Skip to the text

Sermo 4

Ad religiosos

DE INORDINATIS AFFECTIONIBUS ET CARNALIBUS CONCUPISCENTIIS ABJICIENDIS.

QUI se existimat stare, videat ne cadat. I Cor. x, 12.

Sanctus Apostolus in præsenti epistola multis nos instruit documentis. Primo, ne simus concupiscentes malorum, hoc est, ut inordinatas affectiones et carnales concupiscentias abjiciamus, quemadmodum in Ecclesiastico scriptum est : Post concupiscentias tuas non eas, et a voluptate tua avertere. Sed quia hoc ipsum implere absque Dei gratia non valemus, juxta illud, Nemo potest esse continens nisi Deus det; idcirco cum sapiente illud in Ecclesiastico exoremus : Domine pater et dominator vitæ meæ, extollentiam oculorum meorum ne dederis mihi, et omne desiderium pravum averte a me; aufer a me ventris concupiscentias. Itaque ad nihil terrenum ac transitorium inordinate afficiamur. Ideo namque (ut ait Bernardus) anima terrenis inhiat, quod minime cœlestia meditatur. Infelicitas in concupiscentia et cupiditate. Quid enim si forte alicui videtur in terrenarum affluentia rerum concupita prosperitas arridere ? Eo ipso infelicior est anima, quo magis illa amplectitur. Et vide quanta vitia ex illa superfluitate et cupiditate nascuntur : hinc etenim cæcitas cordis, hinc cervicosus furo ror animositatis, hinc suspicionis anxius labor, hinc livoris crudele tormentum, atque cremantis invidiæ miserabilis cruciatus. His verbis addit Bernardus: Novi homines satiatos hoc mundo, et ad omnem ejus memoriam nauseantes. Et facile est cuique nostrum hanc satietatem per gratiam Dei sentire: neque enim parit hoc copia, sed contemptus. Ex quo notabili verbo rite concluditur, quod quanto quis donis gratiæ et consolatione interna magis impletur, quo devotior spiritualiorque consistit, tanto de necessariis corpori facilius contentatur, et delicata atque superflua amplius aspernatur; quo autem frigidior mente et carnalior cœperit fieri, eo plus lauta et superflua appetit adipisci.

Denique, quam vitanda sit religiosis concupiscentia omnis carnalis, constat ex verbis S. Basilii, in cujus Regula movetur hæc quæstio: Si quis in corde suo cogitet de cibis, tamen deinde notet se ipsum et arguat, si et hic quasi cogitans de talibus judicandus est? Ad quod respondet Basilius: Si non id temporis est quo naturaliter cibos requirere famis necessitate commonemur, necesse est id esse vacuæ mentis indicium, et animæ affectum gerentis circa ista præsentia, et circa Dei voluntatem desidis ac remissæ. Proximam tamen habet Dei misericordiam, et pro hoc ipso quod se ipsam arguit, a crimine excusatur, si tamen de cetero vitet cogitationum ruinas, memor Christi verbi dicentis: Ecce salvus factus es; jam noli peccare, ne tibi deterius contingat.1 Si autem id temporis est quo naturaliter de cibis appetendis commonemur, mens autem melioribus occupata, inferiora spernit ac despicit, non ratio ciborum notabilis, sed contemptus laudabilis invenitur. Quorum verborum est iste sensus: Si quis de cibo cogitet, fame eum ad hoc impellente, et nihilo minus mens occupata divinis aut spiritualibus actibus, cogitationem illam abjiciat, tunc ratio seu cogitatio illa ciborum non est notabilis, id est reprehensibilis, sed contemptus cogitationis hujusmodi exstat laudabilis.

B Hinc ait et Climacus: Gaudet Judæus sabbato, et diem agit festivum; et gulosus monachus sabbato et dominica. Pascha computat servus ventris, in quibus cibariis faciat dies festos; servus vero Dei cogitat in qualibus gratiis dives fiat. Mens jejunantis orat vigilanter et sobrie; mens autem non abstinentis orat repleta idolis multis immundis. Qui suum ventrem fovet et nutrit, et contendit fornicationis spiritum vincere, similis est volenti cum oleo ignem exstinguere. Tribulato ventre, humiliatur cor; eodem vero consolato, superbit cogitatio. Te ipsum palpa circa primam horam diei, et circa mediam, et circa extremam ante cibum: et ex hoc a te ipso disces utilitatem jejunii. Exsultat quidem mane cogitatio carnis; apprehendente sexta, deorsum modice inclinatur; ac circa solis occasum humiliatur in finem. Afflige ventrem, et os tuum claudes omnino: a multitudine namque ciborum lingua enervatur et relaxatur. Hæc Climacus.

C Præterea, non solum inordinatam concupiscentiam circa cibum, potum, somnum, vestitum, sed et circa alia quæque sensibilia, refrenare ac repellere nos oportet, ut nihil creatum nisi in Deo et secundum Deum optemus.

