Skip to the text

Enarratio in epistolam

NON SIMUS CONCUPISCENTES MALORUM, SICUT ET ILLI, ETC. I Cor. x, 6-13.

SANCTUS Apostolus in præsenti epistola multa nobis proponit salubria documenta, de quibus in processu expositionis dicetur. Nam ait : Non simus concupiscentes malorum, id est, inordinatas affectiones et carnales concupiscentias abjiciamus : quemadmodum Ecclesiasticus præcipit, Post concupiscentias tuas non eas, et a voluptate tua avertere. Ideo namque data est homini ratio, ut per eam illicita desideria refrenet ac superet. Sicut et illi, hoc est rebelles et carnales Judæi, concupierunt in deserto, qui fessi de manna, desideraverunt carnes comedere, dicentes : Quis dabit nobis carnes ad vescendum ? De quibus ait Psalmista : Tentaverunt Deum in cordibus suis, ut peterent escas animabus suis. Neque idololatræ efficiamini, sicut quidam ex ipsis facti sunt, vitulum aureum adorantes, quemadmodum scriptum est in Exodo : Sedit populus, id est pars populi Israelitici in deserto, quando egressi fuerunt de Ægypto, manducare et bibere, hoc est ad manducandum et bibendum coram simulacro ad ejus honorem, et surrexerunt ludere, id est chorizare, et idolum adorare, dicentes : Isti sunt dii tui, Israel. Quorum utrumque puerile et stultum est. Et propter hoc scelus interfecta fuerunt viginti tria millia Judæorum per manus Levitarum, secundum quod Moyses jussit, et in Exodo describitur.

Neque fornicemur corporaliter, sicut quidam ex ipsis fornicati sunt cum mulieribus Madianitis, et ceciderunt, id est, occisa sunt, una die viginti tria millia. In Numeris dicitur, Viginti quatuor millia; sed numerus minor non excludit majorem, imo major includit minorem. Occisi sunt autem fornicatores isti ab aliis filiis Israel, Moyse id jubente. Atque ob hanc populi culpam Deus præcepit principes tribuum Israel suspendi in patibulis, eo quod populum non retraxerunt a tanto excessu pro posse : quo constat peccata subditorum redundare in præsidentes, nisi qui præsunt fecerint debitam diligentiam suam in refrenatione subditorum a vitiis.

Tunc quoque Phinees perfodit Zambri ducem filiorum Simeonis, et Cozbi filiam nobilissimi principis Madianitarum, in locis genitalibus : quo facto, cessavit plaga a populo.

Neque tentemus Christum, quærendo experimentum sapientiæ sive potentiæ ejus, sicut quidam eorum tentaverunt Christum, secundum deitatem ipsius. Tentando etenim Deum, tentaverunt quamlibet divinam Personam. Unde Dominus dixit ad Moysen : Usquequo multitudo hæc pessima non credet mihi, in omnibus mirabilibus quæ feci coram eis ? Et tentaverunt me jam per decem vices. Porro persona Christi æterna est ; imo Jesus Christus æternus est, quum sit verus Deus : supponit enim divinam et increatam Personam. Ad quod insinuandum, Judas in

Num. xxv, 1.

Ibid. 9.

Ibid. 4.

Ibid. 8, 14, 15.

Ibid. xiv, 11, 22.

Eccli. xviii, 30.

Num. xi, 4.

Ps. lxxvii, 18.

Exod. xxxii, 6.

Ibid. 4, 8.

Ibid. 28. sua ait Canonica : Jesus populum salvans de Ægypto, secundo eos qui non crediderunt perdidit. Et a serpentibus perierunt.1 Misit enim Dominus in eos ignitos serpentes, a quibus occisi sunt multi, ut in Numeris habetur.2 Neque murmuraveritis contra superiores aut proximos vestros, dum increpant vos, vel aliquid adversitatis accidit vobis, sicut quidam eorum murmuraverunt contra Deum et Moysen, juxta illud Numerorum :34 Vociferans omnis turba filiorum Israel flevit, et murmurati sunt contra Moysen, dicentes :5 Utinam pereamus, et non inducat nos Dominus in terram hanc. Unde Salvator in Evangelio loquens perversis Judæis : Murmuratores, inquit, murmuratorum filii, implete mensuram patrum vestrorum. Et perierunt, hoc est, in deserto occisi sunt, ab exterminatore, id est ab angelo qui eos extra fines terræ promissionis percussit, et ita per anticipationem eos inde exterminavit. Dixit etenim Dominus : Omnes qui murmurastis contra me, non intrabitis terram hanc; sed in deserto jacebunt cadavera vestra.6 De hoc angelo exterminatore ait Dominus in Exodo : Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam; observa eum, quia non dimittet quum peccaveris.78

