Sermo 2
QUOMODO QUISQUE SUBSTANTIAM SIBI A DEO COMMISSAM, CORPUS VIDELICET ET ANIMAM, ET QUIDQUID AD SE PERTINET, FIDELITER DISPENSABIT.
OMNES stabimus ante tribunal Christi. Rom. xiv, 10.
Deus omnipotens, præ ceteris creaturis inferioribus dicitur hominem ad imaginem et similitudinem suam creasse, quoniam dedit ei rationem liberumque arbitrium, ut per rationem se regat, compescat, et sapienter in cunctis se habeat, atque per liberum arbitrium sponte bonis adhæreat, peccatis resistat.1 Porro regere est rem ad suum finem dirigere. Finis autem hominis est æterna felicitas, utpote beatifica visio Dei: debet itaque homo se ipsum et omnia sua, cogitationes, affectiones, verba et opera, possessiones, et quidquid pertinet ad se, ordinare ad finem præfatum, quatenus per omnia ista juvetur ad obtinendum felicitatem æternam. Sic Deus fecit hominem unumquemque villicum suum, id est gubernatorem sui ipsius et rerum suarum, quatenus bene utatur corpore suo et anima, universisque membris corporis ac omnibus animæ viribus: hinc statim dum moritur homo, anima ejus ad tribunal Christi perducitur, ut judicetur ab eo qualiter gubernavit se et omnia sua.
Primo igitur debet quilibet Christianus bene regere proprium corpus, dando illi de necessariis vitæ quantum expedit animæ ad bene vivendum, ad complacendum Domino Deo, ad acquirendum æternam salutem. Qui ita non agit, sed corpore suo abutitur ad peccandum, et per membra corporis exercet peccata, per linguam vana, falsa, detractoria, impia verba loquendo, per oculos lascive et vage circumspiciendo, choreas, spectacula atque similia libenter cernendo, et ita de ceteris membris: hic talis dissipat substantiam Domini sui, videlicet proprium corpus, quoniam spiritualiter perimit illud, et aufert illud Creatori ac ejus obsequio, facitque illud membrum diaboli, et operibus tenebrarum mancipat illud. Quod potissimum faciunt qui gulæ, luxuriæ, rapinæ et ceteris impietatum operibus corpora sua præbent. Quocontra hortatur Apostolus: Non regnet peccatum in vestro mortali corpore, ut obediatis concupiscentiis ejus;2 sed neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato, sed arma justitiæ Deo. Denique, quam diligenter et indesinenter debeat quisque membra sua custodire atque reprimere, ne per ea Deum creatorem offendat, constat ex hoc quod ait Salvator: Si oculus tuus scandalizat te, erue eum et projice abs te;3 et si manus tua aut pes tuus scandalizat te, abscide et projice abs te. Quod non est intelligendum de reali membrorum abscisione, sed de eorum repressione ab omni usu illicito.
Secundo unusquisque fidelis debet bene regere animam suam, interiores sensus et appetitum sensitivum rationi subdendo: potissimum sensum interiorem qui imaginativa vis nuncupatur, ab immundis et vanis ac inutilibus imaginationibus seu phantasmatibus purgando ac præservando; sensum quoque interiorem qui vis cogitativa vocatur, ab immoderatis apprehensionibus et cogitationibus suppositorum ac materialium appenditiarum et circumstantiarum individualium mundando et custodiendo; insuper appetitum sensitivum tam concupiscibilem quam irascibilem coercendo, ne circa sua objecta, videlicet circa sensibilia bona aut mala, prospera vel adversa, moveatur aut afficiatur nisi secundum rectæ rationis judicium, quatenus de nulla re exteriori, temporali, sensibili homo delectetur aut contristetur, nisi prout ratio dictat: nec aliquam rem sensibilem seu carnalem desideremus, amemus, exspectemus, fugiamus, odiamus sive abhorreamus, nisi prout recta et prudens ratio judicat. Verumtamen hujus contrarium agunt homines carnales, intimorati et insipientes, qui instar brutorum sensualitatem suam sequuntur, et visa aut apprehensa quacumque re carnali aut corporali delectabili aut utili, statim absque timore B Dei, et ratione contempta, appetunt eam, soloque cogitatu et affectu involvunt se peccatis gravissimis avaritiæ, luxuriæ, imo et adulterii ac sacrilegii. De quibus ait Propheta:4 Non est timor Dei ante oculos eorum;5 itemque, Corrupti sunt, et abominabiles facti sunt in iniquitatibus.
