Skip to the text

Sermo 6

QUOMODO RELIGIOSI IN OMNIBUS SECUNDUM RATIONEM SE REGERE, ET SENSUALITATEM REFRENARE DEBENT.

REDDE rationem villicationis tuæ. Luc. XVI, 2.

Dominus et Salvator noster, in hodierno evangelio, per similitudinem seu parabolam quamdam ad opera misericordiæ nos invitat; et quantum ad obtinendum beatitudinem hujusmodi valeant opera, pandit dicendo: Homo quidam erat dives, qui habebat villicum;1 et hic diffamatus est apud illum quasi dissipasset bona illius. Per hunc hominem intelligitur Christus, in unitate personæ Deus et homo existens; per villicum vero intelligitur proprie omnis prælatus. Qui si scandalose negligenterque agat, substantiam Domini sui dissipat, quoniam oves Christi sanguine liberatas sibi commissas, spiritualiter, quantum in se est, perimit ac disperdit.

De Divin. nom. c. iv.

Omnis etenim qui in aliorum præsentia male agit, aut conspiciente scienteve populo impie conversatur, tantos quantum in se est occidit, a quantis conspicitur, seu male agens cognoscitur: quod quamvis de quolibet verificetur peccatore, potissimum tamen de omni iniquo pastore aut præsidente. Propter quod per Jeremiam locutus est Spiritus Sanctus:2 Quia stulte egerunt pastores et Dominum non exquisierunt, ideo omnis grex eorum dissipatus est. Nihilo minus per villicum intelligi potest quilibet homo ratione ac libero arbitrio a Deo ditatus, ut per rationem liberumque arbitrium regat et compescat se ipsum, non jam tantum secundum naturalis legis dictamen, imo secundum divinæ evangelicæ legis censuram; religiosus vero secundum regulæ suæ tenorem. Sicque divino Dionysio protestante: Optimum hominis est, esse et vivere secundum rationem. Nam (teste Philosopho) ratio deprecatur ad optima. Pessimum vero et vilissimum hominis est, esse et agere secundum impetum atque caliginem passionum. Hinc, ut communiter dicitur, quilibet homo tenetur tribus esse obediens, utpote Deo, Ecclesiæ et rationi. In quibus verbis per Ecclesiam intelligi potest ecclesiasticus propriusque prælatus, seu Ecclesia synodaliter congregata, puta generale concilium.

Itaque, quantumcumque religiosi ac subditi omnes suis tenentur superioribus obedire ac regi ab illis, nihilo minus aliquo modo obligantur regere semetipsos, quum nullum opus eorum esse valeat meritorium, nisi sit voluntarium et ex deliberatione, consensu atque judicio rationis procedens. In tantum equidem ad omne minus tenetur religiosus gubernare se ipsum, ut ratio sua dictet, et credat, sibi esse agendum secundum superiorum suorum jussionem et directionem, et talia per voluntatem libere exsequatur. Unde in Ecclesiastico legitur: Deus ab initio constituit hominem, et reliquit eum in manu consilii sui;3 adjecit præcepta sua, apposuit tibi ignem et aquam: ad quod volueris, porrige manum tuam. Itaque rationem, non passionem sequamur. Nam et ipsa affectio, quamvis bona in genere, tamen quanto ferventior, tanto celerius periculosiusque præcipitat, nisi ratione regatur. Ideo, juxta Apostolum, rationabile debet esse obsequium nostrum.4 Nec potest quis alios salubriter regere, nisi in primis se ipsum dirigat ratione. Hinc asserit Seneca: Si vis omnia tibi subjicere, te ipsum subjice rationi. Multos regere potes, si te rexerit ratio. Ab ea disces quid et qualiter aggredi debeas et operari.

Sit ergo quilibet nostrum villicus, rector et rex sui ipsius juxta modum præfatum, ne caro dominetur spiritui, passio rationi, sensualitas voluntati. Quemadmodum enim, secundum Augustinum, recta domus vocatur, in qua vir imperat, uxor obtemperat; sic rectus homo est, in quo spiritus præcipit, caro servit. Propterea ait Isidorus: Reges a recte regendo vocati sunt; et recte agendo regis nomen digne tenetur, peccando amittitur. Qui tam se ipsos quam subditos sapienter regendo modificare noverunt, recte reges vocantur. Gregorius quoque: Bene (inquit) sancti viri Scripturæ testimonio reges vocantur, quia cunctis inordinatis carnis motibus, pravis desideriis et peccatis prælati, incontinentiæ motum refrenant, avaritiæ æstum temperant, gloriam vanam declinant, suggestiones invidiæ obruunt, ignem furoris exstinguunt. Reges ergo sunt, quoniam tentationum motibus non consentiendo succumbere, sed regendo præesse noverunt. Itaque studeamus omni vitio dominari, quum scriptum sit: Si quis totam legem impleverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus.5 Idcirco in omni observantia regulari simus ferventes semper atque solliciti, quia ut Salomon profitetur, Qui timet Deum, nihil negligit; et, Qui spernit modica, paulatim decidit.6 Quemadmodum enim unum peccatum mortale per pœnitentiam non deletum, suo pondere mox trahit ad aliud, imo ad gravius crimen:7 sic unum veniale non emendatum disponit ad aliud etiam majus ipso; frequentia vero venialium ad mortale inducit.

