Enarratio in evangelium
HOMO QUIDAM ERAT DIVES, QUI HABEBAT VILLICUM. Luc. XVI, 1-9.
SALVATOR in evangelio isto ad opera misericordiæ nos hortatur, proponens parabolam, ex qua quantum opera misericordiæ valeant ad salutem, ostenditur. Itaque, sicut in Luca scriptum est, Christus dixit ad discipulos suos: Homo quidam erat dives. Per hominem istum intelligitur Christus, qui exinanivit semetipsum humanam assumendo naturam, et propter hominum salutem factus est homo, juxta illud Baruch:1 Qui fecit stellas, hic Deus noster est; et post hæc in terris visus est, et cum hominibus conversatus est.2 Christus quoque secundum quod Deus, dives est opulentia infinita, quoniam beatitudo et perfectio ejus immensa est: Patris namque et Filii et Spiritus Sancti una est opulentia, una plenitudo, una essentia, in qua omnis nobilitas, omnis pulchritudo, omnis gloria et potestas simplicissime continetur. Denique Christus est æterna, increata et infinita sapientia Patris.3 Et in libro Sapientiæ habetur: Si divitiæ quæruntur, quid sapientia locupletius?4 Christus etiam secundum quod homo, dives est et ditior universis, quoniam omni creaturæ prælatus est (secundum quod dixit:5 Data est mihi omnis potestas in cœlo et in terra), fuitque summus sacerdos et omnium rex. Et anima ejus, a suæ creationis principio, ditissima ac perfectissima fuit in omni gratia et virtute ac donis Spiritus Sancti: imo in bonis gloriæ, quoniam Deo beatifice fruebatur, atque divinam clarissime indesinenter vidit essentiam. Nihilo minus Christus in exterioribus voluntariam paupertatem assumpsit (propter quod dixit: Filius hominis non habet ubi caput reclinet), quatenus ejus inopia corporali divites efficiamur opulentia spirituali.6
Qui habebat villicum, id est dispensatorem. Quamvis autem villicus, villæ rector et custos proprie nuncupetur, hic tamen pro œconomo, id est procuratore seu dispensatore domus, accipitur. Et hic diffamatus est apud illum, scilicet Christum omnium judicem, quem latere nil potest. Porro diffamatio ista iniqui apud Deum seu Christum, fit variis modis ac multiplici testimonio. Primo, per ipsam infallibilem et omnia intuentem sapientiam Dei, qui per Jeremiam testatur: Ego sum testis et judex.7 Secundo, per angelos, qui zelo justitiæ opera hominum bona et mala coram Deo proponunt. Tertio, per dæmones, qui ex invidia faciunt hoc, quemadmodum in Zacharia patet de Satan, qui Jesu filio8
Josedec adversabatur per accusationem procacem. Quarto, per remorsum conscientiarum, juxta illud ad Romanos:9 Testimonium illis reddente conscientia ipsorum. Quinto, per evidentiam operum, sicut in Genesi Dominus ait ad Cain:10 Vox sanguinis fratris tui clamat ad me. Sexto, per querelam vicinorum atque egentium, secundum quod in Proverbiis legitur: Qui abscondunt frumentum in tempore, maledicentur;11 benedictio autem super caput vendentium. Quasi dissipasset bona ipsius, id est, inutiliter ea expendisset aut consumpsisset.
Per villicum istum intelligi potest quilibet homo, qui corpus et animam, et cuncta quæ habet, a Deo accepit, et eis ad Dei honorem uti tenetur, atque in bonis operibus eadem occupare. Præsertim aliorum prælatus seu princeps quicumque per hunc villicum designatur, qui sibi commissos bene regere obligatur, verbo et opere eos ædificando, temporalia quoque utiliter tenetur expendere et superflua in pios usus convertere. Exteriorum quippe bonorum dispensatores magis quam possessores aut domini homines sunt, utpote rationem daturi qualiter ea expenderint: ideo moderate et fructuose eis uti tenetur. Porro pretiosissima Dei bona sunt animæ rationales, Christi sanguine liberatæ: quas dissipat, qui falsis doctrinis, pravis exemplis aut negligentia eas ad vitia pertrahit aut trahi permittit, nec revocat, si ex officio ad hoc tenetur aut congrue posset: quod tanto sceleratius est apud Deum, quanto exterioribus rebus præstantiores sunt animæ immortales.
Et vocavit illum, id est Christus villicum illum. Hæc vocatio, non est illa qua quisque tempore mortis ad divinum vocatur judicium, quia post illam non est locus aut tempus pœnitendi ac promerendi, sicut post istam de qua agitur modo. Idcirco vocatio ista est, qua quisque in vita hac divinitus admonetur per inspirationem divinam sive angelicam, seu allocutionem humanam, ut cogitet quam suo tempore rationem de omnibus Deo reddere possit.