Præterea ratio et voluntas, quæ sunt supremæ potentiæ animæ, Deo sunt subjiciendæ, angelicis quoque inspirationibus ecclesiasticisque præceptis, et omni salubri exhortationi ac informationi, correptioni et correctioni. Tunc autem ratio subditur Deo, quando juxta evangelicæ legis mandata et documenta se habet, credendo credendis et veritatibus acquiescendo, falsitatibus atque erroribus resistendo aut non consentiendo, carnales concupiscentias et ceteras animæ passiones, videlicet iram, tristitiam, dolorem, delectationem, cupiditatem, etc., vincendo, universaque inferiora sensibilia, imo se ipsam et hominem totum ad Deum, ad Dei honorem et gloriam jugiter ordinando. Insuper subdenda est ratio Deo, ut secundum quod possibile sibi est, occupetur et conquiescat immediate in eo, contemplando infinitam bonitatem, immensam pulchritudinem, sapientiam, omnipotentiam, beatitudinem, omnemque perfectionem, suavitatem, misericordiam, justitiam ac munificentiam Dei altissimi, supergloriosissimæ quoque Trinitatis mutuam intuitionem, mutuam dilectionem, complacentiam ac fruitionem, sed et emanationem ac communicationem ejus ad intra, æternam et superbeatissimam consistentiam ejus. Horum contemplatio, magna est humanæ mentis perfectio, ad quam pertingere nequit, nisi a cogitationibus vanis et frivolis, ab inordinatis et infructuosis occupationibus ac studiis se expurget, sicut per Isaiam Dominus cohortatur: Auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis.6 Unde et negligenti per Jeremiam increpatorie loquitur: Usquequo morabuntur in te cogitationes noxiæ?7 Imo per Michæam ait prophetam: Væ qui cogitatis inutile.8 Ecce quam necessaria est custodia mentis atque purgatio intellectus ab omni cogitatione turpi, infructuosa, perversa.
Præterea voluntas Deo subdenda est, ne sensualibus affectionibus inordinatisque motibus acquiescat, sed ordinate se habeat in amando:9 ita ut homo in primis toto corde super omnia incomparabiliter amet atque desideret Dominum Deum, deinde se ipsum in Deo, tertio proximum, quarto corpus proprium; inferiora autem non amet nec cupiat inordinate, sed solum in quantum sunt necessaria sive utilia ad virtuose vivendum. Purganda ergo est voluntas ab omni malitia, ab omni affectione non bona, ut jugiter cupiat summo bono uniri et complacere, in omni virtute et gratia crescere, peccata semper cordialius detestari, odire ac fugere. Qui ita se habet, pretiosissimam Domini sui substantiam, utpote propriam animam et nobilissimas ejus vires, bene dispensat, fructuose expendit, salubriter regit. Porro qui carnalibus desideriis acquiescit, qui pravis et sordidis cogitationibus immoratur, qui quotidie addit peccata peccatis, iste tanquam infidelis et negligens villicus dissipat Domini sui substantiam, scilicet animam propriam summæ Trinitatis imagine decoratam et sanguine Christi redemptam, quam tradit dæmonibus constuprandam atque ab inferis glutiendam. O quanta est excæcatio, ingratitudo, negligentia et perversitas hominis talis!
Præterea multi sunt quibus hæc tanta infidelitas, pravitas et ingratitudo non sufficit, sed suggestione iniqua, pernicioso exemplo, fama scandalosa, vita publice vitiosa, aliorum animas trahunt ad mortem culpæ in præsenti, atque per hoc ad mortem infernalis miseriæ in futuro. Isti sunt odibilissimi Deo, cujus pretiosissimam substantiam tam sceleratissime dissipant, spiritualiterque annihilant, quia ut asserit Augustinus, Peccatum nihil est, et nihil fiunt homines peccando. Unde Apostolus protestatur :10 Qui se putat aliquid esse, quum nihil sit, ipse se seducit. In isto potissimum culpabiles sunt vitiosi prælati et principes negligentes, omnesque patresfamilias ac matresfamilias, qui suis domesticis ac aliis malum præbent exemplum, nec debitum sui implent officii. In observatione autem præcepti de correctione fraterna pene omnes inveniuntur damnabiliter negligentes, quia secundum Christi doctrinam ac jussionem vix aliquis corripit proximum delinquentem : quod in præsidentibus summe est damnabile.
Postremo exteriora bona bene dispensare debemus, sobrie eis utendo, immoderatos sumptus in alimentis, vestimentis, habitaculis familiisque vitando, eleemosynas largas faciendo. Qui autem exteriora bona libidinose et vitiose consumit, substantiam Domini sui dissipare censetur : sicut de prodigo filio legitur, qui devoravit substantiam suam, cum meretricibus vivendo luxuriose.11 Sit igitur quilibet Christifidelis ad opera misericordiæ tam spiritualia quam corporalia pronus, quatenus post hanc vitam præsentem, requiem inveniat et sufficientiam ac provisionem æternam. Unde, ut dicitur, consuetudo fuit in quadam insula maris, quod habitatores ejus quolibet anno regem sibi fecerunt, quem anno impleto in exsilium transmiserunt. Contigit vero quemdam extraneum ad illam divertere regionem, qui consuetudinem ignoravit prætactam ; feceruntque eum regem. Quo facto, quidam indicavit ei morem illius terræ. Tunc ille aurum et argentum, victualia copiosa et omnia necessaria eodem anno præmisit ad insulam in quam noverat se transmittendum : nam anno sui imperii ei nil cives sui negabant. Anno itaque evoluto in exsilium missus, invenit ibidem locum bene provisum ac locupletem. Sic quilibet pro posse nunc faciat. Nam insula in qua nunc per annum vivimus et regnamus, est mundus, in quo modico tempore, respectu æternitatis, consistimus. Deinde ad ignotam regionem deducimur ; et quidquid hic egimus, quidquid pauperibus propter Deum contulimus, illic inveniemus. Opera enim hominum eos sequuntur, ut ait Joannes.12 In Ecclesiaste quoque scriptum est : Mitte panem tuum super transeuntes aquas (id est pauperes mendicantes), quia post multa tempora invenies illum.13 Hoc est quod ait Apostolus : Qui parce seminat, parce et metet ; et qui seminat in benedictionibus, de benedictionibus metet vitam æternam.14
Footnotes
Chapter 110 of 243