Jer. x, 23. Præterea, quia non est in homine via ejus, nec viri est ut ambulet et dirigat gressus suos, ideo indesinenter Dominum deprecemur ut ipse nos in omnibus dignetur dirigere, intellectum instruere, voluntatem afficere, inclinare, et quocumque sibi placuerit vertere, sensum omnem ac sensualitatem rationi subjicere, et rationem sibi in cunctis obedientem facere et subjectam. Et istud a Deo postulare ac impetrare, præsidentibus summe necessarium esse cognoscitur, præsertim quum Gregorius Nazianzenus testetur: Revera mihi videtur esse ars artium et disciplina disciplinarum, regere hominem, qui certe inter omnia animantia est maxime moribus varius et voluntate diversus. Sic igitur quilibet regat in cunctis se ipsum. Visum refrenet, ne sibi hauriat vanitates, distractiones, risus, displicentias, perturbationes, potissime in divinis: nam et sæculares scandalizantur in religiosis visu incustoditis; nec dubium quin visus incustoditus, incustoditæ et indevotæ mentis sit signum. Refrenemus quoque auditum, ne linguam detrahentem, discordiam seminantem, sermones aliorum repetentem, vana et frivola, scurrilia et in risum moventia verba proferentem audiamus. Sic et tactum a libidinoso contactu, gustum a delectatione carnali, odoratum interioresque sensus coerceamus. Corpora nostra faciamus animabus nostris in omnibus prompte obsequi ac parere, in jejuniis, vigiliis, abstinentiis, disciplinis, in orationibus, psalmodiis, et omni religioso labore. Rationem et voluntatem Deo et sanctæ religioni in cunctis subdamus. Et quoniam ratio et voluntas sunt vires spirituales et immateriales, quæ super se ipsas ac proprios actus, et super alterutram reflectuntur: ideo ratio secundum Scripturas et regulam sibi præfixam regat se ipsam ac voluntatem; voluntas quoque per caritatem informata tendat semper in Deum, et moveat rationem ad sancta, cunctisque virtutibus imperet, ut ad caritatis finem et incrementum omnia fiant.

Postremo, quoniam tota evangelica ista parabola ad commendationem operum misericordiæ et ad exhortationem talium tendit ac ordinatur, ideo juxta Christi doctrinam pii et misericordes in omnibus simus;8 tantoque abundantius spiritualia misericordiæ opera exerceamus, quanto corporalia minus implere valemus; et quod effectu non possumus, suppleamus ac faciamus affectu. Simus in omnibus intime compassivi; facillime ignoscamus;9 omnis crudelitas, amaritudo, iracundia, perturbatio longissime sit a nobis;10 visceribus caritatis et pietatis exuberemus;11 alter alterius onera supportemus; lapsis compatiamur, mœstos pro viribus consolemur; et unusquisque gratiam sibi concessam confratribus toto affectu communicet.12 Pro communi bono Ecclesiæ, pro reformatione universali, pro infidelium conversione, fidelium emendatione, pro universorum salute, pro toto conventu, specialiter pro præsidente, pro vivis et mortuis, pro universis propinquis, commissis et benefactoribus, præcipue pro parentibus, quibus æquivalens reddere non valemus, indesinenter, fervidissime, devotissime exoremus Dominum Deum nostrum laudabilem, gloriosum et superexaltatum. Cui honor et gloria per omnia sæcula sæculorum. Amen.

Dan. iii, 52 et seq.

Footnotes

  1. Luc. XVI, 1. ↩

  2. Jer. x, 21. ↩

  3. Eccli. xv, 14, 15, 17. ↩

  4. Rom. xii, 1. ↩

  5. Jacob. vii, 10. ↩

  6. Eccle. vii, 19. ↩

  7. Eccli. xix, 1. ↩

  8. Luc. vi, 36. ↩

  9. Ephes. iv, 31. ↩

  10. Coloss. iii, 12. ↩

  11. Galat. vi, 2. ↩

  12. I Petr. iv, 10. ↩

Chapter 114 of 243