Skip to the text

Sermo 5

DE MURMURATIONE COMPESCENDA A BONIS RELIGIOSIS, ET TENTATIONUM UTILITATE.

TENTATIO vos non apprehendat nisi humana. I Cor. x, 13.

Præter documenta epistolæ hodiernæ in præcedenti tacta sermone, etiam nos hortatur Apostolus, ne murmuremus, quemadmodum filii Israel ingrati et indurati, contra Deum et Moysen frequenter murmuraverunt.123 Murmuratio equidem proprie dicta, ex ira et impatientia nasci videtur, quamvis interdum accipiatur in bono: ut si qui ex zelo justitiæ, contra eos a quibus innocentes opprimi viderint, concorditer murmurent, sicut in Evangelio legitur, quod murmuratio multa fuit de Christo in turba.4 Quidam enim dicebant, Quia bonus est; alii dicebant, Non, sed seducit turbas. Quidquid ergo adversitatis acciderit nobis, quidquid reprehensionis et castigationis fuerit nobis inflictum, quidquid injuriæ contigerit nobis, iram, impatientiam, murmurationem quoque ex eis provenientem reprimamus et exstinguamus. Quod si interior fuerit orta commotio, non tamen sonet in ore murmuratio, nec in vultu appareat ulla turbatio, nec per signa interior passio in aliorum scandalum manifestetur, sed suffocetur potius in se ipsa. Itaque Dei providentiam omnia complectentem ac moderantem, sine qua nec folium arboris labitur, nec avicula cadit in terram, considerantes, cuncta adversa et aspera sine murmuratione æquanimiter toleremus, certi quod non sine ordinatione divina patimur talia pro nostris expiandis peccatis, vel pro donis gratiæ in hac vita augendis, et beatitudinis futuræ augmento, aut alia causa idonea justo ac sapientissimo Deo judici cognita, cui et gratias in talibus referre debemus.5

Deinceps, primo et summe cavendum est ne in infirmitatibus corporis aut quibuscumque adversis contra Deum altissimum murmuremus, illud Job reminiscentes: In omnibus his non peccavit Job labiis suis, nec stultum quid contra Deum locutus est.6 Et de Tobia sic legitur: Quum ab infantia sua timuerit Deum, non est contristatus quod plaga cæcitatis acciderit ei; sed immobilis in Dei timore permansit, gratias agens Deo omnibus diebus vitæ suæ.7 Nempe quam enorme sit contra Deum murmurare, pandit Augustinus, dicendo: De nulla re magis offendisse Deum populus ille Judaicus dictus est, quam contra Dominum murmurando.

Secundo cavendum ne contra Dei vicarios superiores nostros murmuremus, præsertim ob hoc quod ab eis exercitamur, corripimur sive corrigimur. Maxime autem in capitulo est cavendum ne quis quando corripitur, præsidenti dure loquatur aut renitatur, aut murmurans indignetur. Sed huic obviare apparet quod super illud Job, Si adversum me terra mea clamat, scribit B. Gregorius:8 Adversus possessorem suum terra tunc clamat, quando contra pastorem suum populus juste murmurat. Et respondendum, quod in certis casibus populus potest et debet pastorem suum, si magnitudo culpæ suæ exegerit, suo superiori legitime accusare, et de ejus omissionibus et peccatis evidentibus quodammodo murmurare, sumendo (ut tactum est) murmurationem in bono, prout ex caritate justitiaque procedit: ut si pastor debitum sui officii circa subditos suos non impleat, in detrimentum salutis eorum, possunt pro salute sua de remedio cogitare ac providere; interim tamen prælatum suum æquanimiter ferant ac debite venerentur, nec ex prava radice murmurent contra eum. Ait namque Gregorius: Quisquis contra superpositam sibi potestatem murmurat, illum redarguit qui potestatem instituit ac donavit; quisquis vero pro peccato suo corrigitur, eo ipso jam justus fieri inchoat, quo ferientis justitiam non accusat. Murmuratio quoque contra vicarios Dei redundat in Deum, sicut Christus ait prælatis: Qui vos spernit, me spernit.9 Et Paulus Thessalonicensibus scribens: Qui hæc (inquit) spernit, non hominem spernit, sed Deum. Unde et Moyses quoque perversis Israelitis dixit:10 Non contra nos est murmur vestrum, sed contra Dominum.11

Tertio caveamus ne contra corripientes, accusantes seu proclamantes nos murmuremus, quum ipsi vulnera nostra nobis ostendant. Propter quod Salomon in Proverbis loquitur: Viro qui corripientem dura cervice contemnit, repentinus superveniet interitus.12 Et iterum scriptum est:13 Vir sapiens non murmurabit correptus. Qui autem amat se in se, non in Deo, et cupit reputari ac metuit aspernari, corripientibus indignatur: et tamen miserabiliter excæcatus, sua indignatione, impatientia, murmuratione, multo contemptibiliorem se facit, maculamque incurrit. Qui si patienter et gratanter correptionem sustinuisset, laude et honore dignus fuisset existimatus.

Quarto cavendum ne contra injuriantes murmuremus, quum dicat Salvator apud Matthæum: Beati estis quum maledixerint vobis homines, et persecuti vos fuerint;14 gaudete, quoniam merces vestra copiosa est in cœlis. Hinc ait Isidorus: Discat non murmurare qui mala patitur; et si ignorat cur talia patiatur, per hoc se juste pati arbitretur, quia ab illo gubernatur ac judicatur cujus nunquam injusta exsistunt judicia. Verumtamen quidam frequenter tanto passionum replentur furore, ut contra insensata et inanimata irascantur, loquantur ac murmurent.