Et ait illi: Quid hoc audio de te? id est, cur ita te habuisti, quod mihi taliter accusaris? In quibus verbis instruuntur prælati in quatuor. Primo, ne subditorum peccata dissimulent, sed citius quo convenienter possunt ea corripiant et emendent. Secundo, ut veritatem famæ inquirant, nec statim omni credant spiritui, sed etiam audiant accusatum: nam ait, « Quid audio », etc.? Tertio, ne accusatores prodant: quia non ait, Ille, vel, Talis mihi hoc dixit; sed, « Audio ». Quarto, ut culpam de qua alius accusatur, specificent. Melius namque potest se homo corrigere, quum ei exprimitur in quo deliquit, aut excusare, si innocens est. Nam ait, « Quid hoc? » Redde rationem villicationis tuæ, id est, ad reddendum te præpara, atque conscientiam tuam examina qualiter in dispensatione tibi commissa te habuisti, ut valeas de omnibus reddere rationem.12 Jam enim non poteris villicare, id est, in proximo est ut de hac vita tollaris, et rebus tibi concessis ad meritum diutius uti non queas, quia post mortem non est tempus merendi. Ergo dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes;13 sicut et Salomon hortatur: Quodcumque potest manus tua, instanter operare, quia nec opus, nec ratio, nec scientia erunt apud inferos, quo tu properas.14
Ait autem villicus intra se, id est, provide cogitavit, atque consilium a propria ratione quæsivit, quid sibi in tanto esset agendum discrimine. Siquidem timor multos reducit ad meliora. Quid faciam? Potius cogitavit, Quid faciam, quam, Quid dicam, quoniam scivit quod apud justum ac infallibilem Judicem plus valeant opera bona quam verba ornata, dicente Apostolo: Non in sermone est regnum Dei. Quia dominus meus aufert a me villicationem, id est, comminatur quod statim me auferet de vita præsenti, ita quod amplius in rebus mihi ab eo concessis dominari ac promereri non potero:15 ideo nisi mihi modo providero, post mortem remedium non habebo. Fodere non valeo, id est, dura pœnitentiæ opera exercere non queo, multum abstinendo, peregrinando, me flagellando, in orationibus pernoctando. Mendicare erubesco, id est, ab aliis suffragia meritorum petere verecundor, nisi et ego ipse aliquid boni agam, et temporalia pro vitæ stipendio intercessoribus meis rependam.
Scio quid faciam, id est, ratio mea per evangelicæ legis doctrinam instructa, dictat mihi quid agere debeam, ut quum amotus fuero a villicatione, id est, per mortem ablatus fuero de hac vita, ita quod nec mihi, nec aliis præesse possim ad meritum, recipiant me hi quibus benefacere cogito, in domos suas, id est, meritis ac precibus pauperum salver, et in cœlesti regno suscipiar. Quod licet sit unum, pluraliter tamen ait, « in domos suas », quia in uno regno cœlesti diversæ sunt mansiones, hoc est diversi gradus præmiorum, juxta differentias meritorum. Et juxta diversos gradus meritorum, homines assumuntur ad diversos ordines angelorum. Propter quod asserit Filius Dei:16 In domo Patris mei mansiones multæ sunt.
Convocatis itaque singulis debitoribus domini sui, id est religiosis ac indigentibus, qui quantumlibet justi sint, attamen debitores sunt Dei: vel propter sua peccata quotidiana ac venialia, pro quorum remissione orant, dicendo, Dimitte nobis debita nostra;17 vel quia pro acceptis beneficiis ac donis Dei servire et regratiari ei tenentur, nec Deo valent æquivalens unquam rependere. Dicebat primo: Quantum debes domino meo? At ille dixit: Centum cados olei. Cadus est amphora certæ quantitatis. Et possunt per centum cados olei omnia humanæ fragilitatis designari peccata: quia ut Jacobus loquitur, in multis offendimus omnes.18 Qui autem vult sibi a Deo ignosci, debet et aliis libenter ignoscere. Dixitque illi: Accipe cautionem tuam, id est chartam in qua ad cautelam describitur forma contractus seu debitum: quæ alio nomine chirographum appellatur. Sede cito, et scribe quinquaginta.19 Sicque mediam partem ei dimittit. Et ait, « cito », quia celeriter agenda sunt opera bona, præsertim misericordiæ opera. Quemadmodum enim hilarem, ita et celerem datorem diligit Deus. Propterea loquitur Augustinus:20 Et rem perdit et meritum, qui pauperem molesta mora suspendit. Hinc Salomon ait: Ne dicas, Vade, cras dabo tibi, quum hodie vel statim dare possis.21 Unde communiter dicitur: Qui cito dat, bis dat; nescit dare, qui dare tardat.
Deinde alio (secundum antiquam grammaticam), id est alteri, dixit: Tu vero quantum debes domino meo? Qui ait: Centum coros tritici. Corus hic sumitur pro mensura. Ait illi: Accipe litteras tuas, et scribe octoginta. Cur minus dimisit huic quam præcedenti? Respondetur, quoniam ille indigentior fuit; et item ad insinuandum quod abundantius debeamus indigentibus compati quam succurrere valeamus. Oleo namque compassio, tritico autem subventio designatur. Vel ideo plus dimisit primo, quia consideravit se magis posse juvari per illum.