Hæc autem omnia, id est debita ista supplicia pro eorum sceleribus inflicta, in figura, id est typica significatione, contingebant illis, videlicet ad significandum quod similia aut majora infligentur nobis tormenta si illorum peccata secuti fuerimus. Scripta sunt autem ad correctionem nostram, ut illorum exemplo terreamur et emendemus nos, quatenus qui amore boni bene agere negligit, saltem pœnarum emendetur formidine. Felix enim quem faciunt aliena damna peritum. Propter quod in Proverbiis habetur : Pestilente flagellato, stultus sapientior erit. Itaque scripta sunt propter nos, in quos fines sæculorum devenerunt, id est ultima mundi ætas, quæ incepit a tempore Christi, et durat usque ad terminum mundi :9 de qua Joannes ait, Filioli, novissima hora est.

Denique, juxta doctrinam divini Dionysii, status Ecclesiæ militantis medio modo se habet inter statum Synagogæ statumque patriæ. Unde sicut ea quæ geruntur in Ecclesia militanti, sunt figura eorum quæ fiunt in Ecclesia triumphanti; sic ea quæ acciderunt in Synagoga, figura erant eorum quæ aguntur in Ecclesia.10 Imo status ac populus Judaicus, fuit figura status populi christiani. Ideo in figura contigerunt omnia illis.

Itaque qui se existimat stare, id est spiritualiter erectum esse in Deo per caritatem et opera virtuosa, videat ne cadat, id est, ne gratiam peccando amittat. Nemo ergo securus sit, sed in custodia et timore sit unusquisque, quia in medio laqueorum versamur. Et bene ait, « existimat », quoniam absque revelatione divina nullus certus est se esse in caritate.11

Tentatio vos non apprehendat, id est, in vobis non sit, nec capiat, nec vincat, nisi humana, id est levis et transitoria, utpote inclinatio ad venialia, sine quibus non potest agi hæc vita.12 Hoc autem dicit Apostolus, non hortando aut licentiando ut venialiter peccemus, sed non prohibendo, quia vitari non potest. Quamvis enim singula vitare possumus, non tamen omnia. Fidelis autem Deus est, qui non patietur vos tentari, hoc est impugnari a dæmonibus aut pravis hominibus, supra id quod potestis, id est ultra vires naturæ aut gratiæ; sed faciet etiam cum tentatione proventum, id est spiritualem profectum, dando gratiam resistendi et per exercitium tentationis proficiendi, ut possitis sustinere, id est patienter tolerare, et tolerando ac resistendo meritorie prævalere. Tentatio ergo passiva, non est in se mala aut fugienda, quum exercitium sit virtutis, et triumphandi ac promerendi materia, atque ad multa perutilis, utpote ad cognoscendum propriam infirmitatem, ad assuescendum invocare divinum auxilium, ad obtinendum experientiam in spiritualibus rebus. Propter quod in Ecclesiastico habetur :13 Qui non est tentatus, quid scit? Qui non est expertus, pauca recognoscit. Denique non coronatur nisi qui legitime certaverit.14 Hinc Jacobus : Omne (inquit) gaudium existimate, fratres, quum in diversas tentationes incideritis.15 Deus enim per angelos sanctos reprimit malignitatem spirituum immundorum, ne quantum volunt et possent homines tentent. Per se ipsum quoque et per angelos, per preces et merita Sanctorum ac devotorum, confortat corda hominum ad sustinendum ac superandum tentationes, juxta illud in Psalmo : Angelis suis mandavit de te, etc.16

Footnotes

  1. Judæ 5. ↩

  2. Num. xxi, 6. ↩

  3. Judæ xiv, 1-3. ↩

  4. De Eccl. hier. c. v. ↩

  5. Cf. Aug. in Joann. tract. xxvi, 11. ↩

  6. Num. xiv, 29-33. ↩

  7. Exod. xxiii, 20, 21. ↩

  8. * correptionem* ↩

  9. Prov. xix, 25. ↩

  10. I Joann. ii, 18. ↩

  11. Eccle. ix, 1. ↩

  12. I Joann. i, 8. ↩

  13. Eccl. xxxiv, 9, 10. ↩

  14. II Tim. II, 5. ↩

  15. Jacob. I, 2. ↩

  16. Ps. XC, 11. ↩

Chapter 107 of 243