D Insuper docet nos Apostolus, ut non efficiamur idololatræ.2 Sed forsitan non arbitramur nobis necessariam admonitionem vitandi tam enorme ac apertissimum scelus. Verumtamen agnoscamus non solum idololatras appellari qui gentilium deos seu idola colunt, sed et omnes qui creaturis magis quam Creatori adhærent, qui contra Dei præceptum ad aliquid afficiuntur. Nam de gulosis ait Apostolus:3 Quorum deus venter est. Ideo quantum ad immoderatas creaturarum adhæsiones seu affectiones appropinquamus, tantum huic spirituali idololatriæ propinqui efficimur. Imo si quis Deum amaret, non principaliter quia in se ipso bonus consistit, sed solum aut principaliter in quantum bonus est sibi, seu propter beneficia sua, ut sibi accommoda; iste non vere nec spiritualiter Deum diligeret, sed coleret semetipsum et esset quasi idololatra sui, quoniam plus amaret et honoraret se ipsum quam Deum, et præferret se Deo, se ipsum faciens sibi finem et Deum quasi medium ad se ipsum, atque per hoc Deo utens et se fruens, nec ad Deum se referens: quod totum perversum esset ac prorsus præposterum. Idcirco nos ipsos et omnia sapienter, frequenter et caute referamus ad Deum et ad ejus honorem, sicut ad summum ac ultimum finem, hoc summe et finaliter appetendo, ut Deus gloriosus, omnipotens et excelsus honoretur in omnibus a nobis et a ceteris universis; ipsumque Deum primo et principaliter ob suam puram et infinitam bonitatem sinceriter diligamus.

Amplius, monet Apostolus ne fornicemur.4 Quod rursus si de corporali fornicatione intelligatur, nobis non oportere dici forsan censemus. Sed est spiritualis fornicatio, quæ est vitiosa mentis creatæ ad bonum commutabile et creatum adhæsio, atque ipsius cum diabolo prava consensio et voluntatis communio. Sicque asserit Augustinus, quod omnis anima est vel Christi sponsa, ei per caritatem adhærendo, vel diaboli adultera, ei in pravis sentiendo. De qua fornicatione ait Deo Propheta: Ecce qui elongant se a te peribunt;5 perdidisti omnes qui fornicantur abs te. De qua habetur in Osee:6 Fornicati sunt a Deo suo. Unde et per Ezechielem asserit Dominus: Contrivi cor eorum fornicans et recedens a me.7 Hanc igitur fornicationem, et omnem ad eam dispositionem et inchoationem penitus fugiamus, quatenus nullius creaturæ affectio caritatem nostram ad Deum minuat aut retardet: quia ut ait Chrysostomus, Pro quanta parte cor tuum fuerit ad aliquam rem, pro tanto minus est ad Deum, videlicet, si affectio illa ad creaturam non ponatur sub ordine divini amoris. Idcirco, si nobis in divino Officio occupatis, et ibi forte præ solito laborantibus ac lassatis, suborta fuerit aliqua cogitatio de lauta refectione habenda, de colloquio aut spatiamentis, ut sic ex talium consideratione, affectu et spe consolemur atque inordinate delectemur, mox cum sancta indignatione abjiciamus de corde imaginationem vilissimam, nec spiritualia ad corporalia referamus.

Præterea, monet Apostolus ne Christum tentemus, quærendo experimentum sapientiæ seu omnipotentiæ ejus:8 imo de providentia, bonitate, omnipotentia et fidelitate ipsius simus certissimi. Ideoque semper agamus melius nostrum et quod in nostris est viribus, ipsum jugiter invocantes, ei nos committentes, et in ipso immobiliter confidentes, certi quia ut protestatur Scriptura, ipsi cura est de nobis, et quod diligat universa quæ fecit, nec relinquat finaliter sperantes in se, velitque homines omnes salvari.91011121314 Nihilo minus simus semper solliciti ne peccemus; et qui se in caritate et gratia stare confidit, videat ne ex diabolica tentatione aut propria passione seu fragilitate dejiciatur et pereat: quia in medio laqueorum versamur, et diaboli tanquam latrunculi nostrum obsident iter. In ipso quoque mortis articulo seu in extremis adhuc gravissima imminet pugna. Ideo beatus homo qui semper est pavidus;1516 et sapiens in omnibus metuit.17 Propter quod vana securitate aut negligentia nullatenus resolvamur, sed divinæ subventionis conservationem jugiter imploremus, et Omnipotentis auxilio incessabiliter innitamur.

Footnotes

  1. Joann. v, 14. ↩

  2. 1 Cor. x, 7. ↩

  3. Philipp. III, 19. ↩

  4. 1 Cor. x, 8. ↩

  5. Ps. LXXII, 27. ↩

  6. Osee IV, 12. ↩

  7. Ezech. VI, 9. ↩

  8. 1 Cor. x, 9. ↩

  9. 1 Tim. II, 4. ↩

  10. Eccl. II, 11. ↩

  11. Sap. XI, 25. ↩

  12. 1 Petr. V, 7. ↩

  13. XII, 13; ↩

  14. Sap. VI, 8; ↩

  15. Eccl. XVIII, 27. ↩

  16. Prov. XXVIII, 14. ↩

  17. Eccl. XVIII, 27. ↩

Chapter 112 of 243