Itaque ad hoc Christus istam adduxit parabolam, ut sciamus quod sicut dispensator qui de rebus domini sui fecit liberalitatem et pietatem, ab illis receptus est quibus benefecit; ita Christiani pro posse suo subvenire debent pauperibus, ut in regno suscipiantur cœlorum (de quo ait Salvator:22 Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum cœlorum), quemadmodum ad Timotheum scribit Apostolus: Divitibus hujus sæculi præcipe non sublime sapere, nec sperare in incerto divitiarum, sed facile tribuere et communicare.23
Et laudavit dominus villicum iniquitatis, id est dispensatorem istum injustum, qui et antea bona domini sui dissipavit, jamque de residuo furtum commisit, quia prudenter egisset: id est, non de furto eum laudavit, sed de provida provisione sui ipsius: quæ tamen non fuit vera prudentia, sed injustitia. Idcirco laudatio ejus non fuit absoluta laudatio, sed aliqualis. Multo magis Christus, qui nullum sustinet damnum, laudabit prælatos et universos qui subditis et indigentibus vere fuerint misericordes.
Quia filii hujus sæculi, id est amatores mundi, qui huic sæculo se conformant, et terrenis atque carnalibus rebus magis quam Deo inhærent: de quibus Joannes in epistola sua ait, Ipsi de mundo sunt, et de mundo loquuntur, et mundus eos audit.24 Tales ad Deum non pertinent, quum sint servi ac membra diaboli, et frequenter mundi nomine exprimuntur. De quibus loquitur Christus Patri æterno:25 Non pro mundo rogo, sed pro his quos dedisti mihi de mundo, quia tui sunt. Prudentiores, id est astutiores, filiis lucis, id est spiritualibus ac devotis hominibus, in generatione sua carnali, id est inter suos, sunt. Hoc dicitur, non quod iniquis vera insit prudentia, quæ est virtus, sed quia pro temporalibus acquirendis, conservandis seu expendendis, diligentiores, acutiores et agilliores sunt, quam viri boni pro spirituali profectu gratiæ ac virtutum: quum tamen spiritualia dona sint temporalibus rebus incomparabiliter meliora: unde et incomparabiliter plus laborandum esset pro eis.
Subinde Christus parabolam hanc ad propositum applicat. Et ego dico vobis, id est, doceo, hortor seu jubeo: Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, id est, divitias seu bona terrena pauperibus misericorditer ac liberaliter communicando, acquirite vobis amicitias Dei atque Sanctorum, qui misericordes et liberales homines, non avaros et impios amant. Mammon Syriace est nomen dæmonis qui tentat homines de divitiis male acquirendis, cupide reservandis aut vitiose expendendis. Hinc « mammona » appellantur divitiæ. Quæ cur divitiæ iniquitatis dicantur, in sermone patebit. Ut quum defeceritis a vita præsenti, id est, obieritis: juxta illud Genesis, Deficiens Abraham mortuus est;26 recipiant vos Deus et Sancti, in æterna tabernacula, id est ad mansiones cœlestes: de quibus ait Propheta, Quam dilecta tabernacula tua, Domine virtutum!27 Quæ dicuntur æterna a parte post, non a parte ante. Vel, « quum defeceritis » a propriis meritis, ea non habendo seu per culpam amittendo, « recipiant vos », etc., id est, gratiam pœnitendi atque finaliter obtinendi vitam beatam vobis procurent precibus suis ac meritis pauperes sancti et boni, quibus per opera misericordiæ subvenistis aut complacuistis.
Footnotes
-
Philipp. II, 7. ↩
-
Baruch III, 35, 36, 38. ↩
-
I Cor. I, 24. ↩
-
Sap. VIII, 5. ↩
-
Matth. XXVIII, 18. ↩
-
Matth. viii, 20. ↩
-
Jer. xxix, 23. ↩
-
Zach. iii, 1. ↩
-
Rom. ii, 15. ↩
-
Gen. iv, 10. ↩
-
Prov. xi, 26. ↩
-
I Joann. iv, 1. ↩
-
Galat. vi, 10. ↩
-
Eccle. ix, 10. ↩
-
I Cor. iv, 20. ↩
-
Joann. xiv, 2. ↩
-
Matth. vi, 12. ↩
-
Jacob. iii, 2. ↩
-
Tob. iv, 21. ↩
-
I Cor. ix, 7. ↩
-
Prov. iii, 28. ↩
-
Matth. v, 3. ↩
-
I Tim. vi, 17, 18. ↩
-
I Joann. iv, 5. ↩
-
Joann. xvii, 9. ↩
-
Gen. xxv, 8. ↩
-
Ps. lxxxiii, 2. ↩
Chapter 109 of 243