæculi, videlicet homines carnales atque mundani, prudentiores sunt secundum suum modum, quam filii lucis, id est homines boni, juxta sensum in expositione textus præhabitum. Et de hoc quilibet Christianus merito verecundaretur gravissime, quod minus fervens, oculatus ac diligens est ad proficendum in bonis gratiæ ac virtutum atque in meritis æternæ felicitatis, et ad complacendum Deo altissimo, quam homines carnales atque mundani ad crescendum in temporalibus rebus, et ad placendum quibusdam hominibus. Unde ex his innotescit, quanta sit obscuratio, infectio, tarditas atque fragilitas mentis humanæ. Sed defleamus vitia et miserias animarum nostrarum, invocemusque jugiter viscera misericordiæ Dei nostri, ut corda nostra illuminare, accendere, roborare dignetur : ita ut prorsus diligentiores, ferventiores acutioresque simus ad obtinendum bona spiritualia ac æterna, quam temporalia ac terrena. Tales utique olim multi verissime christiani fuerunt. Unde in Vitaspatrum describitur, quod divites quidam multam et copiosam pecuniam secum portaverunt in eremum, ut distribueretur Fratribus in eremo commorantibus. Pater vero eremitarum illorum dixit divitibus illis, quod Fratres non indigerent pecunia illa, quia de manuum suarum laboribus vivebant, nec acquiescerent capere illam pecuniam. Quumque divites multum rogarent Patrem illum ut aliquid Fratribus daret, posuit pecuniam in sporta ante ecclesiam, ut Fratres qui vellent, inde acciperent : et ecce nullus Fratrum inde accepit, imo vix adspexerunt. Talis quoque fuit præcipue sanctissimus pater Franciscus, et primi Fratres Ordinis ejus : imo nunc usque de gratia Dei nonnulli sunt tales.

Footnotes

  1. Eccli. vi, 14-16. ↩

  2. Is. xli, 8. ↩

  3. Ps. cxxxviii, 17. ↩

  4. Joann. xv, 15. ↩

  5. Joann. xv, 14. ↩

  6. Prov. viii, 17. ↩

  7. I Joann. ii, 5. ↩

  8. Ps. l, 8. ↩

  9. Sap. vii, 28. ↩

  10. Ibid. 27. ↩

  11. 1 Tim. IV, 4. ↩

  12. 1 Tim. VI, 9. ↩

  13. Gen. i, 26, 27. ↩

  14. Eccli. xxxi, 8, 9. ↩

  15. Luc. xviii, 24. ↩

  16. Eccli. x, 9, 10. ↩

Chapter 111 of 243