Amplius docet Apostolus, ut tentatio nos « non apprehendat », id est, non vincat et capiat, « nisi humana », id est brevis, levis et transitoria, ut sunt primi motus, et inclinatio ad venialia, sine quibus agi non valet hæc vita. Et hoc ait Apostolus, non utique licentiando sive hortando ut venialiter peccemus, sed non vetando, gravioraque vitia prohibendo. Venialia quippe quamvis singula, non tamen omnia possunt vitari. Præterea, quum teste Scriptura, militia sit vita hominis super terram, simus semper ad pugnam contra tentamenta accincti, contra peccata armati, contra dæmonum tentationes atque insidias præparati, custodiendo cor nostrum, et oculos cordis semper habendo ad Dominum, ejus implorando auxilium.15161718

Est quoque tentatio homini multipliciter utilis ac salubris, si legitime reluctetur. Propter quod asserit Augustinus: Vita nostra in hac peregrinatione esse non valet sine tentatione, quia profectus noster per tentationem nostram efficitur. Nec sibi quis innotescit, nisi tentatus;19 nec potest coronari nisi vicerit, nec vincere nisi certaverit, nec certare nisi tentatores habuerit.20 Viriliter ergo, o homo, omni tentationi resiste. Nam Deus tuum novit conatum, tuam inspicit voluntatem, certamen tuum contra carnem ac dæmones intuetur; hortatur ut pugnes, juvat ut vincas, deficientem sublevat, vincentem coronat. Deus universorum rector cum omni Sanctorum exercitu tuum inspectat ac præstolatur certamen, et tibi contra dæmones prælianti æternæ beatitudinis parat coronam. Denique, sicut diabolus specialiter tentat nos de peccatis ad quæ proniores nos esse considerat, sic et nos contra hujusmodi vitia singularius semper pugnemus, et ea radicitus exstirpare nitamur. Pensemus quod loquitur Leo Papa: Non desinit hostis antiquus tentationum laqueos ubique prætendere, ut quoquam modo virtutem fidelium queat corrumpere; novit cui illecebras carnis ingerat, cui invidiæ virus infundat, quem mœrore conturbet, quem gaudio fallat, quem metu opprimat, quem admiratione seducat; omnium discutit mores, ventilat curas, scrutatur affectus, et ibi quærit causas nocendi, ubi viderit quempiam diligentius occupari. At vero teste Bernardo, Viros perfectos quos diabolus per apertorum suggestionem malorum non potest dejicere, tentat, malum sub specie boni (nec mediocris boni, sed perfecti) proponendo ac persuadendo, decipere, ut cito consentiant qui magnopere diligunt bonum.

Quamvis autem fragiles simus, plurimum tamen nos consolatur sanctus Apostolus, dicendo: Fidelis Deus, qui non patietur vos tentari supra id quod potestis, sed faciet cum tentatione proventum, ut possitis sustinere.2122 Ideo loquitur Augustinus: Tantum permittitur diabolus te tentare, quantum tibi prodest ut exercearis atque proberis, ut qui te ipsum nesciebas, a te ipso inveniaris. Et Prosper fatetur: Ad magnam utilitatem fidelium materia est reservata certaminum, ut non superbiat sanctitas dum pulsatur infirmitas. Confidamus ergo in Domino, qui etiam unicuique angelum sanctum deputavit in custodem ac adjutorem, per quem malignorum insultum crudelitatemque hostium reprimit, et de multiplici auxilio nobis providit, ita quod plures ac fortiores sunt pro nobis quam contra nos.23 Nihilo minus simus semper solliciti, jugiter custoditi; et minora ac quotidiana fugiamus peccata, ne per illa introeat hostis et trahat ad graviora. Vereamur semper Deum offendere, ne ejus destituti subsidio, tentationibus superemur. Verecundemur quoque, coram angelis sanctis custodibus nostris negligenter et viliter nos habere; timeamus eorum venerandos adspectus inhonorare. Sed strenue resistamus tentationibus mundi et carnis ac dæmonum universis; et quo acutius impugnamur, eo ferventius renitamur, nos ipsos in omnibus humiliando, in terram coram Deo humillime prosternendo, pectus tundendo, lacrimis faciem irrigando, Dei in primis, deinde Virginis gloriosæ et Sanctorum omnium, ac specialium patronorum propriorumque angelorum auxilium fidelissime ac instantissime implorando, passionem dominicam recolentes, quatuor novissima meditantes, omnem otiositatem vitantes, ac virtuosis insistentes operibus, præsertim caritatis, humilitatis, patientiæ, intendentes exercitiis sacris; quam periculosum, fœdum ac vile sit superari, quam gloriosum, nobile et præclarum sit superare, rite pensantes.

Footnotes

  1. 1 Cor. x, 10. ↩

  2. Exod. xv, xvi, xvii; ↩

  3. Num. xiv, xvi. ↩

  4. Joann. vii, 12. ↩

  5. Matth. x, 29. ↩

  6. Job 1, 22; II, 10. ↩

  7. Tob. II, 13, 14. ↩

  8. Job xxxi, 38. ↩

  9. Luc. x, 16. ↩

  10. I Thess. iv, 8. ↩

  11. Exod. XVI, 8. ↩

  12. Prov. XXIX, 1. ↩

  13. Eccli. X, 28. ↩

  14. Matth. v, 11, 12. ↩

  15. CXXII, 2. ↩

  16. Ps. XXIV, 15; ↩

  17. Deut. IV, 9. ↩

  18. Job VII, 1. ↩

  19. Eccli. XXXIV, 9. ↩

  20. II Tim. II, 5. ↩

  21. I Cor. X, 13. ↩

  22. 1 Cor. x, 13. ↩

  23. Hebr. 1, 14. ↩

Chapter 113 of 243